Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə9/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   14
CAPUT XII.

Expugnata Mula, Giennium obsidetur & deditur: decernitur obsidio Hispalensis.


[22] Dum Rex ad Granatam esset, Mauri, Gazulæ dicti, excurrerant ad Martos, locumque obsederant: [Rex succurrit arci Martanæ,] quo intellecto, statim missus est Alfonsus Regis frater: hic autem cum Magistro Calatravæ ejusque Fratribus illuc properans, invenit Mauros jam recessisse. Etenim qui intus fuerant Fratres, adjuti ab aliis qui auxilio venerant, erumpentes contra ipsos ita generose pugnarant, ut multis eorum cæsis, & captis non paucis, plenam de barbaris victoriam per Dei gratiam reportarint, magna præda equorum aliarumque rerum ditati. Interim Rex Ferdinandus, satis diu circa Granatam hæsisse, & Maurorum insolentiam repressisse visus, populata regione eorum ut libuit, sicut prædictum in Historia est, [& Cordubam redit,] paulatim sese recepit Cordubam; ubi honorifice lætanterque receptus, apud uxorem suam D. Joannam, necessaria sibi suisque quiete corpus refecit, & copias refocillavit. Dictum etiam superius ab Historia est, quomodo Rex Ferdinandus Alfonsum filium suum Murciam miserit: nunc addendum, quod illuc cum credito sibi commeatu appulsus, eodem per munitiones & arces distributo, omnes perlustrarit; & ubique justitiam administrans ac bene meritos remunerans, cuncta optime disposuerit. Tum demum excurrit Mulam, Lorcam, & Cartagenam, quæ ei se noluerant tradere, [dum interim filius Mulam fame expugnat,] ac multa singulis damna intulit per campos. Intelligens autem, quod Mulæ magna esset annonæ penuria, eamque si obsideretur fame cogi ad deditionem posse; consulto prius D. Pelagio Correa oppidum cinxit, atque ante illud tam diu perseveravit, donec fames ipsi locum tradidit: ex quo atque ex arce ejus Mauros omnes ejecit, exceptis paucis quos in suburbio permisit manere. Hunc primum locum Infans Alfonsus obsedit & obtinuit, præsente ad omnia Magistro Pelagio, qui numquam ab ejus latere discedebat. Est autem Mula oppidum validum ac bene munitum, cum arce insigni & turribus circumsepta, opulentum præterea terris cultis ac pascuis, fructibus item & aquis commodum, atque districtu territorii sui complectens montes bene fertiles spatiumque peramplum. Sed nunc in Murciæ regno dimittentes Infantem, redeamus ad patrem ejus Ferdinandum.
[73] Erat is cum Regina uxore sua Cordubæ, post reditum ex agro Granatensi; ibique a filio Alfonso accepit lætissima sibi nuntia de Mula intercepta, deque statu Maurorum necdum subjugatorum: præterea nuntiatum ibidem ei est, Regem Argonæ, cum maximo commeatu plus quam mille bestiarum oneratarum, proficisci Jaë, [& frater impedit commeatū Giennensi urbi destinatum.] ut civitati illi prospiceret de annona. Statim ergo Alfonsum fratrem, cum delectis Ubeda atque Baëza adductis, misit, qui venientibus se medium interponeret, adituque ad urbem prohiberet. Mox ipse post eum ivit, iveruntque cum eo D. Rodericus de Valduerna, D. Didacus Gomez, & D. Alfonsus Lopez de Vaya. Profecti sunt autem Argonam indeque Jaën, biduo toto expectantes venturum commeatum: sed frustra: nescitur tamen utrum Mauri, adventu ejus cognito, an alia ex causa venire prætermiserint. Rex vero, nolens ibi tempus terere, post grandia damna circum urbem facta, revertit Cordubam; ubi, priusquam aliquam requiem caperet, intellexit matrem suam D. Berengariam Toleto ad se venire. Hoc cum gratissimum ei accidisset, ad excipiendam eam confestim egressus est cum Regina Joanna; [Rex cum matre extremum congressus,] transitoque Portu venerunt ad locum, tunc Pozuelo dictum, ubi filius eorum Alfonsus postea insigne oppidum condens, Villam-regalem a nuncupavit. Ibi inter se viderunt mater & filius, mutuoque aspectu & convictu recreati sunt totis sex hebdomadis, numquam amplius invicem revisuri; nam ipsa Toletum reversa est, Rex cum uxore ad confinia abiit, neque in Castellam amplius venit.
[74] [post vastatos Maurorum agros,] Transito autem Portu ivit in Andugar, ubi totum suum exercitum colligens, cum Regina uxore profectus est Jaën. Ac primum vastavit hortos vineasque & messem totam, nec quidquam quod reperit dimisit integrum: deinde progressus est Alcalam Abenzaidæ b, & similiter egit, multos Mauros abducens in servitutem. Postea transiit Illoram, intravitque suburbium & expilavit; oppidum vero incendit, occisis captivatisque Mauris toto illo districtu. Fuit autem præda copiosa quam inde avexerunt, tam in gemmis lapidibusque pretiosis, quam suppellectile ac vestimentis, copiaque magna pecorum ac jumentorum: erat enim oppidum dives valde. Inde nobilis iste Rex ad campos Granatenses populabundus excurrit, idemque fecit in montanis locis, donec veniret usque Granatam: circa quam mansit diebus aliquot, destruens ac vastans omnia quæ Maurorum erant, absque eo quod hi auderent contra eum procedere. Videns ergo frustra se ibi hæsurum, recessit Martos: ubi ad eum Murcia venit Magister D. Pelagius Correa, Regique narravit quam prospere ibi egisset D. Alfonsus filius ejus, victoria relata de resistentibus Mauris, quod Regi lætitiam non parvam attulit. Tum illius consilium exquisivit, interrogans, quid ei de Jaën civitate obsidenda videretur: qui respondit optimum id factu esse; idemque sensus fuit omnium aliorum Procerum. Convenerunt ergo Magnates hominesque opulenti & cuncta sodalitia militaria, & statuerunt qua ratione alii hoc, alii alio tempore, [Giennium obsidet.] adessent, ad obsidionem per vices continuandam, donec urbs traderetur. Et hoc ita quidem cœptum est; sed cum vidisset Rex, post dies aliquot ibi consumptos, non procedi quemadmodum constituerat & volebat; ipsemet eodem accessit, mansitque, licet incommodissimo tempore, frigido utique & pluvio, quia media hiems tunc agebatur: unde fiebat ut tam homines quam jumenta plurimum damni paterentur, nec tamen ab obsidione recessum est.

[75] Videns ergo Rex Argonæ, qui idem & Granatæ, Ferdinandum tam pertinaciter inhærere proposito, neque recessurum nisi capta urbe; quæ longa fame pressa, non videbatur diu posse resistere, fatigatis extenuatisque propugnatoribus; se vero non sufficere ad auxilium obsessis ferendum, omni ex parte sic clausis, [Cujus defensionem desperans Granatæ Rex] ut nec egredi quisquam nec ingredi ad eos posset; statuit ad Regem suplex accedere, seque ac sua omnia ejus fidei tradere, confidendo in ejus magna bonitate, quod clementer habiturus eum esset. Hoc suum consilium cum Mauris proposuisset Rex barbarus, quo nullum ei occurrebat salubrius, ad consulendum ipsis suoque honori ac regno; perrexit ad Regem Ferdinandum, seque subditum ejus professus, cum osculo manuum tradidit se in illius potestatem, simulque obsessam urbem in pignus perpetuæ fidelitatis. Excepit eum sic humiliatum Rex humanissimus, cum ea clementia qua tales solebat; pactusque cum ipso est, ut maneret in regno ac dominiis suis sub tributo centum & quinquagies mille maravedisiorum annue pendendorum, [ultro se Ferdinando subjicit,] & obligatione sequendi suam Curiam, fidæque societatis pace & bello; solum urbem obsessam, utpote jam propemodum subactam, dimitteret. Quod cum utrimque placuisset ac firmatum esset, tradita est Ferdinando urbs Jaëen. Est autem urbs hæc perquam populosa & ampla, multisque ac fortibus turribus munita, abundat vero aquis bonis intra muros, & copia rerum omnium quæ possent in nobili atque opulenta civitate optari: bellicosa etiam multumque formidata erat, antequam veniret in potestatem Christianorum; [relicta eidem urbe Iaënsi,] postquam vero his cessit, fuit semper propugnaculum confinium, quæ exhinc secura manserunt, atque extra periculum habitari ab eisdem potuerunt. Sed regrediamur ad Historiam.


[76] Tradita in illum modum civitate, ingressus eam est Rex cum processione totius Cleri: [quæ Christianis habitandæ traditur.] rectaque procedens ad Mezquitam majorem, eam dedicari in ecclesiam fecit sub invocatione S. Mariæ, Missam cantante D. Guiterio Episcopo Cordubensi. Stabilivit etiam ibidem Cathedram Episcopalem, attribuens ei oppida & castella ac fundos sufficientes; misitque in omnem partem, invitans ad implendam urbem, sub pollicitatione multarum immunitatum ac privilegiorum, quæ venientibus illuc habitatum fideliter præstitit, dividens eis civitatem & agros. Mansit autem ibidem Rex mensibus octo, pacem constituens, munitionesque restaurans, quatenus opus erat. Postea convocatis in consilium Magnatibus atque ditioribus regni Magistrisque Ordinum, dixit, [Decernitur obsidio Hispalensis.] aliquid denuo tentandum videri, quandoquidem jam pridem otiabantur. Singulis vero sententiam dicentibus, & quibusdam excursionem versus Hispalim suadentibus, aliis castella quædam Maurorum adhuc relicta in confiniis expugnanda; Magister Pelagius & varii Equites Ordinis S. Jacobi, rerum bellicarum experientissimi, magis probaverunt ut obsideretur ipsa Hispalis, qua urbe superata prona essent futura omnia. Erant tamen quibus consultius videbatur, excursionibus iteratis prius depopulari agros circumquaque, ac tum demum defatigatos obsidere; ita minori tempore atque periculo capiendam urbem. Nihilominus Magister Pelagius aliique multi perstiterunt in sententia, asserentes, tempus illud quod ponendum esset eundo ac redeundo, & sumptus faciendos in expugnandis minoribus locis, melius impendendos metropoli capiendæ; ita uno eodemque labore omnia simul absolvi: quod consilium etiam Regi magis placuit, & stabilitum fuit.
ANNOTATA.
Topographica Blavii tabula Andaluziam repræsentans, media inter Toletum & Cordubam via, supra Anam fluvium, exhibet oppidulum sub titulo Villæ-regalis: sed accuratior Vischerus Villam-majorem nominat, & 6 milliaribus altius ad idem flumen notat Civitatem-regalem, quam potius hic intelligi credimus.
Ægidius Davila tom. I Theatri sui Ecclesiastici pag. 245, primum hujus urbis Episcopum facit Dominicum, qui tamen Beatiæ sederit totis 59 annis, fueritque Ordinis Prædicatorum, & successorem habuerit Petrum, a quo Giennium relata sit Sedes anno 1249, [Giennensit Episcopus primus, an Dominicus?] annuente Innocentio IV. De Petro nulla occurrit dubitandi causa, de Dominico longe maxima. Hic enim (scilicet Dominicus) non potuit ante annum Christi 1249 fuisse annis 59 Episcopus, nequidem Beatiæ, debuisset namque anno 1190 ordinationem suscepisse: & tamen constat, quod quando pugnatum ad Xerez est an. 1234, Beatia adhuc habebat suum Mauricum Regem. Præterea S. Dominicus, Ordinis Patriarcha, teste Bzovio Dominicano in Annalibus, primum suos alumnos cœpit mittere in Hispaniam anno 1219, annis quatuor post impetratam sui Instituti approbationem. Porro cum antiquitus neque Beatiæ neque Giennium fuerint urbes Episcopales, facile crediderim facultatem novi Episcopatus instituendi in urbe Giennensi, cui etiam Beatia subesset, primum expeditam fuisse anno 1249 (neque enim istuismodi negotia solent tam cito Romæ confici) adeoque Petrum primum fuisse urbis utriusque Episcopum; idque tenendum esse, donec pro Dominico, saltem ad paucos annos Cathedram tenente, certius nanciscar testimonium.
Hic addiderim, eodem quo hæc agebantur tempore, Regem quoque Aragoniæ felicißimos habuisse progressus in Regno Valentino contra Barbaros: quos ne impedirent veteres prætensiones Castellani in Navarram, & novarum simultatum quottdianæ occasiones; provisum est, [Inter Castellanum & Aragonem contracta affinitas, pacis vinculum.] contrahenda denuo inter ipsos Reges affinitate; dum Alfonsus Sancti primogenitus, Violantem Iacobi æque primogenitam, ex Violante Andreæ Hungariæ Regis filia anno 1234 ducta natam, uxorem duxit Vallisoleti mense Novembri, ut ait Zuniga: qui deinde explicat, quomodo novæ utrimque simultates ex ipsis victoriis ortæ inter Socerum Regem & Infantem generum, compositæ fuerint an. 1248 mense Aprilis, definitis Murciensis ac Valentini regni limitibus, quoad loca adhuc acquirenda.
PARERGON IV

De situ & munitionibus urbis Hispalensis tempore obsidionis mox narrandæ.


[77] Prius quam porro pergam Latine reddere textum Chronicæ Ferdinandææ, expediet, [Describitur urbs amplissima] ad eum clarius & facilius intelligendum, præoculis ponere situm statumque urbis, qualis erat cum eam obsedit Rex sanctus, præeunte & prælucente accuratißime Hispalensis historiæ & antiquitatum urbis scriptore Alfonso Morgado, annis ab hinc ferme centum impresso Hispali. Hic cum lib. 1 cap. 14 dixisset, quod Mauri Hispalenses, progeniti a primis ex Africa transgressis Hispaniarum domitoribus Arabibus, eo tempore Rege destituti, numquam se voluerunt subjicere Maurorum Granatensium Regi, utpote ignobiliorum & ex Palæstina post ipsos advectorum, quamvis diu eos multumque solicitasset; sed unius inter suos præcipui, Axataf dicti, consilio fere & auctoritate regebantur; hæc, inquam, cum dixisset Morgadus; quam fuerit urbs armis annonaque & omnis generis apparatu ad vitam bellumque ducendum infructa, colligi jubet ex diuturnitate obsidionis toleratæ. Sed & hæc, inquit, brevis temporis fuit, [cincta turribus 166,] respectu ingentium hujus urbis virium. Etenim ambitu præcipui sui muri complexa spatium non minus quam octies mille septingentarum ac quinquaginta virgarum, plena erat populo bellicoso ac fere innumerabili. Muri alti ac firmi, absque rima aut ruptura ulla; utpote numquam bello pulsati, instructique turribus per circuitum centum sexaginta sex & pluribus. Præcingebat eadem antemurale, quale cuicumque magnæ civitati vel solum sufficere ad munitionem posset, cum fossa bene profunda ac larga. Portæ ejus principales duodecim (ut de posticis duobus taceam, Alcazarii & Atarazanarum dictis) cum procurrentibus oblique propugnaculis, erant densatæ clavis & ferreis laminis obductæ, supra durissima boum tergora, craticulis chalybeis substrata.
[78] Quia tamen ex latere uno, atque adeo dimidia sui parte, [paratum habens ex Axarafa subsidium] sex portas habente, securam magis urbem faciebat fluvius Bætis, ad cujus sinistram ripam versus Occidentem jacet; ideo ex altero latere sublimiores firmioresque muros turresque cum antemuralibus fecerant de industria, fossam etiam latiorem profundioremque, sicut hodie videntur. Sed nihil æque magnam Mauris fiduciam dabat, ut sese inexpugnabiles crederent, quam commoditas subsidii tam hominum quam alimentorum, inferendorum ex famoso illo & fertilissimo Herculis horto (Axarafam ipsi appellabant) qui ex adverso urbis trans flumen incipiens, decem leucas in longitudinem & quinque in latitudinem extenditur, triginta autem leucas suo ambitu complectitur; usque ad oliveta Nieblensia pertingens: in quo centum millia prædiorum, [per castellum Trianæ,] præter arces vicosque, numerabantur; habebatque in fronte Castellum Trianæ nuncupatum, quod ex una parte; qua Hispalim respicit, flumen alluit; ex altera, muri cingunt, instructi turribus altis ac firmis, quales nunc quoque conspiciuntur. Hinc porro vix dimidia leucæ horariæ parte distabat perquam munita civitas Haznalpharache, [& pontem,] quæ omnes totius Axaraphæ Mauros tuebatur, posita supra jugum montis, ad dexteram Bætis infra Trianam, turrita etiam ipsa: quæque una cum castro Trianæ clavis erat regionis istius. Castro autem; præter turres, prætensa ex hac parte erat fossa grandis, quæ nomen usque nunc retinet foveæ Trianensis; per quam derivabatur fluminis ipsius brachium, Castello ac turribus ejus circumductum. Ut autem facilior esset inter urbem castellumque istud communicatio, ligneum supra naves grandes ac robustas pontem straverant Mauri, quem ferreis catenis ipsi castello adstrinxerant. Ut vero naves cis pontem stantes, & occupantes grande illud quod ante urbem protenditur fluminis spatium, ab omni incursu securiores consisterent, ad Turrim auream affixa erat ingens catena ferrea, quam quoties visum fuerat tendere poterant trans ipsum flumen, affigendam cuidam firmissimo muro, hodiedum manenti in platea quadam Trianensi, ab inde nomen Parientinæ habenti.

[79] Hæc Morgadus, tam clare omnia, ut præter ichnographiam urbis atque suburbiorum, oculis ipsis subjiciendam, desiderari amplius nihil poßit: [Ejusdem icon in theatro urbium] hunc autem defectum curioso lectori supplere quædamtenus poterit triplex iconismus urbis Hispalensis, secundum varium ejus aspectum infertus Theatro civitatum orbis, per Georgium Braun sociosque & successores, sex libris vulgato Coloniæ, ab anno MDXXIII usque ad MDCXVII, scilicet lib. 1 tab. 2, lib. 4 tab. 2, & lib. 5 tab. 7: itemque in multo auctiori meliusque ordinato Theatro, ante non multos annos edito Amstelodami apud Ianssonium. Hic siquidem redemptis Coloniensibus laminis, ante centum annos sculptis, tamquam novis est usus, nulla adhibita distinctione ab iis quas novas addidit; quod tamen monendus hic Lector videtur, ne titulo libri deceptus, ex laminis prædictis judicium formet de præsenti tempore quo urbes multæ, atque imprimis Hispalis, plurimis ædificiis magnificentißimis publice privatimque auctæ, aliam prorsus faciem induerunt, etiam extra mœnia. Porro prædictarum Tabularum secunda instituto huic accommodatior est, quia ad planum aptatur, cum enumeratione ac designatione singularum portarum, præcipuorum templorum, fororum, atque suburbiorum. Interest tamen inter hic descriptam antiquam, & ibi notatam designationem recentiorem, quod ibi nulla appareant indicia antemuralium, & quod suburbium Trianæ, ex quo conspiciendus urbis situs datur, [non valde ab antiquo discrepans,] repræsentetur absque exterioribus ab aversa parte mœnibus, turribus ac fossa, fortasse solo jam æquatis; solum ex parte Meridionali videtur apparere pars aliqua veteris illius muri, cui prædicta Catena ex Turri aurea trans flumen ducta, affigebatur: ex parte vero Boreali conspiciuntur, ad caput pontis Trianensis, formidabiles carceres sacræ Inquisitionis, in modum castelli octonis turribus septi. Pons ipse navigiis innititur minime magnis, nec ullatenus comparabilis ei est, quem nostro Scaldi instratum sæpe vidimus Antverpiæ, cum id belli neceßitas postulabat. Quin etiam pro ripa, usque in fluminis alveum manu aggesta, murataque & silicibus eleganter strata (ut apud nos est) aliud non videas quam informem arenariam, nullisque præsidiis ad commodam navium exonerationem instructam, [atque etiam ex parte hic posita.] quamvis etiam maximæ dicantur flumen huc usque subire. Hæc omnia poteris utcumque concipire supraposito schematismo, inquo spectanda exhibetur pars utrimque extrema civitatis, cum ponte trans Bætim strato, uti nunc est; & catenæ trans eumdem tensa, uti olim fuisse concipio super defixos in alveo palos, tanto ponderi sustinendo idoneos.


[80] Vltra prædictum Trianense castellum, videre est longam secundum fluminis flexum plateam utrimque habitatam, usque ad monasterium de las Cuevas seu Cavearum, [Quæ trans flumen vulgo Vetus Hispalis dicitur] Patribus Carthusianis attributum, quod originem suam primum sumpsit circa finem seculi XIV. Porro pergendo, secundum fluminis ejusdem flexum, eadem tabula ostendit Amphitheatri amplißimi rudera, cum monasterio S. Isidori, locisque nomen a Sanctis Brigitta & Pontio sortitis; additurque epigraphe Sevilla la Vieja, id est Hispalis vetus. Hinc aliquando mihi visum est verosimile, quod Mauri, qui vix ullam Hispaniæ civitatem aut ne vix quidem ullam dimiserunt, quam non aut aboleverint penitus, aut alio transtulerint; eam quæ sub Romanis Gothisque fuerat Hispalim, a dextero Bætis fluminis latere ad sinistrum transportarint. Verum eruditi omnes Hispani appellationem istam Seviliæ Veteris rident, [potius Italica vetus diceretur.] ut insulsum rudis vulgi commentum; certisque argumentis docent veteris Italicæ, non Hispalis, reliquias esse amplißimorum, quæ istic adhuc reperiuntur, ruderum vestigia. Nam & frequentes istic effodiuntur nummi, Italicæ nomen inscriptum habentes in aversa facie; & quem vulgus vocat Santiponce, videtur esse S. Gerontius. Italicæ in Hispania Episcopus & Martyr, XXV Augusti inscriptus Romano Martyrologio. Itinerarium autem Antonini Imperatoris, Ab Hispali Italicam P. M. VI constituit, idque trans flumen Occidentem versus. Est autem ibidem adhuc locus, Talca dictus, in partitione territorii Hispalensis a sancto Rege decreta, qui propius nomen veteris Italicæ repræsentat. Ceterum ipsa Hispalis proprium ex re nomen habuerit; si (quemadmodum docuit Ortelium nostrum Arias Montanus) Phœnicium illud est, ex Spila vel Spala deflexum, quod planiciem sive virentem regionem significat, qualis est omnis ea, [Vnde nomen?] quæ urbe ad meridiem posita, vulgato nomine Tablada dicitur, nomen, inquit Morgadus, ab eo habens, quod sit campus planus ac spatiosus (Latine Tabulatam possemus dicere) quo loco, inquit Braunius, in Theatro urbium præcitato, plurima antiquitatis monumenta eruuntur, veluti tymbi, lapideæ ac vitreȩ lampades, urnæ, numismata, & alia id genus, ex quibus Romanorum sepulturam hic quondam fuisse intelligi potest.
CAPUT XIII.

Progressus Hispalim Rex

oppida quædam per iter capit:

ejus claßis Mauricam vincit.


[81] Rebus apud Jaën compositis, uti dictum est, obsidioneque Hispalensi decreta, Ferdinandus pro se reliquit Ordonium Ordoñez urbis Præfectum, [Post vastatos agros Carmonenses,] qui reliquam domorum agrorumque partitionem prosequeretur, secundum mandata sibi facta; & ipse Cordubam rediit, atque post paucos dies egressus tetendit a Carmonam, quotquot extra portas reperit Mauros mactans aut capiens. Eorum, qui hac vice comitabantur Regem, præcipui erant hi: Alfonsus frater Regis, filius D. Henricus, Magistri Ordinum S. Jacobi & Calatravæ, Didacus Sanchez & D. Ferdinandus Xuarez. Comitabatur eumdem equitatus Cordubensis, perquam bene exercitatus; & Rex Granatensis, jam Regis vassallus, cum equitibus quingentis, apud Carmonam eumdem assecutus. [occupatamque Alcalam Guadayræ,] Desolatione autem circa Carmonam quanta potuit facta, Rex cum exercitu abiit Alcalam Guadayræ. Mauri vero qui Alcalæ erant, intelligentes Granatensem Regem esse in comitatu, egressi ex oppido ipsum ei tradiderunt: qui continuo illud consignavit Ferdinando in manus. Hic vero Alcalæ subsistens, fratrem suum Alfonsum cum Magistro Pelagio jussit incurrere in Axarapham Hispalensem; Regem vero Granatensem, cum Magistro Calatravæ ac filio suo Henrico, immisit contra Xerez.
[82] Ibidem Alcalæ existensi Regi locumque munienti, [nuntiatur Regi mors suæ matris.] nuntiatur obiisse ejus matrem D. Reginam Berengariam: nec dici potest quantum ex illa morte sensum doloris hauserit atque monstrarit. Succurrit tamen ei, ne tristitiæ succumberet, innatum animi robur, invictaque constantia ad quosvis casus perferendos. Neque vero præter rationem erat, quod talem jacturam dolenter se ferre Rex tantus monstraret. Perdebat enim matrem, cui parem generositate atque virtute Rex nullus habuit: quæ utrique regno, Legionensi atque Castellano, imo Hispaniæ universæ, speculum omnis probitatis fuerat; cujus unius consilio, non unum tantum sed plura regna gubernabantur; quæque omnes ætatis suæ Reginas meritis exuperavit. Deplorata autem mors ejus fuit per omnes civitates, oppida, villas Castellæ ac Legionis, a magnis æque ac parvis; sed præcipue a nobilibus egentioribus, erga quos beneficentissima erat; perfecta & consummata in virtute, Dei rerumque divinarum amans, virtutis exemplum: quam bonorum omnium remunerator, ut veram famulam & amicam dilectam, faciat cum Sanctis suis regnum æternum hereditare. Amen.
[83] Meminit Historia nostra superius, quomodo Rex Ferdinandus, Alcala Guadayræ potitus, [Qui dimisso ad sua Rege Granatensi,] fratrem suum in fines Hispalenses, Regem vero Granatensem jussit in Xeritanos excurrere; nunc refert, quomodo iisdem a demandata sibi expeditione regressis, Ferdinandus ratam ac gratam habens operam sibi a Rege Granatensi navatam, eumdem in regnum suum remiserit, ab ulteriori servitio absolutum. Hic magnas ei gratias agens, lætus atque hilaris ad propria rediit; ipse autem Ferdinandus Cordubam ivit, propositum habens in Castellam regredi. Sed suorum consilio desuper audito mutavit mentem: considerabat enim rebus suis perquam noxium tali tempore fore regressum in Castellam, ubi inventurus esset multa, quæ ut remedio sic etiam mora longiori egebant; [jussaque parari classe,] interim vero messem facturos Mauros viresque sumpturos, quos postea difficilius multo frangeret, atque ad eam in qua nunc erant imbecillitatem reduceret. Hoc ergo consilio approbato, Corduba discedens versus Jaën redivit; ibique intendentem bello contra Mauros prosequendo convenit Burgensis quidam civis valde opulentus, nomine Raymondus Bonifacius: cujus adventus Regi gratissimus fuit, quia erat vir instruendæ regendaeque classi navali idoneus, & ipse decreverat fabricandam unam, qua uteretur in mari ad subjiciendam sibi facilius Hispalim. Quare post longos cum illo sermones, remittens eum, in mandatis dedit, ut quam maximam posset classem compararet navium & triremium, cum eaque veniret versus Hispalim.
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət