Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə8/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   ...   4   5   6   7   8   9   10   11   ...   14
[64] Restitutus interim ab infirmitate Ferdinandus, digressus est Burgis ad visitandum regnum suum justitiamque administrandam: [quem eodem cum annona regressum] quod valde necessarium fuit, præsertim Palentiæ, ubi multorum querelas audivit, & malefactores plurimos districte punivit. Ibi existenti advenerunt Corduba & Murcia nuntii, annonam postulantes, quia magna istic fame laborabatur. Auditis illis, statim Rex Toletum se contulit, ibique constituit Murciam deportandum magnum commeatum victualium, per loca noviter acquisita distribuendum. Venerat ad eum excipiendum Alfonsus, sed prius quam Murciam reverteretur, abiit cum patre suo Burgos: ubi per manus D. Joannis Cancellarii velum sacrum impositum fuit D. Berengariæ, sorori Alfonsi: qui peracta ceremonia festinavit, cum præparato sibi commeatu unde venerat regredi, comitante eum Magistro Pelagio, & apud Regem manente D. Ruyzio Gonzalez. [secutus pater Ferdinandus,] Rex autem ipse, quam citissime potuit, curavit ad confinia proficisci, secum ducens D. Joannam uxorem suam, & D. Rodericum filium Comitissæ f, nec non quinquaginta circiter equites, peditum vero numerum haud multo majorem: atque ita non sine periculo transiverunt portum de Muladar. Etenim grandis ibi metus erat Regis Granatensis, superbi ac tumidi propter victoriam, paulo ante relatam contra Dominum Alfonsum, filium Regis Legionensis & fratrem Regis Ferdinandi: quo in prælio occubuerat D. Isidorus, Eques generosus & Commendator in castro Martos, utpote Ordini Calatravæ donato a Rege. Ibidem etiam cæsi fuerunt alii plures Fratres Ordinis prædicti, & Martinus Ruyz de Argote, rebus in conquisitione Cordubensi gestis memorabilis; captus est autem Martinus Ruyz frater ejus. Ceteri autem ex Equitibus majoribus cæsi numerantur usque viginti, multaque gregariorum turba; & hoc successu elatus Rex Granatæ, valde formidabilis erat toti isti regioni.
[65] Transito eo quem diximus portu, venit Rex Ferdinandus in Andugar, moxque eodem post ipsum appulit frater ejus D. Alfonsus, [Argonam occapat:] cum D. Nonnio Gonzales aliisque, numero quidem non admodum multis, sed robore animoque præstantibus: qui simul omnes iverunt Argonam, demetendo fruges, hortos subruendo, oliveta scindendo, magnum ubique Mauris damnum facientes. Inde proficiscentes versus Jaen, tantumdem fecerunt Alcaudetæ, unde Rex Nonnium Gonzales & D. Rodericum filium Comitissæ remisit Argonam, ut eam obsiderent oppugnarentque, cum majori parte eorum quos secum ipse habebat militum. Hi mandata facientes, brevi Mauros ad magnas redegerunt angustias; sequenti autem die mane cum reliquis supervenit Rex ipse. Quo cognito rebus suis diffisi Mauri, miserunt qui cum eo agerent de facienda deditione. Factum hoc die Mercurii: die autem Veneris tradiderunt oppidum, vacuum illud dimittentes, præter eos quos ibi manere Rex voluit: qui cum ibidem biduo mansisset, cunctis bene prospiciens quæ videbantur ad loci tuitionem necessaria, victor recessit. Eadem excursione obtinuit etiam Pegalhajar, Bexixar, [& alia loca non nulla,] & Escarenam k: indeque fratrem suum Alfonsum Granatam direxit, quidquid posset ferro ac flamma deleturum, jungens ei quos apud se habebat ex Ubeda, Baëza, atque Quesada delectos, nec non Sancium Martinez de Xodar, cum bono, licet non valde numeroso, peditatu. Cum his Granatensem regionem, qua plana erat, ingressus Alfonsus, stragem ut fuerat jussus fecit.
[66] Rex autem revertit in Andugar, sumptamque inde uxorem Reginam deduxit Cordubam; [vastat agrum Grænatiensem.] & mox festinato abiit Granatam versus, fratri præmisso se conjuncturus. Hic eo in tractu jam decimum diem agebat, nec absque periculo ; quia Rex Maurus tenebat urbem cum equitibus octingentis; nec tamen ideo dimiserat cœpta Alfonsus. Postquam autem Rex advenit, nihil integrum relictum est in hortis aut turribus usque ad portas ipsius urbis, cuncta pro arbitrio conculcantibus vastantibusque Christianis, per totos viginti dies, quibus ante Granatam Rex mansit. Contigit autem una dierum istarum, ut Mauri, tanta rerum suarum jactura irritati, eruptionem subitam in Christianos facerent, magna cum vociferatione. Sed immissis in eos equitibus, ita erumpentes excepi Ferdinandus, ut cum multa clade fuerint coacti terga dare, insequentibus & cedentibus eos usque ad portas Christianis: neque posthac ausi sunt urbe egredi, tam duriter castigati.
ANNOTATA.
Huic Pelagio Correæ tribuitur in Relatione Romana, quod de ordine sancti Regis, juxta oppidum de Segura Legionensis diœcesis, persequens Saracenos, & committens cum iis prælium; quia sol inclinabat, commendavit se gloriosissimæ Virgini ut sol sisteret, donec victoriam consequi posset: & sol miraculose stetit per notabile spatium: & quia dicta die, [Solem stitisse dicitur Correa,] sciens Rex quod prælium committendum esset, continuo Deum oravit, ut sibi concedere victoriam dignaretur contra infideles; ideo fuit successus hujusmodi miraculi orationibus sancti Regis, mediante ejus Generali, reputanus. Allegatur numerus 51 Summarii, in cujus margine dicitur, Miraculosus successus juxta oppidum de Segura Legionensis diœcesis, ubi corrigendus error interpretis, scribendumque, oppidum Seguræ Legionensis, sic dictæ, non quia in Legionensi diœcesi sit, sed quia pater Sancti Rex Legionensis ipsam cum multis vicinis terris, Maurorum ereptis potestati, tradidit ecclesiæ Compostellanæ, quæ hodieque terras illas poßidet, sub nomine Prioratus Legionensis. Æque male ibidem in contextu pro Segura nominatur Hispalis, [ad Seguram de Leon in Bætica] leucis 15 dißita. Est autem Segura illa ad pedem Montis-Mauriani, vulgo Sierra de Morena dicti territorii Cordubensis. Rades de Andrada, in historiatrium Ordinum impressa an. 1609, lib. 1 cap .16 agit de dicto Magistro, creatumque ait anno 1242, ac sequenti anno profectum in expeditionem cum Infante Alfonso. Tum verbotenus fere describit omnia, quæ in hac Chronica de illo narrantur, sine ulla talis miraculi ad Hispalim facti mentione; ac denique narrat prælium, a Pelagio commissum ad Sierram Morenam, ubi hodieque stet ecclesia, in memoriam prædicti miraculi ab eo constructa sit, vulgo dicta S. Maria de Tudia, quod traditio vulgi interpretatur sic abbreviate dici, pro, S. Maria de Ten tu dia, eo quod Magister solem sistens dixerit, Ten tu dia, id est, Siste dies. Eadem quæ jam ex Andrada diximus, magis confirmat Spinosa lib. 4 cap. 7, dum allegat antiquas Mss. memorias Ordinis, in quarum aliquibus id tribuatur nocturnæ Sancti Regis orationi; in aliis etiam addatur, quod idem Magister post victoriam, lancea percutiens rupem, elicuit, velut alter Moyses, fontem exercitui fesso ac sitibundo, qui hodieque fluens mirabilia multa operatur circa infirmos inde bibentes. [unde locus dictus, Ten tu dia,] Operæ pretium esset scire quam antiqua sint Mss. illa. Vixit autem Magister Pelagius & pugnavit cum Mauris usque ad annum 1275.
PARERGON III.

Sancti Regis erga Apostolicam Sedem observantia, præsertim in dissidio Gregorii IX Papæ & Friderici II Imperatoris:



& inde vicissim repensi favores.
[67] Annum Imperii sui XIX agebat Fridericus Imperator, hujus nominis II, [Gliscente dissidio illo,] eoque suæ contra beneficentißimam matrem Romanam Ecclesiam contumaciæ excessus provexerat, ut cum alia omnia remedia ipsi sanando frustra tentata viderentur, summus tunc Pontifex Gregorius IX, necessarium duxerit, non tantum anathematis fulmine eamdem ferire, verum etiam Imperium ipsi abrogare, deque alio substituendo cogitare. Hunc in finem imploranda ei undequaque auxilia fuere Christianorum Principum, adversus potentißimum hostem, Romanæ Vibis cervicibus cum formidabili exercitu imminentem. Criminum enormitatem, quibus Pontificiam iram Fredericus meruit, paucis collecta vide apud Annalium Ecclesiasticorum continuatorem Odericum Rainaldum; apud eumdem etiam reperturus, quomodo hoc in dißidio Ecclesiæ atque Imperii alii se gesserint, ad annum MCCXXXIX num. 38 & seqq. Hispaniæ autem Reges excusatos invenies, quod, licet eximie erga Romanam Ecclesiam affecti essent; continuis tamen Saracenorum bellis impliciti, studia sua non aliter explicare potuerint quam per epistolas, [sub exitum anni 1239,] quibus exinde natum testarentur dolorem, & paci componendæ operam mediationemque offerrent. Invenies etiam præcipuum in his fuisse Ferdinandum, affinitatis vinculo pridem Friderico adstrictum, at Matrem ejus, quorum litteras etiam profert Rainaldus, omnibus amoris & observantiæ notis insignes; quæ licet in Regesto Pontificio anni XIV extent; ipse tamen, nonnullis argumentis ductus, arbitratur eas ad annum prædictum pertinere. Argumentum certe non leve est, quod omnes inveniantur datæ mense Decembri; quodque Richardus de S. Germano in Chronico, ad tertium dumtaxat ab hoc annum deducto, adeoque tunc scripto (sicut extat post Tomum 3 Italiæ sacræ Vghelli) quod, inquam, Richardus iste narret, quomodo sequenti mox anno MCCXL, mense Aprilis, filius Regis Castiliæ ad Imperatorem apud Foggiam venit, Apuliæ Dauniæ oppidum, ubi is Colloquium-generale celebrabat. Etenim earumdem epistolarum una, [Ferdinandus filium Fredericum destinat ad Imperatorem,] iturum illuc Principem commendabat Pontifici, per eumdem Legatum, per quem & aliæ litteræ ferebantur: omnes autem ejusmodi sunt, quæ huic historiæ integre mereantur interseri. Imprimis certe huc facit ea, qua commendatur Infans Fredericus, sic utique in baptismo dictus in honorem consanguinei, simulque indicatur, quam non bona fide idem Imperator, egerit in retinendis sibi Beatricis Reginæ-hereditariis bonis, quorum proprietatem illa moriens videtur isti suo secundogenito legasse per testamentum, quando primogenito poterant regna paterna sufficere. Sic ergo in istius filii sui favorem, cum insigni suæ erga Sedem Apostolicam observantiæ testificatione, scribit Rex pater.
[68] [pollicitum ei restitue e hereditaria matris bona:] Sanctissimo Patri ac Domino Gregorio, divina providentia sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo Pontifici, Ferdinandus, Dei gratia Rex Castellæ Toleti, Legionis, Galiciæ, & Cordubæ, cum debito famulatu pedum oscula beatorum. A Sanctitatis vestræ memoria non credimus excidisse, quod cum tempore dulcis memoriæ, Reginæ Beatricis, filiolæ vestræ, bona, quæ sibi jure successionis competebant, ab Imperatore, qui ea detinebat, pro Frederico filio nostro sæpe sæpius petissemus; quia ipse reddere recusabat, ad Paternitatem vestram recursum habuimus, vestrum super hoc consilium & auxilium implorantes. Ad quod, sicut patrem decet justitiæ & Jesu Christi Vicarium, solitæ benignitatis clementia respondistis, quod vestrum nobis non deesset consilium; promittentes nihilominus, quod faceretis nobis exhiberi justitiæ complementum. Verum cum idem Imperator, saniori ductus consilio, postmodum nobis sæpe significandum duxerit, quod bona petita paratus erat reddere; si eumdem Fredericum, quem mater etiam sua in extremis posita sub quadam obtestatione illuc destinandum jusserat, sibi mittere curaremus; nos, attendentes quod nocuit differre paratis, tum propter maternam hereditatem obtinendam, quam ad servitium Romanæ Ecclesiæ eum habere volumus; tum propter alias causas urgentissimas, [eumdemque Apostolicæ Sedi commendat;] quas venerabilis Abbas & religiosus vir dilectus noster W. Abbas S. Facundi Magnificentiæ vestræ plenius exprimet; de prudentum virorum consilio eumdem duximus destinandum; viva voce firmiter præcipientes eidem, & sub pœna paternæ gratiæ injungentes, quatenus, more progenitorum suorum Regum & Imperatorum Hispaniæ, honorem & exaltationem Ecclesiæ Romanæ procuret & diligat, & ei semper sit obediens & devotus. Sane si idem Imperator, quod non credimus, eamdem hereditatem sibi reddere contradicat aut differat; Paternitati vestræ affectuosas preces porrigimus, petentes humiliter & devote, quatenus eum sub defensione vestra, cui eum committimus, protegentes, vestrum eidem dignemini impertiri auxilium & favorem. Datum Burgis IV die Decembris. Nescio quam diu cognatæ suæ filium apud se detinuerit Imperator: [ac recipit saltem an. I245, spe frustratum.] vix tamen crediderim, illo in excommunicatione & inimicitia Ecclesiæ perseverante, ac tandem etiam sub annum MCCXLV, publica Concilii Lugdunensis sententia deposito, ut hoste communibus Christianorum armis exterminando; aut patrem permisisse, aut filium voluisse ulterius hærere in execrata illius aula. Sed neque quidquam eorum quæ debebat restituisse Imperatorem dixerim; cum nusquam legatur Infans Fredericus, titulum aliquem ex maternis in Alemannia ditionibus usurpasse (Ducem v. g. Sueviæ se scribendo) idemque inveniatur num. I75 obsidioni Hispalensi adfuisse cum fratribus, morientisque patris extremam benedictionem excepisse. Quod autem ad Imperatorem attinet, Pontificiis contra eum querelis, eadem die per eumdemque Legatum, sic respondit Rex Sanctus.
[69] Novit ille qui nihil ignorat, qui scrutator est cordium & cognitor secretorum, quod sinceræ mentis desiderio, non minus devoto quam debito, cor nostrum ad honorem vestrum æstuat, & ad exaltationem aspirat: nimirum [ejus] quem constat in terris Vicarium Jesu Christi, & vices gerere veri Dei, incrementum, progenitorum nostrorum sequendo vestigia, & gloriam Sedis Apostolicæ quantum sufficimus affectantes, quæ cunctis per orbem fidelibus sacratissimum fidei pabulum abundanter erogat & sapienter ministrat: [Aliis litteris suam Gregorio observantiam testatus,] per quam nos & universi Christi fideles, tam Reges quam alii, cælestis spei propinari nobis & credimus & desideramus augmentum: pro qua fide pugnamus & stamus adversus inimicos ejusdem, hæreses extirpando, & nos ceterorum inimicorum, qui errores suos armis contendunt defendere, insultibus & conflictibus, non absque gravi periculo, corporaliter opponendo. Hæc igitur & quam plurima alia duriora, quæ non duximus litteris committenda, tum quia longum esset & superfluum enarrare, tum etiam ne laudem propriam quærere videamur, pro Christi nomine dignum duximus sustinenda; ut funiculus hereditatis Domini dilatetur, & honor piæ matris Sedis Apostolicæ per ministerium nostrum, etsi non optatum vel debitum, saltem aliquantulum suscipiat incrementum. Nam si sacrosanctam Romanam Ecclesiam, quæ nos semper dilexit & fovit in visceribus caritatis; & requisita, non solum propitiam, sed promptam se exhibuit circa promotionem nostram, specialium exuberantia gratiarum, quantumcumque sincere diligimus, [compatitur ejus afflictionibus,] mercedem non credimus nos habere: imo etiam modicum reputamus, si eidem in suis necessitatibus assistamus, & pro ea & personam & regna quibuscumque discriminibus exponamus. Sane multorum relatione didicimus, quod nobis postmodum Papalis littera demonstravit, Imperatorem in sacrosanctam Romanam Ecclesiam, quæ eum curiose nutrivit & mirabiliter exaltavit, multipliciter deliquisse, & eam adeo ad iracundiam provocasse, quod opus fuit ut manu Domini tangeretur. Numquid pati potest pia mater, & non compatitur filius? Numquid dolet Sedes Apostolica, & exultare potest fidelis? Numquid turbato capite, membra vigere noscuntur? Attamen quia non obliviscitur misereri Deus, nec in ira misericordiam continebit; ex quo semel cœpimus loqui, loquemur parum ad Dominum, de dubiis negotiorum eventibus magis anxii, quam de facto Imperatoris, quem quantum cum Domino possumus multipliciter tenemur diligere; obtenta prius venia & concessa licentia, ut mansuetudo patris pœnitentem reciperet filium, & Ecclesia suo non careret athleta, partes nostras interponere curaremus. Ad hoc autem competentius exequendum, [& Legatum suum mediatorem offert,] venerabilem ac dilectum W. Abbatem S. Facundi, virum circumspectæ providentiæ & honestum, de quo propter suæ prærogativam honestatis plene confidimus; quem, cum esset causa visitandi Romanam Ecclesiam in itinere constitutus, ad nos revocavimus; deliberatione habita, ad Vos propter hoc & alia duximus destinandum; ut securi de ejus honestate & industria, eumdem confidenter ad Imperatorem ex parte nostra, si expedire videritis, vel ad nos etiam remittatis, cum vestræ in omnibus & per omnia beneplacito voluntatis: ipse enim quod a Sanctitate vestra injunctum sibi fuerit, sicut novimus & sumus in pluribus jam experti, devote ac fideliter exequetur. Datum Burgis IV die Decembris.
[70] [cum grætæ acceptorum beneficiorum memoria:] Hactenus Rex Sanctus, in priori epistolæ suæ parte haud dubie respiciens ad eam Honorii Papæ III gratiam, quam in Commentario prævio num. 26 explicuimus, per ejus Breve, datum Laterani VI Id. Julii, Pontificatus anno secundo, Christi MCCXVIII, quæ declararat, parentum ejus divortium, ex mandato Sedis Apostoticæ celebratum, ipsi non debere obesse, quo minus rata ac firma maneat conceßio patris, ipsum recipientis in filium, adeoque & in legitimum successorem. Istam autem gratiam non præcesserat (uti videtur Odoricus Rainaldus æstimare) sed secuta fuerat (ut patet ex data, non tantum quoad diem mensis, sed etiam annum Pontificatus posteriori) secuta, inquam fuerat gratia alia, hoc Brevi expressa. Ferrando, Illustri Regi Castellæ. Ad impendendam circa Te & Regnum tuum curam & solicitudinem specialem, & ætatis tuæ consideratione inducimur, & præclaris inclitæ recordationis Alfonsi Regis Castellæ avi tui meritis provocamur. Tuæ igitur Serenitatis precibus benignum impertientes assensum, Personam tuam & Regnum ipsum sub speciali Apostolicæ Sedis & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripturæ pagina communimus. Nulli ergo &c. Datum Laterani XIV Kalend. Augusti (non ipsis Kalendis, uti legisse videtur Zuniga ad an. 1252 num.8) Pontificatus nostri anno tertio. Præter has, aliæ in eumdem sanctum Regem ac speciales gratiæ ab ipsomet Gregorio IX profectæ sunt, quarum distinctior notitia periit; confuse autem atque in genere eorumdem meminit Regina Mater, in Epistola quam eidem Legato perferendam dedit, dignam similiter hic transcribi. Sanctissimo Patri ac Domino Gregorio, [quam etiam testatur mater Bevengaria,] divina providentia sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo Pontifici, Berengaria, Dei gratia Regina Castellæ & Toleti, pedum oscula beatorum, cum reverentia filiali tam debita quam devota. Pro multiplici gratia, quam ex multa vestræ exuberantia bonitatis Ego & Filius meus a Sanctitate vestra tam sæpe recepimus, nec petita multoties sed oblata, dignum ducens ad gratiarum saltem actiones assurgere, condigne nequeo; dum erga Me & Meos vestram dignationem attendo, dum penso vestræ promptitudinem pietatis; quod quidem gratius mihi foret rebus efficere, quam verbis aut litteris declarare. Sed quia ad præsens quod volo non valeo, non propter aliquem cordis defectum aut rerum indigentiam mundanarum, sed expectando potius vestræ beneplacitum voluntatis; pro tot beneficiis grates interim reddo vestræ Magnitudini quantas possum; Majestatem vestram totis mentis affectibus implorando, ut juxta devotionis affectum, [optans gratitudinem reipsa monstrare,] quem Ego & Filius meus erga Vos semper habuimus & habemus, aliquid mihi dignetur innuere, quod vestræ voluntati sedeat, imo quidquid vestræ placuerit Sanctitati, per omnia & in omnibus exequendum. Hoc autem apud benignitatem vestram reticendum non credo, quod, quia vobis non scribo frequentius, non ex minori devotione provenit; sed propter verecundiam quam contraxit sexus femineus a natura, & reverentiam quæ debetur Vicario Jesu Christi. Novit enim Dominus, quod dum mentis oculis Papalis claritatem intueor puritatis, mentis intuitum quasi quidam fulgor reverberat ad scribendi desiderium retardandum; & stupore comprehensa, quodammodo præsumptionem reputo attentare saltem vestri tangere fimbriam vestimenti. [& eodem internuntio utens.] Verumtamen quanto frequentius vestras litteras reciperem aut mandatum, tanto gratius foret mihi, & tanto plenius meæ satisfieret voluntati. Nunc autem grates Domino refero, quia opportunitatem habeo per venerabilem ac dilectum W. Abbatem S. Facundi, virum providum & discretum, qui alias erat ad vestram præsentiam accessurus, quædam quæ litteris commendare nolui secure ac fiducialiter declarandi, qui ea licentius vobis exponere, & voluntatem nostram latius poterit aperire. Datum Burgis v die Decembris.
[71] Respicere etiam Ferdinandus potuit, in agnoscendis Apostolicæ Sedis erga se beneficiis, ad ipsiusmet Gregorii IX, erga se indulgentiam, qua anno MCCXXXVII (teste ad istum annum Bzovio, num. 6) ei conceßit, ut in locis, [Indulserat ei Gregoriu: novarum ecclesiarum præsentationem,] quæ manibus Saracenorum eriperet in posterum, posset Rectores Ecclesiarum, prima dumtaxat vice, ad arbitrium suum electos, præsentare Episcopis; idque per litteras Viterbii datas XII kalendas Octobris. Quamquam, cum per id temporis regni illius Cancellarius Episcopus Oxomensis, ad Ecclesiam Legionensem postulatus fuisset, atque eam postulationem Ferdinandus a Sede Apostolica confirmari, eumque postulatum ad Cathedram Legionensem transferri oraret, Gregorius denegavit; quod videret Ecclesiam Oxomensem multum posse incommodari ex translationem postulati, qui vir maximi consilii & dexteritatis audiebat (Ioannes Tercerius hic fuit, supra num. 55 nominatus, ubi Mezquitam Cordubensem dicitur expiasse) Excusavit autem factum Gregorius, litteris Ferdinando atque utriusque Ecclesiæ Collegio datis, Laterani 11 Non. Decembris. Causa negandi præcipua videtur fuisse, ædificium novæ Cathedralis, a Ioanne inchoatum; dicit enim Ægidius Davila, in Theatro illius Ecclesiæ, quod absoluta fabrica, & vacante per mortem D. Mauritii Episcopatu Burgensi anno MCCXLVII, [tardior licet ad permutationes probandas:] Innocentius IV Regi indulserit eumdem Ioannem illuc transferre; quo Cancellarius Regni ita esset personæ Regiæ propinquus, ut tamen Episcopus non elongaretur ab Ecclesia sua. Eodem anno, cum Infans Alfonsus optare se significasset, ut civitas Carthaginensis, quam de novo, per suum ministerium triumphante Dei dextera, eripuerat de manibus Paganorum, posset ad statum prosperitatis exurgere, si Pastorem desiderabilem providente Apostolica Sede sibi gauderet obvenisse; tum ipsi quod petebat annuit idem Pontifex, tum Regi Reginæque ipsius Ecclesiæ dotationem commendavit. Regi sancto scriptum Breve, hujus erat tenoris. Spiritu exultante percepimus, qualiter regnum Murciæ per divinæ virtutis auxilium dominio dilecti filii, [& ad suggestionem Alfonsi infantis] nobilis Alfonsi Primogeniti tui, fuerit subjugatum. De hac siquidem exultatione processit, quod cum dictus Primogenitus affectaret, ut civitas Carthaginensis, sita in Regno præfato, Cathedræ Pontificalis obtineret honorem; virum honorabilem, & Religionis celebris (Franciscanæ) professorem, ac scientia & honestate conspicuum, nec non in spiritualibus & temporalibus circumspectum, scilicet Fr. Petrum, Confessorem ipsius Primogeniti, Carthaginensi Ecclesiæ, Fratrum nostrorum communicato consilio, de speciali gratia providimus in Pastorem. Quia vero claritas tui nominis exigit, ut hujusmodi novis & divinis plantationibus occurrat; [ordinatum Petrum Carthaginen. Episcopum,] Serenitatem tuam omni qua possumus affectione rogamus, in remissionem tibi peccatorum injungentes; quatenus Ecclesiam ipsam beneficiorum tuorum largitate fœcundans, & præsidio desiderati favoris attollens, personam dicti Episcopi optatæ foveas benignitatis affectu; ita quod, ipso ad votum prosperante in commissi sibi cura regiminis, & eadem Ecclesia plenum obtinente vigorem, sub spiritualium & temporalium incrementis, tibi exinde, a clementia Conditoris omnium, compensetur gloria principum æternorum. Epistolæ porro ad Reginam Ioannam hoc erat exordium: [Sancto & uxori ejus commendarat.] Regis & Reginæ cælorum gratia te dignum constituis, si mente solicita vaces operibus caritatis: & ex hoc etiam apud homines tibi clari nominis augmentum acquiritur, & in conspectu Sedis Apostolicæ laudis & benedictionis materia impetratur. Concluditur autē similis præcedenti exhortatio, optando, ut exinde præsentibus ac posteris grande ac delectabile relinquatur exemplum; & ipsi Reginæ Dei benignitas propter hoc dona suæ benedictionis accumulet; & Nos, inquit Pontifex, etiam uberes gratias opportunis temporibus referamus. Extant tres illæ Epistolæ integræ, sed impressæ absque nota anni, diei, ac loci; pro anno tamen quem signavimus, apud Ægidium Davila in Theatro Ecclesiæ Murciensis: nam tertius post restaurationem Cathedræ prædictæ Episcopus, D. Didacus Martinus de Morgaz, teste Tamayo ad 24 Ianuærii, transtulit Cathedralem ecclesiam ex Carthagine Murciam, propter crebram Maurorum infestantium in urbem irruptionem, qua nec divina Officia debita gerebantur solennitate, nec oppidanorum numerus ad defensionem necessarius inveniebatur.
1   ...   4   5   6   7   8   9   10   11   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət