Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə7/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   14
[54] Interim Ferdinandi Cordubam obsidentis copiæ augebantur quotidie, multis ex utroque regno Nobilibus, [Auctus interim copiis Ferdinandus,] & Communitatum plurium delectis eodem accedentibus. Tum vero arctius cœpit obsideri civitas & in majores angustias cogi Mauri, audientes extinctum esse Regem Abenhuc, Principatumque multifarie divisum, & novis identidem viribus auctum Ferdinandum. Quare cum animadverterent, non destiturum eum ab incepto opere prius quam id ab finem perduxisset; se vero plurimum fatigatos fame, consumptis fere victualibus omnibus, & undique pressos; petierunt pacisci de conditionibus tradendæ urbis. Conditio autem non alia eis data est, quam ut vita personisque salvis egrederentur quo vellent, urbem cum rebus suis omnibus victori dimitterent. Ita civitas, ex præcipuis Andaluziæ una, [urbem deditione capit,] tradita est in festo Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, atque a Mahumeticis spurcitiis evacuata. Rex autem Ferdinandus jussit continuo Crucem in summa turri collocari, unde execrabilis Mahometi nomen invocari solebat: & cœperunt Christiani magno cum gaudio laudare Deum adjutorem suum, atque exaltare sanctam ejus fidem. Sua quoque insignia juxta Crucem collocari mandavit Rex, & Episcopos cum universo Clero in exultatione vocum Te Deum laudamus decantare, sic ut ab omnibus Christianis exaudirentur; qui similiter præ devotione lacrymantes dabant laudes Deo.
[55] Et tunc venerabilis Joannes Oxomensis Episcopus, Regalis aulæ Cancellarius, cum Gundisalvo Conchensi, Dominico Beatiensi, Adamo Placentinensi, Sancio Cauriensi Episcopis, Mezquitam ingressus est Cordubensem, [Mezquitam expiat dedicatque,] quæ cunctas Mezquitas Arabum ornatu & magnitudine superabat. Et quia venerabilis Joannes, de quo diximus, Roderici Toletani Primatis vices gerebat, qui tunc temporis apud Sedem Apostolicam morabatur, eliminata spurcitie Mahometi & aqua lustrationis perfusa, in ecclesiam commutavit, & in honore Beatæ Virginis erexit altare, & Missam solenniter celebravit. Et sermonem exhortationis divinæ proponens, secundum sapientiam sibi datam & gratiam suis labiis instillatam, diffudit eum in cordibus auditorum; adeo ut pœnitentiali gaudio recreati, contriti cordis sacrificia & labiorum vitulos immolarent: & Rex Ferdinandus novæ Ecclesiæ dotem obtulit competentem. Postea consecrato ibi Episcopo Magistro Lupo, Rodericus Primas & Pontifex Toletanus aliquos reditus privilegio confirmavit, & Lucenas insuper dedit ei. Et tanta est urbis illius abundantia, amœnitas & ubertas, quod audito præconio tantæ urbis, ex omnibus Hispaniæ partibus habitatores & futuri incolæ, relictis natalibus sedibus, quasi ad regales nuptias cucurrerunt: & sic incolis continuo est repleta, [S. Iacobo ablatas campanas restituit.] quod domus habitatoribus, non habitatores domibus defecerunt. Et cum in opprobrium populi Christiani, campanæ S. Jacobi, quas Almanzor detulerat in Cordubæ Mezquitam, dependerent functæ officio lampadum; Rex Ferdinandus easdem campanas fecit ad ecclesiam S. Jacobi reportari: & ecclesiæ S. Jacobi restitutæ sunt: ubi cum ceteris cymbalis bene sonantibus, peregrinorum devotio laudat Deum in Sanctis suis.
ANNOTATA.
Hispanice Montero, quæ vox licet significet Venatorem: hic sumitur pro Milite prætoriano, sive Custode regii corporis. Hæc autem Custodia apud Castellæ Reges deputata erat solis Nobilibus quibusdam, Spinosa oriundis, estque hodiedum inter Regias custodias præcipua, de quibus D. Petrus dela Escalera y Guevan etiam librum scripsit, cui titulus delos Monteros de Espinosa.
In vulgari Alteza: & hic titulus sufficiebat quando composita est Chronica, nec eum judicavit uspiam mutandum, qui ante 120 annos eamdem curavit imprimendam, licet tunc Majestas daretur Regi: quod ideo solum noto, ut appareat quam fidelis editio hæc sit, quamque ab originali mutatum nihil, quod intelligi eo tempore poterat, licet modus loquendi tunc alius esset.
[Rex Valentinus Christianus factus.] Zahenum appellant historici, qui pulso Zeyt Abuzeyt, propter suspicionem meditati ad Christianam legem transitus, Regnum istud occuparat an. 1229, Barbaro ad Aragonium confugiente eique se confœderante, quin & baptismum suscipiente: qui tandem etiam an. 1236 Cæsaraugustæ dicitur fixisse sedem, atque uxore Christiano ritu ducta filiaque suscepta, posteritatem reliquisse de Arenos a toparchia nuncupatam.
Mariana, libro 12 captam Valentiam ab Aragoniis ait 28 Septembris an. 1238, post insignem victoriam de Mauris per eosdem relatam anno præcedente mense Augusto. Vtinam vero liceret videre Historiam Jacobi Regis hic allegatam, & intelligere quam non multo post ejus mortem scripta sit: obiit enim Iacobus anno. 1276, annis 8 ante Alfonsum Regem Castellæ, auctorem Chronicæ Generalis.
Cœpit Corduba gravius coarctari: tandem affecta pugnis, & inedia victa, redditur & invita; & vitæ tantummodo conservati inclusi Arabes exierunt, & in festo Apostolorum Petri & Pauli a sordibus Mahometi patricia civitas expurgatur; sed Rex in turri majori, ubi solebat nomen perfidi invocari, præcepit lignum Crucis vivificæ exaltari: & cœperunt omnes cum gaudio & lacrymis, Deus adjuva, conclamare, & subsequenter Regale vexillum juxta crucem Dominicam collocare. Et cœpit in justorum tabernaculis gaudii & lætitiæ vox audiri, Clero cum Pontificibus acclamante, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur. Hactenus verba ipsiusmet Roderici. Richardus a S. Germano, hoc tempore Chronicon suum Casini scribens, ita habet: Mense junio in Vigilia Apostolorum capta est Corduba, nobilissima Saracenorum civitas (qua præter Romam, Constantinopolim, & Hispalim nulla major in orbe dicitur) a Ferrando, Christianissimo Rege Toleti & Castellæ.
Addit Chronica: Jussit insuper Rex ubique promulgari, omnibus Cordubam transferre se volentibus assignandum habitationis locum; adeoque multos ex omni Hispania accurrisse, ut novis incolis ædes suppellectiliaque præbenda deessent.
CAPUT X.

Ferdinandi jam vidui cum Ioanna Pontivensi matrimonium: cura confiniis



tuendis & muniendis impensa.
[56] Stabilita igitur incolis & bellatoribus civitate, Rex Ferdinandus Toletum ad Reginam nobilem est reversus; [Rex Toletum regressus ad matrem,] quæ pari victoria jucundata (utpote quæ consilio & subsidio, licet absens, omnia procurarat) gratias cum lacrymis egit Deo, quod antiqua dignitas, ignavia Principum liturata, sui solertia & studio filii fuit Hispaniæ restituta. Hæc enim Regina nobilis Berengaria sic filium in bonis operibus enutrivit, quod [numquam dimisit] bona studia, quæ Regina nobilis, nullius virtutis oblita, nullius charismatis expers, ut lac mellifluum gratiis circumfusum, cordi ejus influere non cessavit, nec umquam ab ubere pleno virtutibus ablactavit. Et licet vir factus, in ætate roboris [sit] confirmatus, mater ejus numquam cessavit nec cessat, quæ Deo & hominibus sunt accepta studio vigili suadere: quia nec unquam feminea, sed semper magnificentiæ opera persuasit. Hæc enim Regina nobilis, tanto studio conservavit, & adeo dilatavit recepta charismata gratiarum, [laudatissimam matronam;] ut omnis ætas, omnis sexus, omnis conditio, omnis professio, omnis natio, omnis lingua affectum sentiat cum effectu; & virtutum fasciculo non partito, omnibus misericordiæ opera compartitur; & paternorum operum provida executrix, plus invenitur regni & rerum prodiga quam virtutum. Quam merito nostra tempora admirantur, cui numquam similem nec moderna nec patrum nostrorum tempora habuerunt: pro qua Dominum exoremus, ut eam dignetur diutius conservare & sibi profutura concedat, & bonis operibus abundare, donec felicem spiritum suo restituat Redemptori a.
[57] Et ne Regis pudicitia alienis commerciis læderetur, Regina nobilis mater sua Domicellam nobilem, [anno 1237 ducit Ioannam Francicam;] generosam, proneptem Regis Francorum Illustrissimi Ludovici, filiam Simonis Comitis de Pontino & Mariæ illustris Comitissæ ejusdem, Joannam nomine, procuravit in conjugem sibi dari: [quȩ] Æra MCCLXXV Burgis adveniens, more regali curia & nuptiis celebratis, ad Reginæ assumitur dignitatem. Hæc vero Regina pulchritudine, præstantia, & modestia sic floruit, ut in conspectu viri virtutibus gratiosa, coram Deo & hominibus sit accepta. Et suscepit ex ea filium, qui dicitur Ferdinandus; & filiam parvulam, quæ a proavia Alienor est vocata, & alium parvulum Ludovicum. Verum Rex Ferdinandus, cum filiis suis Alfonso & Ferdinando, qui tunc in flore adolescentiæ lætabantur, Cordubam est reversus: & inde adventu suo multa castra Saracenorum, quæ Christianorum incursibus & intestinis cædibus longo tempore tabescebant, volentes colere pacifice terras suas, [quædam oppida Mauris eripit.] supradictis interpositis se Regis Dominio tradiderunt. Tunc datæ sunt ei civitates & castra, quorum præsidia Christianis ut diximus investivit: & ab Arabibus tributa suscepit; & eorum nomina notantur, Eciga, Almodovar, Luc, Luxena, Stepa, Sitefilla d & multa alia, quorum nomina longius esset enumerare. Atque hactenus Historiam suam perduxit Rodericus Archiepiscopus Toletanus, finem eidem ponens per hæc verba. Hoc opusculum, ut scivi & potui, consummavi [anno Incarnationis Domini MCCXLIII], Æra MCCLXXXI, anno XXVI regni Regis Ferdinandi, quinta Feria, pridie Kalendas Aprilis, anno Pontificatus mei XXXIII, Sede Apostolica adhuc vacante anno I, mensibus VIII, diebus X, Gregorio Papa IX viam universæ carnis ingresso. Ut autem tam nobilis Regis facinora non hæreant imperfecta, compilationis hujusce Auctor exhinc eamdem Historiam pertexuit, ut sequitur.
[58] [Finitam hic a Roderico Archiep. historiam prosequens auctor,] Solent ii qui cœptam ab alio narrationem prosequuntur, supplere siquid ab auctore priore omissum videant, memoratu dignum. Cum igitur Archiepiscopus Rodericus, relata Regis profectione ad confinia, finiat nominando loca quæ eidem in Castellam revertenti se submisere, neque explicet illius profectionis causam, hinc resumendum argumentum censeo. * Dicit ergo Historia, quod Rex, post consummatum suum cum Regina Joanna matrimonium, regnum suum perlustrans, Toletum venerit; ibique intellexerit, civitatem Cordubensem aliaque recens acquisita loca in confiniis, magna annonæ penuria laborare ac premi. Quare vehementer tristatus, Cordubam misit viginti quinque millia Maravedisiorum in auro, totidemque per alia loca munitiora distribuenda, cum multa annona, pro numero hominum in unoquoque loco commorantium; atque hoc facto discessit Toleto Vallisoletum, ubi diebus aliquot mansit, animum relaxans cum matre & uxore plurimum dilecta. [addit quod laborantibus inopia confiniis,] Hic vero iterum ei nuntiatur in hebdomada Dominicæ Palmarum, Cordubam & cetera loca gravi fame laborare: statimque regressus Toletum aperuit thesauros suos, indeque quod necessarium videbatur promens Alvaro Perez tradidit, & ipsi cunctos obedire jussit, tamquam sibi. Quod is perquam bene executus, in nullo defuit personæ & potestati sibi commissæ, omniumque amorem & æstimationem sibi conciliavit. * Cunctis autem recte dispositis, atque excursionibus aliquot factis, revertit ad Regem, relinquens apud Martos, cujus arcem tenebat beneficio Regio, Comitissam uxorem suam, cum nepote Tello & quadraginta quinque Equitibus sibi subditis; invenitque Dominum suum Toleti, intentum apparando commeatui annonario ad tuitionem confiniorum.
[59] Interim Benalhamar Rex Argonæ, [& Martana Arce absente Alvaro Comite] sic enim (quia inde erat oriundus) principio regni sui nominabatur, postea Rex Granatæ dictus; contra prædictam arcem de Martos magna cum multitudine Maurorum venit, eamque obsidens oppugnare disposuit; parumque abfuit quin eam caperet. Quando enim illuc appulit, omnino vir nullus in arce erat, Tello cum suis quadraginta quinque Equitibus in aliquam contra Mauros excursionem profecto; & locus necdum tam bene munitus erat, atque est modo. Comitissa autem obsideri se videns, puellis & mulieribus mandavit, ut capillitio in modum virilem composito arma sumerent, cum iisque inter pinnas murorum comparerent conglomeratæ: modum etiam invenit, quo per emissum nuntium admoneret D. Tellum, de iis quæ ad Martos agebantur. Accurrit mox cum suis Tellus; sed viso Maurorum numero, & quomodo cœpissent arcem quatere, haerebat anceps consilii; hinc pudore confusus, quod Dominam turbamque muliebrem tanto periculo expositam videret, per suam improvidam temeritatem; inde impossibile existimans loco succurrere. Erat in numero Equitum Tellum secutorum Didacus Perez de Vargas, [ab ejus uxore mirabiliter servata,] is cui diximus Maxucæ cognomen, a nobili ad Xerez oppidum successu, adhæsisse. Hic succursum tentandum vel per medios Mauros suasit sociis, oratione tam efficaci ut persuaserit. Quare calcaria subdentes equis invehuntur in Mauros, nonnullisque eorum generosa morte defunctis, alii pro majori parte penetraverunt ad rupem: & eo suo facto ita consternaverunt barbarum, ut existimans nequaquam id ausuros fuisse, nisi certos quod locum possent tueri, inde discesserit; atque ita soluta obsidio Martana est, & Comitissa periculo liberata.
[60] Dies aliquot post hæc transierant, & Rex Ferdinandus Ayllone erat, quando sub noctem a confiniis advenit D. Alvarus Perez, contulitque cum Rege de rebus bellicis, atque obtinuit promptum expeditumque subsidium pecuniarium & annonarium, pro urbe Cordubensi totisque confiniis, [mortuo deinde ipso Alvaro,] quibus utrumque vehementer necessarium erat: deinde vero confestim rediit, tum quia mandatum Regis urgebat, tum quia res ipsa id exigebat. Licet enim, ex eo tempore quo capta est civitas, ibi pro Rege manebat Tellus Alfonsus, Alvaro tamen commissa erat summa potestas, cum titulo Vice-regis omnium Confiniorum istorum. Ceterum a Rege digressus, ubi Orgaz pervenit, graviter infirmatus, ibidem defunctus est, & sepultura tam honorifica donatus, ac si Rex ipse fuisset. Interim Ferdinando Toleti existenti allatus est nuntius de obitu D. Didaci Lopez de Haro, quod sane perquam dolenter ille tulit: erat enim ex nobilioribus & fidelioribus Proceribus regni, multamque in eo fiduciam collocatam Rex habebat. Superveniente autem altero quoque nuntio de obitu Alvari Perez, geminatus est dolor, quia defectu personæ tam necessariæ ad res bellicas, quarum scientissimus erat, periclitabatur quidquid conquisitum fuerat: ideoque oportuit ipsummet confestim proficisci Burgos atque inde Cordubam. Ita primum illuc rediit Ferdinandus ex quo capta urbs fuerat, propter prædictam D. Alvari mortem. Veniens autem Cordubam Ferdinandus, eidem communiendæ impendit tres menses, quibus ibi substitit; [Rex Cordubam revertit,] nisi quod aliquoties, optimo cum successu; excurrit in Mauros, eisque loca quædam ademit. Interim multos illuc habitatores induxit, optime iis prospiciens de fundis hereditariis Regio beneficio tenendis, liberalis tamen maxime erga eos, qui causa obtinendæ civitatis fuerant, scilicet erga Dominicum Muñoz Adalidem, & socios ejus in capiendo suburbio Axarquiæ, unde initium victoria habuit.
[61] [& plura loca capit,] Eodem tempore Rex etiam cepit Regem quemdam Maurum, qui trans mare venerat cum spe occupandi Andaluziam. Similiter obtinuit Rex, partim vi, partim conditionibus pactis, Ecigam, Estepam, Almodavar, Siete-villam, quorum Rodericus Archiepiscopus meminit, Historiam suam finiens: alia vero loca quæ nominare prætermisit, appellantur Santelia, Moratilia, Hornachulos, Mirabel, Fuente-Romiel, Zafra, Ynogon, Rubefella, Montorum, Aguilar, Bennaexit, Zambra, Ossuna, Cazalia, Marchena, Zaheros, Curet, Luque, Porcuna Corte, Moron, præter alia ignobiliora. Causa autem cur Moron, oppidum tam frequens populo, tamque munitum, adeo cito venerit in potestatem; fuit Nobilis quidam, nepos Laurentii Xuarez, dictus Meledon Rodriguez Gallinatus: qui non minus expertus belli quam generosus, cum turrim quamdam in vineis positam, nomine Magazamaram, [quæ Christianus Eques excursionibus crebris vexarat.] non nisi quarta leucæ parte Morono distantem, occupasset; ter quotidie excurrebat ad oppidum prædabundus: eoque tantum sui metum Mauris incussit, ut nomen plorantibus pueris matres objicerent, & ita facerent conticescere, dicentes, Tace, quia Meledon venit. Cum ergo nullum finem faceret Moronenses vexandi, nec quidquam securum eis extra muros permitteret, elegerunt ipsi tandem se Regi tradere, sicut fecerunt, se suasque facultates salvas pacti. Rex porro loca sic conquisita ut plurimum distribuit inter Ordines militares, aut eorum fructus applicavit Ecclesiis.
ANNOTATA.
Ita scilicet præoccupavit viventis Berengariæ laudes Toletanus, tam grandi jam senio vir, [Berengaria ipsa filium lactavit,] quod ipsam omnino crederet diutius victuram, quam ut mortuam laudare posset, sicut fecit infra num. 136 auctor Chronicæ. Non est autem otiose pertranseunda metaphora, nec unquam ab ubere pleno virtutibus ablactavit: videtur enim ea supponere, quod ipsa Berengaria filium infantem propriis lactavit uberibus. Ita certe intellexit auctor Hispanicæ versionis antiquus apud Pinedam in Memoriali, cum scripsit, con tettas llenas de virtud le dio su leche, id est, cum uberibus virtutum plenis lac suum ei dedit. Historia vero Generalis, ab Alfonso Rege nepote curata, part. 4 cap. 11 ait, quod Berengaria filio dedit suum lac, eumque suavissime educavit. Idem fecisse Sororem ejus Blancam in Francia, erga suum Ludovicum, volunt recentiores aliqui: sed ex pia verique simillima præsumptione potius quam auctoritate. Est sane inter Reginas rara ea laus, & in inferioris ordinis matronis adeo frequens non est quam esse deberet: nec enim tam generoso animo omnes sunt, quam Augustißimi nunc Imperatoris Leopoldi mater Eleonora Mantuana, quæ numquam persuaderi voluit, ut quos perpererat liberos non etiam ipsamet lactaret. [sicut & Blanca suum S. Ludovicum.] Porro idem Archiepiscopus Toletanus eamdem Berengariam etiam ante læudarat lib. 7 cap. 36, agens de sepultura Ferdinandi fratris, quam curatam ait ab excellentissima sua sorore Berengaria Regina, ad quam postea regnum Castellæ successione pervenit, impendente liberaliter & decenter officia funeris & honoris, & gemitus doloris: ubi virtutum ejus plenitudo sic claruit, ut ejus prudentia devoti sexus excederet pietatem, & eleemosynarum largitio Principum largitates: & tam pudica modestia inconsolabili luctui procabatur, ut exinde famȩ dulcorata suavitas, in augmentum cresceret & dulcorem. Religionum, & pauperum, & quorum titulos

paupertas incrustabat, toto tempore vitæ suæ, subventrix extitit & levatrix: præter opera magnifica, quæ regnante suo filio magnifice claruerunt.


Joanna, Pontivi seu Pontini (utrumque enim reperitur) & Monstrolii Comitissa, aviam maternam habuit Alisiam Sororem Philippi, adeoque magnam amitam S. Ludovici, [Ioannæ Reginæ genus,] sic ut hic & Joannæ mater Maria, parentum suorum heres unica, essent subgermani. Joannæ autem pater Simon de Dommartin nominabatur, frater Reginaldi Comitis de Dommartin: & avus maternus vocabatur Willelmus. Toletanus lib. 7 cap. 7 docet, prænominatam Alisiam (quam ipse Adeloidem vocat) filiam fuisse Elisabethæ, natæ ex Alfonso VIII, Imperatore vulgo dicto, avo utriusque Alfonsi Castellani & Legionensis; eo qui post vitrici sui mortem subacto ejus fratre Ranimiro, cum hoc rediit in concordiam tali lege, ut Rex Aragonum loca omnia citra Iberum teneret in feudo a Rege Hispaniarum, & fieret ei in vasallum: & post hæc rediens Legionem imposuit sibi Imperii diadema, & vocatus fuit deinde Imperator. Porro Ignatius Ioseph a Iesu Maria, in Historia Abbavillanæ lib. 1 cap. 28 graviter hallucinatus est, [quando Sancto nupta?] quando matrimonium hoc adscripsit anno 1250, & in eo vixisse Ioannam annis tantum quatuor aut quinque. Nam sanctus Rex obiit anno 1252, & secundæ huic uxori junctus fuit anno 1237: potuisset ergo Ignatius, si Hispanos auctores consuluisset, scribere annos quatuordecim aut quindecim.
Hæc mortuo patre reversa est cum matre in Franciam; ubi nupsit Edoardo Regi Angliæ Mater vero anno 1255, [quando mortua ipsa, & filia ejus?] tamquam Regina Castellæ & Legionis, Pontivi & Monstrolii Comitissa, fecit insignem donationem Decano & Canonicis S. Vulfranni; & mortua anno 1278, sepulta est juxta propylæum ecclesiæ de Valloriis Ordinis Cisterciensis. Quomodo autem puniti fuerint, qui sub spe ælicujus thesauri reperiendi tumbam ejus aperuerunt, narrat prædictus Ignatius loco jam citato. Matris & filiæ meminit Chronicon Triveti his verbis: Obiit anno MCCLXXVIII Regina Castellæ, mater Reginæ Angliæ; ad quam jure hereditario post mortem matris devolutus est Pontivi Comitatus. Hujus porro Alienoræ fratrem seniorem Ferdinandum (sic nominatum pro altero quem Beatrix pepererat, jam extincto, ut vel hinc patet) juvenem omnino obiisse ait Ignatius: idemque præsumere licet de Ludovico, cujus nulla memoria ulterius reperitur.
Obierat Gregorius IX 21 Augusti 1241, post quem electus quidem fuerat Celestinus IV, sed & ipse 19 Novembris sequentis obiens Sedem vacuam reliquerat: vacavit autem usque ad 29 Iunii anni hic signati 1243, quando coronatus est Innocentius IV. Brevem vero Caelestini Pontificatum pro nullo habens Rodericus, ejus qualecumque spatium Sedi vacanti adnumeravit. Ceterum annos Incarnationis Domini, [ ] inclusimus. Cum enim Auctor nulla suorum operum parte utatur nota Æræ vulgaris; vehementer dubito utrum ea verba vere sint Roderici; nisi hoc forte loco ea addere voluerit propter externos, suam historiam lecturos, quibus jam ubique in usu erat vulgaris Æræ numerus; quamvis Hispani, receptorum semel verborum æque ac morum retinentißimi, omnino ultimi eum receperint ad historiam usumque civilem, saltem cum Latine scribebant: nam vulgari lingua scribentes, uti Elvira illa in Comm. prævio num. 30 eam subinde neglexisse videntur; & hæc Chronica Ferdinandæa, quam Latine reddimus, annos numerat ab Incarnatione.
[Marevedisii aurei quid?] Ita superius n. 34 scriptum quoque erat, ubi agebatur de annua pensione Sororibus Rege addicta, & ubi Rodericus nullā certam summā expresserat. Chronica autem designat triginta millia maravedisiorum, sub intellige aureorum: hoc enim additur num. 34, ubi agitur de pretio quo Rex sanctus a Crucesignato quodam Roderico Didaci de Camberiis posseßiones ejus emit; & ubi Toletanus expresserat quatuordecim millia aureorum, Chronica habet Maravedisiorum aureorum. Non ergo hic intelligas Maravedisios seu Marobotinos vulgares, quorum trecenti septuaginta quinque, uno Ducato sive Aureo; triginta quatuor, uno Regali continentur, in hodierno Mercatorum Hispanorum & Collybistarum calculo.
Intelligo Hebdomadem sanctam seu majorem, quæ a Dominica Palmarum initium sumit: sic enim etiam dicimus Hebdomadem Paschæ: Pascha autem anno 1243 cadebat in 12 Aprilis.
CAPUT XI.

Rebus domi compositis Sanctus in fidem suam suscipit Regem Murciæ, & Argonam occupat.


[62] Post quam Rex Ferdinandus munitionibus omnibus rite prospexisset, trium prædictorum mensium spatio, [Rex Toletum regressus,] Corduba Toletum revertit, ubi uxor sua & mater erant; quas deinde, expeditis ibi negotiis, assumpsit & secum Burgos duxit. * Hic Regi cum Didaco Lopez, Biscayæ Domino, subnata discordia est, propter quam eum sua spoliavit ditione. Sed Didacus statim se recipiens, non modo sententiæ Regiæ se opposuit, verum etiam in ipsam Castellam incurrens, cœpit damna quanta poterat irrogare subditis Ferdinandi. Qui coërciturus audaciam hominis, inter altissimos duos montes se continentis, eduxit contra eum copias. Didaco autem non auso expectare venientem, destruxit munitiones quibus præcipue fidebat, ac nominatim a Briones; recedensque filium suum Alfonsum reliquit in confiniis Biscayæ, eadem defensurum. [Biscayæ Dominum rebellantem semel,] Mox autem ad hunc accedens Didacus, gratiam apud eum invenit: qui secum assumptum ad patrem duxit, ipsique reconciliavit. Inde simul abierunt Burgos, ac demum Vallisoletum. Paucis diebus post necesse habuit Rex Olmedum proficisci, quando Didacus Lopez iterum in Biscayam abivit: quod ubi Rex inaudiit suspectum habuit, eumque sequi instituit, ne denuo damni quidquam crearet. Postquam autem in sua se recepit Didacus, [iterumque compescit,] copias aliquas Rex colligens, iterum tradidit eas filio Alfonso ad tuendos Biscayæ fines, rectaque contendit Valmazedam, Infantem præmittens. Hoc intellecto, saniori consilio usus Didacus, ultro ad Regem venit, ejusque se commisit potestati, sane perquam feliciter; humaniter namque exceptum Rex Burgos deduxit, ibique, intercedentibus pro eo Reginis, non solum eidem ablata restituit, sed etiam Alcaraz condonavit.
[63] Rebus sic pacatis, Ferdinandus in morbum Burgis incidit; & finitæ induciæ sunt, quas cum Granatensi Rege pactas habebat. Cum autem per mortem D. Alvari Perez confinia essent custode destituta, [Murcia missi ad Regem Legati] missus eo est Infans Alfonsus, omni necessario apparatu instructus, una cum D. Roderico Gonzales Giron. Qui Toletum perveniens obvios ibi habuit legatos Abenhucdi Murciæ Regis, tendentes ad Regem Ferdinandum, ut ei pro Domino suo ac toto regno Murciæ fidelitatem jurarent, sub conditionibus quibusdam quas ferebant accurate descriptas. Visis iis noluit longius ire Alfonsus, sed ipsemet patris sui nomine conditiones acceptavit; Murciamque regressos subsecutus est. Venienti autem in Alcaraz obviam processerunt iidem legati, attuleruntque confirmationem pactorum, & Infantem invitarunt ad ineundam regni possessionem. Comitabatur tunc Alfonsum Pelagius Correa, Magister Ordinis de Ucles dicti, magnoque ei adjumento fuit, [Alfonso Infanti urbem suam tradunt;] tum recte consulendo ea quæ ad negotium conducebant, tum militem annonamque sumptibus suis subministrando, ubi opus esse videbatur. Hoc ergo comitante Infans Murciam intravit, obtinuitque arcem cum toto dominio regiisque redditibus, salvo eo dumtaxat quod inde debebatur ipsi Abenhucdi, toparchisque in Crevilien, Alicante, Delche, Orihuela, Alhama, Aladeo, Ricote, Cieka, aliisque dynastis, jus ad dictorum redituum partem habentibus. Atque ita D. Infans suscepit de manibus Maurorum possessionem Regni nomine patris sui, exceptis dumtaxat Lorca, Cartagena e & Mula: quibus parum profuit quod in pacta ab aliis sancita noluerint consentire: si quidem brevi ad ea vi compulsi sunt, D. Alfonso cum Magistro Pelagio regnum universum perlustrante, munitiones reficiente, Mauros pacificante, rebellium villas pro merito tractante sicut postea suo ordine referetur.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət