Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə6/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14

[41] Inter ceteros celebratur quidam, Dicadus Perez de Vargas dictus, ipsius D. Alvari subditus, cui contigit ingentes suas vires hac occasione monstrare. Cum enim, amissis inter præliandum hasta atque ense, aliud nihil haberet quo manum armaret; rescidit ab olea quadam nodosum ramum, cum eoque ingressus qua maxime calebat pugna, a dexteris & a sinistris graves ictus incutiebat, patrabatque facinora justis armis vix exequenda; quibus cum delectatus plurimum Alvarus identidem acclamaret, Eja, eja, Didace: Machuca, Machuca; [& Garciæ Perez fratrum.] id est, Contere, Contere; mansit Equiti isti ex eo die cognomen istud, quod hodieque ex posteris ejus aliquibus adhæret. Alius ejus frater germanus, dictus Garcias Perez de Vargas, ille quem creatum Equitem ante pugnam fuisse diximus & Regem Gazularum interfecisse, plura quoque insignia opera eo die fecit, quamvis cæso tertium ejus equo, sumendus toties novus ei fuerit. Deinde autem in aliis occasionibus quibus adfuit magna effecit, quemadmodum in decursu historiæ apparebit: æquum est enim virorum fortium generosorumque Equitum commemorare heroicas actiones, non minus quam degeneres aliorum culpas.
[42] [Quidam nolens inimico ante pugnam reconciliari,] Accidit autem casus perquam notabilis die ista duobus inter se cognatis Equitibus, odio invicem prosequentibus: scilicet, quod cum sibi mutuo confitebantur milites inituri certamen, is cui magis videbatur incumbere ut alteri satisfaceret, veniam a commilitone petiit solum pro die illa: & hic erat jam nominatus Didacus Machuca, alter vero Petrus Michael vocabatur, Toletani ambo. Sed Petrus ignoscere Didaco noluit, quantumcumque a Clericis ac viris religiosis admonebatur (quamvis etiam ipse Instans D. Alfonsus ac D. Alvarus Perez eum rogarent) nisi hac sola conditione, ut Didacus complexum ejus admitteret; id scilicet agens ut eum occideret: tantarum enim erat virium, ut quemcumque posset complexu stringere, elisum suffocaret. [in eadem solus perit.] Cum ergo Didacus conditionem abnueret, nolens tali periculo se exponere, nec aliter quam in Dei servitio mori propositum habens; ambo ad pugnam sunt progressi. Placuit autem Deo, quod, ex omnibus Equitibus Christianis ad prælium eductis, solus Petrus Michael, qui commilitoni noluerat condonare offensam, desideratus sit, neque inventus postea aut vivus aut mortuus; quamvis visus sit in ipso conflictu singularia multa patrare facinora, præ grandi virium suarum robore; & licet post receptum fuerit diligenter quæsitus. Sunt quidem qui affirment, quod nimio prosequendæ cædis ardore abreptus, inter fugientes Mauros Xeresii portam sit ingressus, ibique numero obrutus & occisus: verum nihil certi potuit de eo resciri, ad exemplum eorum, qui audent prælio se committere, prius quam offensam deprecanti sodali eam condonarint. Grandes fuerunt favores quos Deus in illa die Christianis fecit, grandis honor & gloria quam hi retulerunt, nec minor confusio barbarorum, quandoquidem ex toto fidelium exercitu vix decem homines occubuerint, [Victores revertuntur ad Regem.] Maurorum vero cæsorum atque captorum numerus modum omnem excesserit. Itaque Infans Alfonsus & D. Alvarus Perez multa laude clarum & spoliis opimis onustum exercitum reduxerunt ad propria; filius autem Regis Baëzæ gloriosus & opulentus revertit in patriam. Illi vero Palentiam venientes, ubi Rex Ferdinandus erat, perquam benevole sunt excepti. Victoria porro ista, causa fuit cur Christiani postea acquisierint totam Andaluziam: tantus enim terror incussus est Mauris, ut numquam potuerint pristinos animos viresque resumere.
ANNOTATA.
Rodericus lib & cap. 13 docet, Alfonsum Castellæ Regem an. 1213 celebrasse Pentecosten, præsentibus uxore Alienor & filio Henrico & filia Berengaria & nepotibus Ferdinando & Alfonso: & quando puer Ferdinandus ad votum matris sanabatur sub annum 1209, simul cum eo apud avum degebat etiam Alfonsus secundogenitus, tunc saltem quinque aut sex annorum puer; atque adeo nunc agebat ætatis annum haud minus quam trigesimum: ut auctor Chronicæ omnino videatur errasse, tam juvenem inexpertumque describens, qui fratre suo, jam 36 annos nato, ut summum quatuor aut quinque annis junior erat.

End Noteb Palma, oppidum Andaluziæ, inter Cordubam & Hispalim trans Bætim.


Xerez de la frontera, juxta fluvium qui paulo post in mare influit ad sinum Gaditanum, dicitur de la frontera, quia respicit confinia Regni Granatensis, quod diu mansit in potestare Maurorum, sub tributo tamen, ut mox videbimus; atque ita distinguitur ab altero ejusdem nominis oppido, in confiniis Andaluziæ & Alegarbiæ, dicto Xerez de Guadiana, quia ad Anæ flumen situm circa ejus ostium.
Cum ergo supra num. 37 dicitur Rex, tradente Arabum Principe, cepisse Beatiam aliaque vicina loca; intelligo non omnia retinuisse, sed quædam restituisse amico jam ac tributario, cum titulo Regis, ad continendos facilius cilius Mauros Granatenses; Beatia tamen ipsa Christianis incolis datæ, cum Episcopo inferius nominando, non fuit reddita.
[Confessio mutua laicorum periclitantium.] Etiam hoc tempore, in defectu Sacerdotum urgente periculo certaminis vel naufragii, aliquando tale quid usurpatum scio; vix credo tamen aut olim aut recentiori memoria fuisse adeo rudes Christianos, ut crederent ejusmodi Confeßionem æque esse Sacramentalem ac est Baptismus in casu neceßitatis collatus a laico, sed solum pro actu aliqualis pœnitentiæ eamdem usurpavisse.
Odoricus Vitalis lib. 8, Quidam, inquit, ferens ingentem maxucam, [Maxuca clava.] Presbyterum properantem prȩvenit, & super caput ejus levato vecte, dixit, Sta: unde intelligis Maxucam & vectem idem esse: sicut autē Itali a voce Mazza fuste faciunt amazzare occidere: sic a Maxuca formatum verbum Maxucar, haberet in Imperativo Maxuca, ut hic explicatur: videtur autem Maxuca augmentativum esse a Mazza, atque adeo grandem fustem significare.
Nemini id incredibile videatur: nam & parentum nostrorum memoria fuit in Antverpiensi arce Hispanus miles, [Hispani unius stupenda fortitudo.] tantarum virium, ut rhedam, a duobus equis effuse currentibus protræctam, retro apprehendens sisteret, vectem ferreum grandem trans fossas latißimas murosque sat altos in arcem jaceret, stannearum lancium oras flectendo crisparet solis duobus digitis, & pomum manu comprehensum non dimitteret, quamvis quatuor alias robustißimi viri simul id niterentur extorquere.
Hic primum ponit Chronica, ex Roderico, captam Ubedam, & mortem Reginæ Beatricis, ut videatur hanc victoriam relatam dicere ipso anno 1234: eoque confirmatur, errorem supra notatum ad Cap. 6 litt. h, non esse imputandum typographis, sed editori vel auctori ipsi. Dolendum profecto quod tam insignis victoriæ annus nusquam expressus inveniatur. Non possumus tamen de ea dubitare, cum ejus meminerit Lucas Tudensis, num. 7 eamdem paucis verbis vehementer extollens. Quod autē eam prætermiserit Rodericus Toletanus, forte referet aliquis in ejus tunc Romæ degentis absentiam; sed qui propterea non omisit Cordubensis urbis a Christianis occupatæ historiam strictim describere, non videtur Xerez anam pugnā potuisse penitus præterire, ideoque magis propendeo ut aliquid desiderari credam in ejus contextu: in quo etiam desideratur homagium Sancto Regi præstitum a Regibus Beatiæ & Valentiæ utrumque momenti ad historiam permaximi; sicut & alia supra indicata.
CAPUT VIII.

Cordubense suburbium intercipitur a Christianis, urbs deinde ipsa obsidetur a Sancto Rege.


[43] Quinque annis a post patris sui Alfonsi mortem, jam bene stabilitus in regno suo Legionensi strenuus Rex Ferdinandus, captaque Ubeda gloriosior, [An. 1235,] anno MCCXXXV obsedit Cordubam, civitatem Regiam, unamque ex præcipuis Andaluziæ, idque hac ratione. Cum Ferdinandus Regnum Legionense visitando obiret, administrans justitiam & curans publicum commodum populorum; contigit eum venire in oppidum Benavente, eo ipso tempore, quo Christiani Mauris vicini equites ac pedites, cum Almogaravibus seu velitibus ac viarum peritis ductoribus, convenerunt in Andugar, quod Christianorum erat. Factaque in regnum Cordubense excursione, inter spolia quæ retulerunt, etiam adduxerunt Mauros aliquot; ex quibus intellectum est, gentem istam Cordubæ perquam securam agere, neglectis vigiliis custodiisque, [Mauriscaptivis suggerentibus,] eo quod a Christianis nihil sibi crederent formidandum. Offerebant autem illi se ad parandam eis viam, designaruntque modum quo capi suburbium unum posset, Arabice Axarquia nuncupatum: de quo facile convenit, quia credebatur per illud posse obtineri civitas, sicut & factum est. Tum deliberatum est, qua ratione disponerentur omnia, ad executioni mandandum adeo salutare consilium; quȩsitæque sunt scalȩ & omnis alius necessarius apparatus. Visum deinde est occupandam noctem aliquam obscuram & pluviam, [persuasi suburbium tentare Christiani,] qualem cito promittebat mensis, qui tum currebat, Januarius. Rebus sic compositis, omnium certiores fecerunt Petrum Ruyz Tahur, & Martinum Ruyz de Argote: miseruntque Martos, ut id de quo conventum erat indicaretur D. Petro Ruyz, & D. Alvaro Perez fratri ejus; significantes quod pro tali, quam nominabant, nocte cuncta habebant ordinata: adessent illi cum justo militum numero in succursum.
[44] Dum nuntius excurrit Martos, ipsi quantas potuerunt copias aggregarunt, & in eam qua condictum erat noctem scalas suas expediverunt, ac minimo strepitu subierunt usque ad pedem antemuralium; maceriamque circumeuntes, auscultabant solicite an in turribus & antemuralibus vigiliæ agerentur: inveneruntque mutire neminem, sed omnes alto sopore teneri, plenumque mediæ noctis silentium servari. Cunctis autem probe exploratis, [hibernæ noctis silentio accedunt,] sucque consilio favere judicatis, locuti sunt cum quibusdam illic repertis Christianis, quid agendum esse putarent. Respondit autem iis Dominicus, qui viam monstraverat: Domini mei, suaserim ego, ut bene facientes signum Crucis, commendemus nos Deo vero, & gloriosissimæ Virgini matri ejus benedictæ, sanctoque Apostolo Jacobo, & sic viribus omnibus connitamur hoc opus effectui dare; ideo enim huc venimus, fidentes Deo ejusque benedictæ Matri quod nos juvabit, quia agitur de ejus servitio & honore, atq; de exaltatione sanctæ fidei ejus. Quod si nequeamus jacere sparteas hasce scalas, utamur ligneis, atque per eas conemur ascendere. Primi autem ascendant qui melius e nobis callent Arabicam linguam, & gentis more vestiti sunt; ut occursuri forsitan eis Mauri suos esse credant, neque agnoscant qui sint. Qui autem sic ascenderint, satagant primam turrim occupare, donec ascenderit multitudo reliqua.
[45] Placuit omnibus Dominici consilium; ipsumque executioni mandantes, experti sunt tres ligneas scalas: cumque has nimium curtas esse viderent, alias aliis adnectentes applicuerunt ad primam turrim. Ascenderunt ergo priores Alvarus Colodro & Benedictus de Banios, quia hi accuratius callebant idioma Arabicum: secutique sunt alii, [turrim unam inobservati occupant,] quotquot vestibus ac mitris Mauricis induebantur: & ceperunt turrim, quæ usque in hodiernum diem nomen habet Alvari Colodro. Hic quatuor Mauros sopitos invenerunt: quorum unus ex illis erat qui cum Christianis ad hoc negotium conspirarant, in ea quam supra dixi excursione capti, & tendandæ rei auctores primi. Cum ergo accedentes ad turrim Christianos interrogarent Mauri, quinam essent & quid quærerent; responderunt Arabice, se esse inspectores vigiliarum. Tum Maurus, quem dixi e conspiratis fuisse, Alvarum Colodrum ex voce agnoscens, apprehendit manum ejus, atque in aurem clam dixit: Ego ex eis sum quos nosti; cura ut hos qui mecum sunt occidas, & ego vos juvabo. Tunc Christiani manus in ipsos miserunt, [æc deinde ceteras cum porta:] oribusque obstructis dejecerunt ex turri, ubi mox ab aliis mactati sunt; cœperuntque Christiani ceteri confestim ascendere. Cumque jam pro parte majori ascendissent in turrim istam, progressi sunt per murum, & sigillatim occuparunt turres omnes, usque ad portam ducentem Martos, qua ipsa etiam sunt potiti.
[46] Jam illucescebat aurora, & Christiani, omnes quas dixi turres ipsamque portam habentes in potestate, [admissisque sociis potiti loco,] aperuerunt illam, atque intromiserunt Petrum Ruyz Tahur cum suo equitatu. Mauri autem ut viderunt suburbium totum, quod Axarquia dicunt, Christianorum esse; coacti fuerunt dimissis domibus suis confugere ad civitatem, cum modico eo quod quisque auferre potuerat fortunarum suarum, quorum ingens strages facta est a Christianis, usque dum civitati sese inclusissent. Hoc facto Christiani firmiter sepierunt omnes plateas suburbii, excepta principali atque directa, per quam insequebantur fugitivos. Mauri vero, postquam in civitatem intulerunt quidquid rerum suarum salvare quiverant, eruperunt contra Christianos, cum eisque cœperunt pugnare; aliis interim ex urbis mœnibus sagittas jacientibus & petras, tanta cum rabie & contumacia, ut victores tertium coacti fuerint usque ad murum recedere. Videntes ergo tam acriter se urgeri a Maurorum multitudine, inito consilio duos viros emiserunt, alterum ad Regem Ferdinandum Dominum suum; [nuntios ad subsidia petenda expediunt.] alterum ad D. Alvarum Perez, qui in Martos habitabat, eratque ex nobilioribus ac potentioribus regni Castellæ; & ad quemdam Equitem, Ordonium Alvarez nuncupatum; huic autem posteriori nuntio imperarunt, ut per quæcumque transiret Christianorum Mauris finitimorum loca, propalaret quod actum erat, sicut & fecit. Qui vero ad Regem fuerat missus, diu noctuque accelerans iter, venit in Benavente; offenditque Regem ipso quo ad mensam erat accubiturus tempore, ac genibus flexis epistolam tradidit.
[47] Visa Rex epistola, nec unam quidem horam cunctari voluit; [Rex continuo advolans,] sed illico conscendens equum, cum Equitibus centum se dedit in viam, mandans ut subditi ceteri sequerentur (idque per omnes civitates, oppida, & loca munita) atque in confiniis convenirent. Tempestate illa vehementer abundabant aquæ, adeoque intumuerant fluvii, ut cum vado transiri nequirent, Rex non potuerit tam cito quam optabat adesse subsidio suis: clementiori tamen aura reddita, prosecutus est iter, valdeque opportune supervenit Christianis. Iter autem quod tenuit fuit hujusmodi. Benavente venit ad Civitatem Roderici, & hinc Alcantaram. Alcantara digressus, transito navi Guadiana, Metellinum venit, Metellino Magazelam & Bienquerenciam. Bienquerencia Maurorum Castrum erat, cui ex ea gente Præfectus obtigerat, [cum solis 30 armatis eo perventi,] Eques generosus & valde probus; qui intelligens Regem Ferdinandum tentorium tetendisse in campo prope fontem vicinum castro, exivit ad manus ei deosculandas, adferens ei dono panes, vinum, carnes, & avenam. Excepit hominem Rex perquam humaniter & honorifice, rogavitque ut castram sibi traderet. Qui respondit, Domine, tu modo proficisceris ad Cordubam capiendam, donec autem hoc fueris executus non poterit usui tibi esse hoc castrum; postquam vero urbem ceperis, & hoc & quidquid habeo, meipsum quoque, tibi in servitium tradam. Hoc autem ficte dicebat & ironice, pro certo habens fore ut numquam Rex Cordubam caperet: quippe qui solum triginta armatos viros secum ducebat, quorum præcipui erant D. Ferdinandus Ruyz, Caputvaccæ cognominatus; D. Didacus Lopez de Vaya, tunc adhuc Scutifer; Martinus Gonzales de Gamacos, Sancius Lopez de Alios, D. Joannes Arias de Mexia, & alii plures, nominatim ab Historia non expressi.
[48] Porro a castro Bienquerenciæ transiit Rex ad Duas-germanas & Guadalbazar; hinc vero discedens, relicta ad dextram Corduba, tetendit ad Pontem Alcoleæ; ibique explicuit tabernaculum, cum paucis illis quos post se trahebat Equitibus. Quando autem iliuc advenit Rex, [quo alii ex variis locis jam prævenerant.] jam a diebus aliquot suburbium Axarquiæ ingressus erat Alvarus Perez in auxilium Christianorum, & D. Petrus Ruyz frater ejus, quem Mauri Alastac nominabant, quia simus erat. Similiter ex confiniis omnibus accurerat eodem magna multitudo tam equitum quam peditum, augebaturque quotidie numerus, mox atque mandatum Regis innotuit, ex tota Castella, Legione & Extremadura, ut Deo Regique præstarent obsequium, ad honorem nominis Christiani fratrumque auxilium. Hi vero ut intellexerunt adventum Regis Ferdinandi Domini sui, dici non potest quanto fuerint repleti gaudio; utpote jam vehementer fatigati, atque in angustiis positi; obliviscentes quidquid passi erant malorum, & novas vires resumentes, ad facinus, quod feliciter cœperant, consummandum.
CAPUT IX.

Ecigensis Regis succursu aliorsum verso,



Vrbs Sancto deditur.
[49] Illo tempore Ecigæ a morabatur Rex quidam Maurus nomine Abenhuc, multum habens militem peditem equitemque: [Rex Abenhuc Cordubensibus auxilio venturus,] apud quem versabatur Christianus Eques, D. Laurentius Xuarez nuncupatus, atque a Rege Ferdinando propter facinora quædam relegatus. Dum ergo ante Cordubam erat Ferdinandus & exercitus Christianorum adhuc exiguus, licet ex variis partibus identidem novus miles accederet; si voluisset Rex ille Maurus, ad cujus ditionem Corduba spectabat, contra eum progredi cum omnibus quibus poterat viribus, haud difficulter eum inde pepulisset. Sed Deus, cui suppetit remedium adversus quæcumque pericula, istiusmodi cogitationem menti ejus excussit, in gratiam Regis Ferdinandi. Siquidem Abenhuc iste vehementer formidabat alia facinora aggredi, jam sæpe in similibus castigatus, & numquam sine clade regressus ab ejus generis expeditionibus. Quare licet ei diceretur, Regem exiguas tantum copias habere, [consilio Castellani apud se exulantis,] non audebat iterum tentare fortunam: deinde non poterat persuadere sibi, quod vir talis, qualis Ferdinandus erat atque tam potens, cum parva manu obsideret Cordubam. Deliberandum igitur sibi maturius ratus, inter alios voluit etiam audire D. Laurentium Xuarez, quia existimabat hunc sibi quod utilius foret consulturum, idque duabus de causis: quia scilicet multum fidebat ei credebatque in omnibus, & quia existimabat ipsum pessime velle Ferdinando, a quo fuerat ejectus. Talia considerans, vocavit eum, & dixit: Laurenti, quid hic mihi agendum suades? Respondit ille; Domine, quandoquidem Celsitudo tua me interrogat, quid agendum sit, dicam. Ego, Domine mi, transferam me ad castra Christianorum, tribus Christianis equitibus comitatus; in eaque secreto me insinuans accurate perlustrabo omnia, & quo res loco sit cognoscam, ac deinde revertens dicam, quid faciendum sit; interim mihi promittas velim, quod nihil omnino moturus sis usque dum regrediar, nec moveri ab aliis sines. Placuit autem consilium Regi, & ut ita faceret imperavit.
[50] Tunc D. Laurentius, tribus secum pariter equitibus comitantibus, in viam se dedit; perveniensque ad illos colles qui sunt ad alterum caput pontis, desiliit in pedes; unumque ex tribus sequi etiam peditem jussit, [atque ad castra Christiana exploranda emissi,] duobus aliis commendans equos usque in reditum suum. Ingressus in castra lento passu pervenit usque ad tentorium Regis, ibique reperit unum ex Regii corporis Custodibus in excubiis positum, atque ei dixit: Amice, gratiam quæso hanc mihi facito, ut aliquem ex ministris Regiis voces, dicasque hominem adesse, qui ei loqui velit; idque confestim, magni enim momenti rem esse. Introvit ergo in tentorium venator, vocavitque Martinum de Otiella, qui continuo consurgens egressus est foras. Hunc rogavit Laurentius ut vellet secum in partem secedere, ubi secreto loqui cum eo posset, dixitque ei, Noscis me? Ego sum Laurentius Xuarez: ingredere ad Regem, & dic ei, quod hic sim, & cupio loqui ei; rogo autem ut Celsitudo sua mihi det licentiam introeundi ad se, [& cum R. Ferdinando clam locuti,] nec enim aliter ausum quidquam. Ingressus Martinus excitavit Regem, tum forte dormitantem; indicavitque adesse Laurentium Xuarez, qui Celsitudini suæ loqui volebat, modo daretur ingrediendi licentia. Ingredi ergo jussum interrogavit Rex, quomodo audebat in suo conspectu apparere. Respondit Laurentius, Domine, tu me ejecisti in regionem Maurorum, ad male faciendum mihi; ego vero credo quod hoc fuerit ad meam vestramque utilitatem. Atque inde narravit ex ordine quidquid acciderat; jubebat autem, ut porro dispiceret Celsitudo sua, quid mandatum ac factum vellet. Placuerunt Regi verba Laurentii, quæsivitque ab eo ecquid ipse faciendum judicaret.
[51] Tunc dixit ei D. Laurentius; Domine, videtur mihi quod Celsitudo vestra debeat hic manere quieta, ubi nunc castra fixit cum exercitu suo, sed majori quam nunc adhibeat vigilantia opus esse: videat autem quantum militem habeat in suburbio Axarquiæ: qui si sufficiat ad tuendum illud, id tibi satis sit; ceteros autem omnes, ibi non necessarios, junge exercitui tuo. Ego vero revertar ad Regem Abenhuc, & meliori quo potero modo conabor eum divertere a proposito; dicamque, quod omnia quæ ei sunt relata, sint falsissima; & vestram Celsitudinem hic esse cum copiis numerosis, nec ulla ratione ipsi expedire ut huc veniat; [de modo periculi imminentis avertendi,] atque ita suadebo ut dimittat militem quem legit. Duarum autem rerum alterutra continget; ut scilicet vel ego divertam eum, ne veniat adversus Celsitudinem vestram; vel si efficere id non potuero, promitto Celsitudini vestræ, quod continuo veniam cum omnibus qui ibi sunt Christianis, ad serviendum tibi in propria persona, ac vitam reliquam eidem impendendam: quid autem ibi factum sit, tertio abhinc die intelliges per epistolam meam, ab hoc quem adduxi scutifero deportandam. Tunc Rex Ferdinandus D. Laurentio gratias egit, pro tam bona voluntate ejus erga se; eique veniam præteritorum concedens, recepit in subditum, dimisitque; dicens, ut quemadmodum promiserat, ita ageret. Osculatus manum Regis Laurentius abiit, & abiens dixit Regi, ut per tres aut quatuor sequentes noctes juberet in castris excitari focos multos, ut si forte Abenhuc mitteret alios exploratores Mauros, numero focorum persuasi crederent vera esse quæ ipse retulisset. Respondit vero Rex, iret in pace, curandam rem ita ut consuluerat.
[52] Dimissus a Rege Laurentius egressusque e castris, rediit eo ubi dimiserat comites & equos; subditisque calcaribus, quam potuit celerrime iter suum relegens, [abducitur a proposito:] primo mane pervenit Castrum, atque inde Ecigam appulit sequenti nocte sub primum somnum; moxque ad Regem Abenhuc accessit. Gavisus est eo viso Rex, & quid vidisset interrogavit. Ipse vero respondit; Domine, haud equidem libenter dixero, certus non habendam mihi fidem: sed mitte alios qui videant, & invenient Regem Ferdinandum bene armatum & munitum in castris suis valde copiosis: quod autem moram aliquam traxerim, eo feci ut melius cuncta circumiens explorarem, & explorata referrem certius. Quid ergo, inquit Abenhuc, suades? Cui D. Laurentius: Non convenit mihi consilium dare Celsitudini tuæ, sed ipsi omnibus viribus meis servire & mandata exequi. His auditis quievit nocte illa Abenhuc, [& in auxilium R. Valentini progressus,] sequenti die consilium initurus. Tunc autem advenerunt legati Regis Valentiæ significantes quod Jacobus Aragoniæ Rex, cum omnibus copiis suis imminebat Valentinæ civitati, contra quem ut auxilio sibi veniret Abenhuc etiam atque etiam rogabat. Ille vero lectis litteris, in consilium advocans Satrapas Mauros, interque eos D. Laurentium, exquisivit eorum sententiam super postulatis Valentini Regis; quorum omnium mens una fuit, videlicet, quod cum Christiani jam tenerent suburbium Axarquiæ, ipsa vero civitas diu resistere eisdem posset, satius esset succurrere quantocius periclitanti Valentino Regi: quo facto satis tempori veniretur ad succursum Cordubæ, postquam interim copiæ Ferdinandi Regis (ut fieri assolet) magna ex parte diffluxissent.
[53] Hoc consilium cum Regi Abenhuc placuisset, instructis mox copiis progressus est Almeriam, ubi habebat naves quasdam, ad custodiam Valentini portus servituras. Almeriæ porro cum esset Rex Abenhuc, Maurus quidam ipsi perquam carus invitavit eum, ac probe potum suffocavit in piscina sua: mox autem atque innotuit militibus mors Domini sui, dissoluti sunt & singuli ad sua reversi. Laurentius vero, assumptis secum Christianis omnibus, [perfide occiditur ab amico Mauro.] transiit ad Regem Ferdinandum, qui eum gratanter excepit pro tam insigni servitio sibi præstito. Ex hoc vero tempore dominium Maurorum eorum qui portus obtinebant, multifariam divisum est, eo quod nollent Regem qui simul omnibus imperaret, sicut factum eatenus: & Regem Ferdinandum Deus infinita sua misericordia liberavit a discrimine tali, de medio tollens Regem barbarum, qui exaltationi fidei sanctæ ejusque restaurationi per Ferdinandum curandæ potuisset obsistere: eademque via Jacobo Aragonum Regi expeditam reddidit victoriam de Valentinis Mauris, quorum civitatem intercepit, sicut narrat Historia.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət