Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə5/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14

Ela mui ben ò gvarià.

D'est un mui grand miragre

Ves quero dezir que oy:

E pero era minyno,

Membrame que foi assi:

Cam estava eu deante,

Et todo ouvi e oy

Que fezo Santa Maria,

Que muitos fer e fara.

Quen na Virgen groriosa

Esperanza muy grand à &c.

Esto foi en aquel año

Quando o mui buen Rei ganou

Don Fernando à Capela

E de Christianos poblou,

E ssa moller à Reina

Doña Beatrix mandou,

Que fosse morar en Concha,

E quant el foi a colá.

Quen na Virgen groriosa &c.

Na oste, e seu mandado

Fer ela mui volenter:

E quando foi na cidade

Peor enferma moller
Non vistès, do que foi ela:

Ca Pero de Monpiller,

Bonos fisicos y eran,

Dezian non vivera.

Quen na Virgens groriosa

Esperanza muy grand à &c.

E porque esto dezian

Non era mui sen razon:

Ca d'aver ela seu fillo

Estava en a sazon: [adorata B. V. imagine]

E avia tan gran fever,

Que quen a via enton,

Dezia, Seguramente

Desta non escaparà.

Quen na Virgen groriosa &c.

Mais la Reina, que serva

Era da que todo val,

Virgen santa groriosa

Reyna esperital,

Fez trager huna omagen

Muy ben feita de metal

De Santa Maria, disse:

Esta cabo mi ferà.

Quen na Virgen groriosa &c.

Ca pois eu assa segura

Vir à tal creencia ei,

Que de todos estos maës.

Que à tan toste guarrei.

Por end a mi a chegade

E logo lle beizarci

As sas manos e os pees,

Ca muy gran prol me terra.

Quen na Virgen groriosa

Esperanza muy grand à &c.

E tod' est assai foi feito;

E logo sen outra ven, [statim convaluit,]

De todos aqueles maës

Guariu à Reina tan ben,

Per poder da groriosa,

Que nada non sentiu en.

Por en serà de mal fiso,

O que a non loarà.

Quen na Virgen groriosa

Esperanza muy grand à &c.


Qui in Virgine gloriosa magnam habet fiduciam, [narrat quomodo se puero mater sua,] quamvis multum sit infirmus ipsa eum bene sanabit.
Hanc in rem prægrande miraculum vobis volo dicere, quod audivi. Eram quidem tunc puer: optime tamē memini remita se habuisse, quia præsens fui, omnesque audivi dicentes, quod fecerit illud Sancta Maria, quȩ multa fecit & faciet. Qui in Virgine gloriosa &c.
Fuit hoc eo anno, quo bonus Rex D. Ferdinandus obtinuit Capellam, & Christianis habitandam tradidit: suæ autem uxori D. Beatrici Reginæ mandavit, ut veniret habitatum Concham, quamdiu foret in ea regione. Qui in Virgine gloriosa &c.
Nihil morata illa, [Conchæ infirma ad mortem,] valde libenter implevit mandatum ejus: sed mox ut venit in civitatem, magis infirmam mulierem numquam te vidisse dixisses. Quia Petrus de Monpellerio & boni medici qui aderant, dicebant quod non erat supervictura. Qui in Virgine gloriosa &c.
Id autem dicebant non absque magna ratione, erat enim brevi paritura filium: & patiebatur febrem tam vehementem, ut quicumque expertus diceret, Certo inde non evadet. Qui in Virgine gloriosa magnam habet fiduciam &c.
Sed Regina, famula ejus quæ valet omnia, sanctæ ac gloriosæ Virginis & spiritualis Reginæ; fecit adferri quamdam imaginem ipsius S. Mariæ, perpulchre elaboratam ex metallo, & dixit: Hæc mihi aderit. Qui in Virgine gloriosa &c.
Quia possum ego secura vivere in tali credulitate, quod ab omnibus istis malis bene cito sanabor. Quapropter applicate eam mihi, & statim osculabor illi suas manus atque pedes: quia mihi magnam adferet utilitatem. Qui in Virgine gloriosa &c.
Statim autem totum id factum est, & absque alio remedio, ab omnibus istis malis tam bene sanata fuit Regina, per potentiam gloriosæ Virginis, quod nihil postea malæ valetudinis sensit. Proinde male sanus fuerit, quisquis eam nonlaudaverit. Qui in Virgine gloriosa &c.
CAPUT VI.

Maurorum dißidentium motus. Ferdinandi in regnum Legionense succeßio, per matrem curata.


[32] In diebus hujus Regis Ferdinandi, surrexit quidam nomine Abenhuth, in castro Rechoc a in territorio Murtiensi: & cœpit contra Almohades rebellare, qui cismarinos Arabes, adeo crudeli dominio opprimebant, [Mauri mutuis cædibus debilitati] quod de facili Abenhuthi proposito consenserunt. Et obtenta Murtia & finitimis oppidis & Castellis, omnes Almohades quos habere potuit capite detruncavit: & omnes Mezquitas præsentia Almohadum judicans inquinatas, aspersione aquæ fecit a suis Sacerdotibus expiari, & armorum suorum insignia fecit nigra, quæ in bellis & alibi præferebat, quasi luctu præsignans excidium gentis suæ. Et in modico tempore obtinuit Vandaliam Hispanorum, præter Valentiam & confinia, in quibus Zahen de genere Regio rebellavit. Erat autem Abenhuth de genere Abohaget olim Regis Cæsaraugustæ: & cum fere Monarcha in cismarina Vandalia haberetur, audacia, largitate, justitia, veritate (prout gentis ejus infidelitas seu versutia tolerat) præminebat. Sed a quodam suorum, qui Aben-Raman dicitur, [Christianis fiunt causa rei bene gerendæ.] invitatus ad epulas & delicias familiares, quas gentis illius colit voluptas, factione hospitis & vasalli occiditur in conclavi, apud præsidium Almariæ. Et tunc invaluit Arabs quidam, dictus Mahoma Alienalaginar, qui paulo ante boves & aratri vestigia sequebatur. Hic Argonæ, & Giennii, Granatæ, Vastæ & Accii, & locis aliis adhuc hodie principatur: & post interitum Abenhuthi Vandalia Cismarina in plures Regulos est divisa, & ab Almohadibus separata, quod Christianis utile invenitur. Post hæc iterum Rex obsedit Giennium, & machinis validis impugnavit: sed videns quod civitas tanta fortitudine præminebat, quod non posset humano ingenio expugnari, habito Magnatum suorum consilio, inde recessit.
[33] Et cum Abdalarfarteam pervenisset, rumor advenit patrem suum in Villa-nova de Sarrea ab hoc seculo migravisse, & in ecclesia S. Jacobi traditum sepulturæ, Æra MCCLXVIII: & quod etiam regnum legaverat, quas ex Regina Tarasia susceperat, filiabus. [Mortuo Alfonso Legion. 1230,] Propter quod mater ejus Regina nobilis D. Berengaria ad eum materna solicitudine veniebat, ut ad recipiendum bonum paternum quantocius festinaret, quod ei de mandato Patris Pontifices, Magnates, & Civitatum Concilia jurarant; ne forte in mora perturbatio aliqua oriretur. Erant autem cum eo Rodericus Pontifex Toletanus, Lupus Didaci, Alvarus Petri, [Berengaria filium ducit Legionem,] Gonsalvus Roderici, Garcias Ferdinandi, Alfonsus Tellii, Guillermus Gonsalvi, Didacus Martini, & alii Nobiles & Magnates, & plures Milites civitatum: qui cum Rege inclito venientes, Reginam nobilem, in pago qui Orgatium dicitur, invenerunt: & inde communiter urbem regiam intraverunt. A qua, mora postposita, omnes continue recesserunt, & ad oppidum quod Agger-sellarum dicitur, pervenerunt; [qui per viam bene exceptus,] indeque ad castrum S. Cypriani de Mozoth venienti cum matre & comitatu, castrum ei ut Domino reddiderunt. Sequenti die eum similiter in Villa-Lalii m receperunt, ubi ad Regem, tamquam ad Dominum, ex Tauro nobilissimo oppido Milites advenerunt, qui Regem sui & oppidi naturalem Dominum cognoverunt, & ut sequenti die Taurum adiret instantissime supplicarunt, nobili Regina hæc omnia solertissime procurante.
[34] [& Tauri ab Episcopis regni,] Altera vero die Taurum intravimus, ubi omnibus annuentibus Rex Ferdinandus, facto sibi hominio, in Regem & Dominum est receptus. Indeque per castra Dominæ Reginæ aliquamdiu incedentes, recepimus ex aliis civitatibus Milites & nuntios venientes, qui videbantur de receptione Regis aliquantulum dubitare. Sorores enim Domini Regis, Sancia & Dulcis, de quibus diximus, rebellionem cum complicibus præparabant. Sed tamen regni Prælati, quorum interest Regnum & Sacerdotium contueri, in auditu auris Regem Ferdinandum in Regem illico receperunt, scilicet Joannes Ovetensis, Nunius Astoricensis, Rodericus Legionensis, Michael Lucensis, Martinus Salamantinus, Martinus Mindonensis, Michael Civitatensis, Sancius Cauriensis. Hi omnes cum suis civitatibus, patre mortuo, filio se dederunt, nec rebellio cogitata potuit invalere: nam quam cito venimus Majoricam & Mansellam, Regi se protinus reddiderunt. Sequenti vero die intravimus Legionem, [demum Legione Rex proclamatus,] quæ in Regno illo Sedis regiæ præminet dignitate: ibique ab Episcopo & universis civibus ad regni Legionis fastigium elevatur, Clero & populo Te Deum laudamus cantantibus concorditer & jucunde: & ex tunc Rex Castellæ & Legionis pariter est vocatus. Ibique nuntii advenerunt ex parte Reginæ Tarasiæ, ut super compositione internuntia referentes. Et licet verbum Magnatibus displiceret, tamen Regina nobilis in tantum timuit regni & pauperum vastationem, quod procuravit, ut Rex subsisteret Legione, & ipsa iret Valentiam, de concordia cum Regina Tarasia tractatura. Cumque ambæ Reginæ Valentiæ convenissent, sic solertia Reginæ nobilis Berengariæ procuravit, [assignata sororibus dote] ut Regis sorores Regi restituerent omnia quæ tenebant, & ipsæ essent provisione contentæ, quam eis Rex & Regina nobilis assignarent: & si quid juris in regno habebant simpliciter resignarent.
[35] Et pacto hujusmodi confirmato Rex advenit, & inde omnes ivimus Beneventum, quo etiam Infantes filiæ Reginæ Tarasiæ advenerunt: [pacifice regnat.] ubi Rex Ferdinandus & Regina nobilis eis reditus triginta millium aureorum in locis competentibus assignarunt, percipiendos toto tempore vitæ suæ: & sic obtinuit omnes munitiones & omnia castra quiete & pacifice Rex Ferdinandus. Et in hoc enituit quam plurimum Reginæ nobilis solers cura: que non minori gratia Regi filio dedit hoc regnum, quam regnum Castellæ, quod ad eam jure hereditario pertinebat. Sic enim scivit, omnia ordinare, ut, licet Regnorum unio fere omnibus displiceret, ipsa studuit taliter providere, ut sine sanguinis effusione Regnorum unio proveniret, & utrumque Regnum pace perpetua lætaretur. Indeque Rex ivit Zemoram, Salmanticam, Lethesmiam, Civitatem Roderici, & Albam, & per ceteras Regni partes, in quibus honore Regio & hominio ab omnibus est susceptus. Tunc Rex Ferdinandus dedit Caseatam jure hereditario Roderico Archiepiscopo Toletano, quæ tamen aliquantulum reparata a Saracenis incolis tenebatur. Sed Rodericus Archiepiscopus, evolutis a donatione mensibus tribus, exercitu congregato, ivit contra Caseatam cum multitudine armatorum: & expulsis Mauris, qui ruinas oppidi reparabant, illud retinuit; & ad honorem Regis, qui illud dederat Ecclesiæ Toletanæ custodivit hactenus, & custodit cum aliis castris; scilicet Pilos, Toyam, Lacra, Agasmo, Fonte-Juliani, Turribus, Dela, cum Ficu, Alaulula, Areola, Duobus-germanis, Villa-montini, Nubila & Castorla, Concha & Chelis. Post hæc iterum Rex Ferdinandus obsedit Ubetam, oppidum populosum, bellatoribus & munitione magna tutatum: & adeo fortiter impugnavit, ut conclusi salvis corporibus oppidum resignarent. Et tunc Rex oppido acquisito ad urbem regiam est reversus. Æra MCCLXXII, obiit Regina Beatrix in oppido quod Taurum dicitur, & ducta ad regale monasterium prope Burgis, juxta Regem Henricum regaliter est sepulta.
ANNOTATA.
De ortu Almohadum agit auctor noster lib. 7 cap. 10, tamquam nomen habentibus a pseudo-propheta quodam, Alcorani interpretationem novam & eatenus receptæ contrariam prædicante, sublato in Regem quodam Aldelmone figuli filio; qui regno Africano potitus, etiam Hispanos Arabes subjugavit, [Almohades Mauri.] itaque in Africam rediit: ex cujus semine tunc regnabat in Africa Miramolinus ille vulgo dictus, de quo supra.
Doctor Laurentius Galindez de Carbaxal, in suis fragmentis, apud Argote de Molina allegatum in Appendice ad Annales Zunigæ, [Prophetia de eorum exterminio expleta.] pro anno 1248 ait, inter libros, quos Ferdinando & Isabellæ Regibus Catholicis tradiderunt Mauri Granatenses, inventa esse eadem omnia quæ referuntur de Almohadibus & Abenhucho: & addi, quod Magus quidam, inter Mauros Propheta habitus, præsens cum tesseraria illa scuta sic tingerentur, exclamarit, nunc finem Maurici in Hispania regni adesse: & Abenhuch quidem pœnas daturum effusi Almohadum sanguinis; sed eo die quo is necaretur, lapsura scuta istæc nigra, nec amplius Regem Maurum futurum Hispali. Itaque revera accidisse: nam mortuo Abenhuc scuta prædicta, in Mezquita Hispalensi appensa, delapsa esse: & Axatasium, sub quo amissa urbs fuit, Capitaneum dumtaxat non Regem fuisse. Mauros autem, ex die prædicti lapsus scutorum, certam habuisse perditionem urbis.

Videlicet Compostellæ in Galæcia, regno Legionensi adnexa, unde etiam in Annalibus Rogerii de Hoveden paßim vocatur, Alfonsus Rex de S. Jacobo. Chronica aßignat mortem Alfonsi Legionensis anno 1234: sed Æra 1268 annum Christi 1230 notat, eumque exigit multitudo & magnitudo negotiorum, [A. Legion quando obierit?] in duorum Regnorum nova conjunctione oblatorum, per quæ non licuisset Sancto expeditionem in Mauros suscipere ipso paternæ mortis anno, sicut anno 1234 suscepisse eum scimus; nam eo anno recepit Vbetam, secundum ipsiusmet Chronicæ calculum. In eo quod ibi legitur Epitaphio sepultus Rex dicitur juxta Ferdinandum patrem suum: locus autem in quo obiit a Sarria rivo nomen habet, [& ubi ?] estque media fere inter Legionem & Compostellam via, huic quam isti propior.


In quibusdam Roderici exemplaribus, juxta editionem Franco-furtensem, non tamen in Ms. Toletano, similia, sed multo brevius, sic leguntur lib. 7 cap. 25 ubi de patre: Reliquit duas filias, Sanciam atque Dulcem, quibus Regni successionem legavit. Sed quia omnes regni Nobiles, tam de civibus quam de aliis, [Sancti in regnum paternum successio justa] olim filio suo Ferdinando juraverant, non potuerunt regnum filiæ obtinere: sed aliquantis dissidiis procuratis, & civitatibus & nobilibus in varia studia separatis, nobilis Berengaria Regina Castellæ interposuit partes suas; & sic omnes gratiæ solertia dulcoravit, quod, licet Infantes quam plurimos fautores haberent, & munitiones & castra quam plurima in omnibus fere regni finibus possiderent, ad hoc Infantes & matrem earum Reginam Tarasiam necessitate induxit, ut ejus gratiæ responderent: unde paternæ largitatis in omnibus imitatrix, curialitate sua, Infantibus quoad viverent magnos reditus fecit a filio assignari. Porro jam diximus ab inveterato Castellanorum odio ad ejusmodi dispositionem adductum patrem, [cur eum pater invisum habuerit?] ingratum beneficiis acceptis a filio. Franciscus Macedo in Vita Tarasiæ, cujus ut Sanctæ ratio nobis habenda erit ad 17 Iunii, cap. 31 de hac Alfonsi dispositione agens, nescio an animadverterit, agi de Ferdinando; non qualicumque, sed Sancto Rege; parentum observantißimo, indole mansuetißimo, bellicis æque ac civilibus curis exercito, & jam agente ætatis annum 31. Si enim anim advertisset, non puto scripturum fuisse, quod Alfonsus filio Ferdinando, propter turbulentum ejus & ferox ingenium minus initio æquus & indulgens, postea & infensus fuit: hinc primum, inquit, dissensiones, deinde simultates, tandem apertæ inimicitiæ extiterunt; adeo ut Alfonsus moriens regnum Legionense penes filias testamento reliquerit: tam abalienarant animum patris, filii mores. Intercausas deinde quæ regnorum conjunctionem videbantur dissuadere potuisse, etiam hanc addit idem Macedo: Obrutum in tanta mole rerum juvenem, minus & gratum & expertum rerum publicarum. Ignoscendum viro, multiplici librorum scriptione de argumentis prorsus aliis distractißimo, quod historicas quæstiones levi nimium manu tractaverit, uti etiam ex Appendice ad Vindicias S. Hilarii Avelatensis, ab eodem infeliter susceptas, poterit lector agnoscere ad diem 5 Maji: fuit alioqui amicus mihi, sicut in præfatione ad Vitam S. Mafaldæ demonstravi; sed amicis cunctis magis amica veritas.
CAPUT VII.

Ingens victoria de Mauris ad Xerez relata,



per Alfonsum sancti Regis fratrem.
[36] Narrat porro Historia, quod cum Rex Zamorram venisset, uti superiori Capite dictum est, [Missus Alfonsus frater.] inde miserit fratrem suum Alfonsum ad incursionem faciendam in terras Maurorum, jungens ei D. Alvarum Perez de Castro, natione Castellanum, ut exiguam Infantis juvenis experientiam grandi sua prudentia suppleret cum titulo Capitanei: erat enim Eques perquam strenuus & exercitus in armis: occasionem vero magnum aliquem successum sperandi contra Abenhuc Maurorum Regem offerebat subditorum ejus contra ipsum rebellio, postquam Ambalule Miramolinus Marocchos redierat trajecto mari. * Infans ergo Alfonsus, secundum mandatum Regis Salamanca egrediens, [cum Alvaro Perez belli duce,] cum Capitaneo suo D. Alvaro Perez & D. Ægidio Manrique, perrexit Toletum: & assumptis ibidem equitibus quadraginta, transito Muladarii portu, venit in Andugar: unde D. Alvarus in omnes partes emisit expeditos equites, qui prædam infinitam collegerunt, Cordubam usque progressi, quidquid poterant expilando destruendoque; & sic pervenerunt Palmam, quam generose oppugnaverunt, eaque vi capta omnes intus repertos Mauros ad unum usque interfecerunt. Inde vero ingressi Hispalense territorium, conculcando omnia & mactando, transita Hispali procurrerunt usque Xerez, miseruntque cursores & prædam multam fecerunt. Collectis autem manubiis, mandarunt Infans & D. Alvarus tentoria poni prope Xerez secundum fluvium Guadalete: ubi acquisitam prædam provide & caute contraxerunt in unum locum.
[37] [contra Maurorum copiosissimum exercitum,] Rex interim Abenhuc, ex quo scivit quod Infans popularetur Andaluziam, quantasque prædas ibi ac ruinas faciebat; jussit convocari quidquid erat Maurorum ex hac parte maris, secumque proficisci Xerez, ubi erat Alfonsus: itaque collecta est undique multitudo magna, non solum imperio Regis sui, sed etiam fama Infantis excita. Considerans ergo Abenhuc Christianorum exercitum, & minime numerosum esse intelligens, certo credebat quod non posset elabi sibi de manibus: idemque credidisset, quicumque collatas utrimque vires inter se comparans, non cogitasset Deum posse in paucis æque ac multis vincere. Quare castris positis in oliveto, inter Christianos & oppidum, ante omnia peditibus suis edixit, ut præpararent multa vincula funesque ad vinciendos captivos: quod sane neutiquam frustra fuit, suum enim usum opportune habuerunt, ad ipsosmet constrigendos abducendosque. Non tamen Christianos, quia pauci erant, contempsit Rex Abenhuc: sed curavit, ut aciem instrueret quam ordinatissimam contra eos, eamque in septem turmas distribuit; quarum minima mille quingentos equites, quædam bis mille numerabant, [ipse modicas copias ducit:] aut etiam amplius: adeo ut totus equitatus Christianorum non posset cum minima Maurorum cohorte æquiparari, quamvis conjunctus eis esset filius Regis Baëzæ; qui erat Regis Ferdinandi vasallus, Infantique ad expeditionem progressuro submiserat istum suum filium, cum equitibus ducentis ac trecentis peditibus. Venerant etiam ad Infantis subsidium multi Fratres militarium Ordinum S. Jacobi & Calatravæ: sed simul omnes respectu Maurorum pauci erant. Reperti quoque in eodem prælio fuerunt Tellus Alfonsus, & Ruy Gonsalez de Valverde, in eoque generosissime se gesserunt: universus autem Christianorum numerus, tam equitum quam peditum, vix censebantur mille quingenti.
[38] Hi tam pauci, videntes tantam Maurorum multitudinem collectam, [easque novorum hostium ad ventu territas,] haud parum fuerunt conterriti; maxime cum hostibus subsidio venit quidam Rex Arabum cum septingentis equitibus: qui post Christianorum terga se collocantes, majores etiam angustias fecerunt, neque progredi neque regredi valentibus: utpote quibus ab una parte objiciebatur fluvius valde profundus Guadalete, ab altera Maurorum exercitus. Nihilominus D. Alvarus, ut erat dux strenuus, animos addere suis conatus, tam efficaces adhibuit rationes, ut excusso metu expeterent prælium, ac si decuplo plures Mauris fuissent. Frontem aciei obtinebat Alvarus, posteriora tuebatur Alfonsus, habens apud se Mauros quingentos ea excursione captos, quos omnes ut decapitari juberet Infans, edixit Alvarus, id enim in præsenti casu convenientius videri. Inito deinde cum præcipuis militiæ suæ capitibus consilio, [in unam phalangem colligit.] decreverunt peditatum ab equitatu sejungere, sicuti & Mauri fecerant; non tamen in turmas dividere suos, sed in unam omnes phalangem componere. Mandavit etiam ut opifices quam multi possent mulas & jumenta sarcinaria conscenderent, turmamque construerent, & sese ad eam partem jungerent quæ magis urgeretur. Ingens erat Maurorum clamor fremitusque, tympanorum vero æneorum crepitus atque tubarum clangor tam horrendus, ut cælum terraque misceri viderentur. Illo autem die, quo pugnandum erat, [Animati ad pugnam milites & expiati,] tunica delicata se vestiit Alvarus; sumptaque in manus virga, veluti satis superque instructus ab armis, adhortabatur milites ut parvi facerent Maurorum potestatem, fiduciam omnem collocantes in Deum, qui eis daturus esset victoriam de sanctæ suæ fidei inimicis.
[39] Tum Christiani, quotquot habebant copiam Sacerdotum, confitebantur eis peccata sua; prius autem quam congrederentur exercitus, D. Alvarus Perez Equitem ordinaverat Garziam Perez de Vargas, cujus deinde multa erit mentio in historia, & hoc principium fuit armorum ejus. Absolutis Confessionibus Christianorum, cum sibi invicem mutuas condonassent offensas, seque Deo commendassent ex animo; misit D. Alvarus nuntium ad Infantem in fine consistentem, ut (quemadmodum convenerat) in unam phalangem conjungerent sese: quo facto exorsus denuo est Alvarus omnes animare, in hanc illamque partem discurrens, eaque suggerens magna cum prudentia quæ res locusque postulabant, ad excutiendum timorem & alacritatem ciendam. Itaque juncti simul omnes, inclamantes S. Jacobum & aliquando Castellam, invecti sunt in Maurorum turmas; quarum primam perrumpentes, moxque secundam ac tertiam, singulas denique unam post aliam profligarunt, disjicientes ac mactantes quoscumque obvios, cum maxima ubique clade. Adeo autem se illis permiscuerunt Christiani, ut unum Maurum cum altero non sint passi consistere. Sic disjecti confusique verterunt terga, [invehuntur in hostem, eumque fundunt,] qua maxime poterant fugientes, insequentibus eos Christianis atque mactantibus & infinitos captivantibus, usque ad portas Xeresii: ubi ingens fuit Maurorum invicem se prementium, imo & occidentium strages facta. Pedites autem, præ numero cadaverum super campum stratorum, vix poterant progredi, & tamen multos etiam ipsi captivos fecerunt. Grande eo die miraculum in favorem Christianorum creditur operatus fuisse Deus, misso ad eos in prælio juvandos sancto Apostolo Jacobo, idque duabus de causis sustineri potest. Primum quia impossibile erat, Christianos tam paucos, de Mauris decuplo pluribus, reportare victoriam istiusmodi absque simili auxilio: [a S. Iacobo apparente adjuti.] deinde quia plurimi ipsorummet Maurorum dixerunt, se vidisse Equitem equo albo invectum, cum vexillo albo in manu una, gladio evaginato in altera, quem alii multi Equites albi sequebantur: vidisse etiam per aërem discurrentes Angelos: quodque Equites isti multo plus damni inferebant Mauris, quam ipsimet Christiani, quorum etiam aliqui idem se conspexisse testati sunt.

[40] Sed regrediens ad historiam, dico, quod cum eo modo campum obtinuissent Christiani, [Rex Gazularum occumbit:] Mauris partim cæsis partim captis fugatisque, inter mortuos numeratus fuerit Rex Gazularum aliique honoratissimi multi: in cæde autem prædicti Regis præcipuam laudem retulit novus, quem diximus, Eques, Garcias Perez de Vargas: hic enim occidit eum. Ipse autem adduxerat septingentos illos equites Arabes, unde maximus terror Christianis in principio fuerat incussus. Quamquam enim Historia eos superius Arabes nominet, hic vero Gazulas, de una tamen eademque gente ac Rege intelligenda est. Hic siquidem quasi ex voto, in sui Mahometi honorem peregrinatione suscepta, cum transitum hac haberet, [Rex Abenhuc fugit.] accepit a Rege Abenhuc civitatem dictam de los Gazules, utique ab iis qui in hoc prælio adfuerunt. Porro Rex Abenhuc, cæsis ac dispersis copiis suis, non credidit satis tutum se esse Xeresii: & quam occultissime potuit se recepit, ea via qua sperabat posse evadere. Christiani vero, plena potiti victoria, redierunt in campum ad colligenda spolia, quæ plane innumerabilia erant; adeo ut fastidio denique essent colligentibus, maxime quia tentoria inveniebantur tam plena ac referta omnis generis annona, [Christiani præda ingenti potiuntur.] ut nihil esset aliunde conquirendum. Toto etiam tempore quo ibi substiterunt, non aliis ad focum lignis usi sunt, quam hastis lanciesque & telis confractis. Vincula & manicæ ac funes, quæ præparari Abenhuc jusserat pro abducendis captivis Christianis, perquam necessaria fuerunt ipsismet colligandis, quorum tamen numerus copiosior fuit quam apparatus vinculorum. Post hæc effuderunt se pedites per oliveta, in quorum densitate adeo multos Mauros mactarunt & ceperunt, ut licet eos dumtaxat occidissent atque cepissent, solae hae postremae manubiae abunde eos potuissent locupletare. [heroica quorumdam facinora,] Multi Equitum Christianorum insignia in hoc prælio patraverunt facinora: imprimis autem D. Alvarus Perez, quamvis eum sola virga armatum ad pugnam venisse Historia dicat. Similiter fecerunt etiam Ægidius Manrique, Tellus Alfonsus, & Ruy Gonzales, atque alii plures, ferientes lanceis gladiis & clavis; Equites etiam Toletani varii, quorum gesta narrantur, ei qui non viderit difficilia creditu: Fratres quoque militarium Ordinum grandem Maurorum fecerunt stragem; omnes denique, per gratiam Dei auxilium ferentis, generosissime se gesserunt. [imprimis Didaci]

1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət