Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə4/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14
[23] Videntes igitur cuncti qui aderant, quod Deus omnipotens Reginæ nobilis opera dirigebat, cum gaudio & actionibus gratiarum, Palentiam intraverunt, & inde ad Vallem-oleti iverunt: ubi fuit Comes Alvarus in captione & vinculis custoditus. Cumque ibidem de compositione aliquamdiu tractaretur, ea conditione fuit pactio acceptata, [cumque se redemisset usurpatis cedendo,] ut Comes Alvarus restitueret castra omnia quæ tenebat, scilicet Cannetum & Alarconem, Amagam & Tarecum-Cæsareum & Villam-francam, Turrim Belli-foraminis, Anagarum & Pandicurgum e: & his deditis solveretur. Castrum Xeriz & Orzegonem detinebat Comes Ferdinandus frater ejus, & ad eorum captionem tenebatur Comes Alvarus cum centum Militibus Regem sequi, donec ea suæ potentiæ subjugaret. Comes autem Alvarus Gundisalvo Roderici fuit commissus, donec compleret superius prænotata. Rex autem duxit exercitum versus Castrum: & licet Comes Ferdinandus, fultus copia victualium & multitudine armatorum inibi rebellaret, ea conditione restituit Castrum & Orsegonem, ut ejus vasallus fieret, & ab eo ut vasallus proprius castra teneret. His peractis, Domino disponente, quievit perturbatio novi Regis: & sex mensium spatio fuit seditio sic sedata, quæ credebatur perpetuo duratura, quod Rex Ferdinandus susceptus ab omnibus cœpit ubique jurisdictionem Regiam exercere.
[24] Post hæc autem Comites, videntes in regno potentiæ suæ gloriam minoratam, imo potius annullatam, [ac Legionem fugisset,] in Valle-Juniperi territorii Palentini, cœperunt iterum rebellare, & prædas in Campis Gotthicis exercere: sed Rex Ferdinandus, cum Regina nobili matre sua & aliqua parte Magnatum, venit ad Aggerem-fumorum & Medinam de Rivo-sicco, & sic Comitum insolentiæ pro parte maxima cessaverunt. Sed videntes Comites in Valle-Juniperi non posse resistere, Regis Legionensis dominio se dederunt; & ut moveret guerram filio, suaserunt. Cumque utrimque exercitus convenissent, & quidam Nobiles ex Castella versus partes Salmanticæ intravissent, videntes Regem Legionis sibi cum suo exercitu occurrentem, in aldea Medinæ del Campo, quæ Castellio dicitur; intraverunt. [bellumque resuscitasset, moritur;] Cumque Rex Legionensis eos inibi obsedisset, & Comes Alvarus cœpisset caligis ferreis calceari, percussus a Domino cœpit gravissime infirmari: & firmata treuga inter patrem & filium ab invicem discesserunt. Comes autem Alvarus, morbi & treugæ dolore vexatus, Taurum semianimis est delatus: ubi mortis anxietate coactus, Militiæ S. Jacobi sese dedit, & ibidem vitam finivit, & Uclesii est sepultus. Et post modicum temporis Comes Ferdinandus frater ejus, [uti & frater ejus Marocci,] cujus non ut voluit in regno Castellæ desideria provenerunt, in Africam transfretavit, & ab Amira Momenino susceptis muneribus varia jactitavit. Et dum ibi longa mora, ut moris est Arabum, traheretur, eum contigit infirmari: & fecit ad vicum prope Marochos, qui Elbora dicitur, se transferri: vicus enim a Christianis dumtaxat incolis colebatur. Et dum percepit ex incurabili morbo interitum imminere; a Gondisalvo Fratre Hospitalis, qui Innocentii Papae III familiaris extiterat, suscepit habitum Hospitalis; & universæ carnis viam ingressus, cum aliis qui ibidem obierunt ad domum Hospitalis, qui Pons-Fiterii dicitur, in diœcesi Palentinensi, in sarcophago est delatus: & ibidem ab uxore sua Comitissa Majore, & filiis suis Ferdinando & Alvaro, & multis aliis est sepultus.
ANNOTATA.
Amiras Saracenis & Mauris Dux seu Rex dicitur: hic vero, contractis in unam duabus vocibus, paßim vocatur ab historicis Miramolinus: quod tamen non est proprium, sed appellativum nomen summi Saracenorum Principis, & Latine redditur Imperator fidelium. Vide Cangium in Glossario.
Chronica vocat Hospitalarios S. Ioannis Acconensis: ita scilicet tunc nuncupabantur, a loco habitationis primario; qui antea S. Ioannis Hierosolymitani appellabantur. Cum enim Hierosolyma amissa anno 1187, recepta esset anno 1191 Accon, huc immigrarant. Similiter iterum amissa Accone an. 1291, occupata autem a Christianis Rhodo, cœperunt dici Equites Rhodienses, donec hæc etiam Turcis ceßsit anno 1522: unde in Melitam recepti a Carolo V anno 1530, Melitensium nomen hodie tenent, insulamque contra Turcas tuentur generose.
CAPUT V.

Ferdinandi matrimonium cum Beatrice Suevica,

ex eaque liberi.

Repreßi seditiosi.



Cathedralis Toletanæ fundatio.
[25] Adversariis itaque sic a Domino judicatis, Rex Ferdinandus regnum obtinuit pacifice & quiete, Regina nobili omnia disponente: [Petita a Frederico In p. Beatrix,] quæ adeo solicite filium educavit, ut regnum & patriam, juxta morem avi sui nobilis Alfonsi, in pace & modestia gubernaret, usque ad vigesimum quintum a filii sui annum. Sed quia indecens erat, ut tam magnus Princeps extraordinariis petulantiis traheretur; mater sua, quæ semper voluit eum ab illicitis custodire, procuravit ei uxorem nomine Beatricem, quæ fuit filia Regis Philippi in Romanorum Imperatorem electi, & Mariæ filiæ Isac Constantinopolitani Imperatoris: quæ fuit optima, pulcra, sapiens, & pudica. Missique pro ea nuntii, Mauritius Burgensis Episcopus, vir laudabilis & discretus; Petrus Abbas S. Petri de Aslantia, Rodericus Abbas de Rivosicco, Petrus Odoarii Prior Hospitalis, ad Fredericum Romanorum Regem, sub cujus custodia erat tunc temporis Domicella, in Teutonia accesserunt; & ab ipso Rege honorabiliter sunt recepti. Cumque legationis causam, ut injunctum fuerat, explicassent; prædicti nuntii expectarunt. [impetrataque,] Tandem Rex Fredericus, in Imperatorem electus, consobrinam suam Beatricem, Domicellam nobilem, pulcram, compositam & prudentem, Regi Ferdinando per dictos nuntios, cum apparatu nobili, destinavit. Et cum Parisios advenissent, Rex Francorum, Philippus nomine, qui tunc Gallis præsidebat, eam honeste recepit, per terram suam honorifice dans ducem; itaque ad regnum Castellæ felici itinere pervenerunt.
[26] Tum Regina nobilis Berengaria, cum comitatu nobili religiosorum & secularium Magnatum & Dominarum, [Ferdinando conjungitur] ultra burgum qui Victoria dicitur, occurrit nobili Domicellæ; & Burgis exinde venientes, invenerunt Regem Ferdinandum, cum Magnatibus & Nobilibus & civitatum Primoribus, expectantem. Qui Domicellam & Nuntios honore quo decuit receptavit, & tertia die ante festum S. Andreæ, in regali monasterio prope Burgis, celebrata Missa a venerabili Mauritio Burgensi Episcopo, & armis militaribus benedictis, ipse Rex suscepto gladio ab altari manu propria se accinxit cingulo militari: & mater sua, [festo S. Andreæ.] Regina nobilis, ensis cingulum deaccinxit. Tertia die, in festo scilicet S. Andreæ, Beatricem dulcissimam Domicellam duxit solenniter & legitime in uxorem, Missam venerabili Mauritio in Cathedrali ecclesia celebrante, & benedictionem nubentibus largiente: & fuit ibi Curia nobilissima celebrata, assistentibus totius regni Magnatibus, Dominabus, & fere omnibus regni Militibus & Primoribus civitatum.
[27] Post modicum vero temporis, propter injurias quas Rodericus Didaci de Camberis in terra sibi credita exercebat, [Rex compescit insolentiam Roderici de Camberis,] licet esset Cruce-signatus in subsidium Terræ-sanctæ; Rex Ferdinandus citavit eum, ut ad Curiam veniens satisfaceret de objectis. Cumque ille ad Vallem-oleti Curiam advenisset, cum naturaliter iræ inconstantia duceretur, a falsis amicis suasus, inviso & insalutato Rege recessit. Rex autem pro hujusmodi indignatus, abstulit ei terram suam. Et cum prædictus Rodericus Didaci nollet restituere munitiones, tandem restituit ex pacto, ut Rex daret ei quatuordecim millia aureorum. Et cum pecuniam suscepisset, tunc demum reddidit castra Regi. Anno postea iterum revoluto, Gonsalus Petri, Dominus Molinæ, consilio Comitis Gondisalvi, cœpit contra Regem minus provide rebellare, & partem Reginæ, Molinæ vicinam, rapinis & vastationibus molestare. Cumque monitus nec desisteret nec satisfacere voluisset, Rex Ferdinandus super eum exercitum congregavit. Sed superveniente nobili Regina Berengaria matre sua, [item alium sibi rebellem:] cum Rex non posset castrum Zaphare expugnare, concordiam procuraverat, & certis pactionibus Rex soluto exercitu a Molina recessit. Et diebus aliquot interpositis Comes Gundisalvus Nunii, qui ad Arabes se transtulerat; cum a Rege Castellæ beneficia non posset assequi ut optabat, iterum se restituit Agarenis: & dum in partibus Cordubæ moraretur, in villa quæ Beatia dicitur infirmitate gravissima contigit ipsum mori: & delatus a suis sepultus est in i Cephinis, ubi habent oratorium Fratres Templi.
[28] Suscepit autem Rex Ferdinandus ex uxore sua gratissima Beatrice filios hic notatos, [octo liberos ex uxore suscipit:] Alfonsum primogenitum, Fredericum, Ferdinandum, Henricum, Philippum, qui oblatus a Domina Berengaria, Regina nobili, avia sua, Deo & Roderico Toletano Pontifici, per manus ejusdem Pontificis ad titulum Ecclesiæ Toletanæ in sortem Domini est vocatus: & in continenti idem Pontifex Præbendam & alia Beneficia in prædicta Ecclesia assignavit. Habuit alios filios, Sancium qui oblatus Roderico Toletano Pontifici, a quo cum Clericali tonsura Psalmistæ officium est adeptus, Præbendam & Beneficium in Toletana Ecclesia est consecutus; Emanuelem, & duas filias, Alienor, quæ decessit parvula; & Berengariam, quæ in Regali monasterio degit, Virgo Domino consecrata. Verum Regina nobilis Berengaria mater Regis, [precedit contra Mauros semel,] volens eum a Christianorum injuriis alienum, militiæ suæ primitias voluit Domino dedicare; & treugam cum Arabibus noluit ulterius protelari: sed exercitu congregato, assistentibus sibi Roderico Toletano Pontifice & aliis Magnatibus regni sui, per Beatiam & Ubetam vastationes exercens, aggressus est Caseatam: & captis & interfectis multis millibus Saracenorum, quia castrum variis impugnationibus erat dirutum, tunc noluit retinere. Rex autem, Caseata, ut diximus, occupata, per ripam Bætis magni fluminis ad partes pervenit o Giennii: [iterum,] & destructis quibusdam munitionibus & urgente instantia hiemali ad propria est reversus. Post hæc autem iterum exercitum congregavit; & tradente eas sibi Avomahomat, qui erat Arabum Princeps nobilis, filius Avoabdellæ filii Abdelmurris, cepit Beatiam, Andugarum atque Martos; & castrum istud nobilissimum dedit Fratribus Calatravæ. Et destructis aliis castris & municipiis, [certio,] ad sua feliciter est reversus.
[29] Et tertio ingressus terram Arabum, cepit Sevioth, Xoparum & Gartiez, & bellatoribus obfirmavit; aliisque vastationibus peractis, ad urbem reversus est Toletanam. Eo tempore erat in Hispaniis Legatus Romanæ Ecclesiæ, Joannes de Abbatis-villa, quæ est in Comitatu Pontivi, Sabinensis Episcopus Cardinalis, vir bonus, sapiens, litteratus: [quarto.] qui celebratis in singulis regnis Conciliis, postquam monita salutis proposuit, ad Sedem Apostolicam est reversus, tribus annis legationis expletis. Post hæc iterum Rex Ferdinandus terram Arabum est ingressus, & cepit Eznatoraph, Turrim de Albet, S. Stephanum, & Chorlanam. Et alia vice duxit exercitum per Giennium circa festum S. Joannis, quod propter sui fortitudinem non potuit expugnari. Et inde procedens cepit x Pegum: & captis incolis & occisis, munitionem funditus desolavit. [& quinto.] Et veniens ad oppidum quod Alhama dicitur, captis habitatoribus & occisis, locum destructione simili dissipavit: post quod ad propria cum exercitu remeavit. In hac expeditione non interfuit Rodericus Pontifex Toletanus, qui Guadalphagare remanserat, febris acumine fatigatus, ubi finis periculum vix evasit: sed misit cum exercitu Dominum Capellanum suum, virum venerabilem Episcopum Placentinensem: qui in exercitu loco ejus Pontificalia exerceret. [Novam Toleti Cathedralem ædificat.] Et procedens iterum contra Mauros obsedit Capellam, castrum munitissimum in diœcesi Toletana, & diutinis impugnationibus tandem cepit. Et expletis quatuordecim hebdomadibus expeditionis, ad urbem regiam est reversus. Et tunc jecerunt primum lapidem Rex & Archiepiscopus Rodericus in fundamento ecclesiæ Toletanæ, quæ in forma Mezquitæ tempore Arabum adhuc stabat. Cujus fabrica opere mirabili de die in diem, non sine grandi admiratione hominum exaltatur*.
ANNOTATA.
[Ætas Sancti, regnare incipientis.] Cum Toletanus dicat S. Ferdinandum creatum fuisse Regem anno ætatis suæ 18, idque factum sit anno Christi 1217; oportet ut annus 25 illius, sit 1223 Christi. Corrigendum autem hic fuit evidens mendum, textui Hispanico nescio quomodo inductum; dum numeratur annus 25 regni, & quidem velut ex auctoritate Toletani; hic enim annus esset Christi 1241 quousque dici nequit regnum gubernasse mater: quæ tamen rationabiliter credi potest, ea lege tradidisse filio suo Regnum, ut ipsa illud gubernaret, quousque is annum ætatis 25 attigisset, licet aliquot annis prius ei uxorem jungendam curaverit.
Philippus Dux Sueviæ, Alfonso a Cartagena dictus Dux Bavariæ, Frater Imperatoris Henrici, an. 1197 defuncti, electus an. 1198; cui oppositus discordi electione fuit Dux Saxoniæ Otho. Obiit Bambergæ, occisus anno 1208.
Isacius Angelus, ab anno 1185 Constantinopolitanus Imperator, & anno 1195 excæcatus depositusque a fratre Alexio; a Francis & Venetis, victo tyranno regia urbe potitis, restitutus fuit. Hujus secunda filia Maria, alias Irene, nonnullis etiam Cæcilia nuncupata, primum Rogerio Tancredi Siciliæ Regis filio nupserat, hoc autem mortuo, & Sicilia ab Henrico Imperatore occupata anno 1195, ab eodem tradita est fratri Philippo, [Isaaci CP. Imp. filia, Sancti Socrus.] eodem quo hic anno mortua, & in Lorchensi ad Tubingam monasterio sepulta: uti accuratißime tradit, in suo de familiis Bysantinis eruditißimo opere, amicus noster Dominus du Cange pag. 294. Loco, Isac, in textum irrepserat, Corsac, sive (ut vulgaris interpres legit) Coysat: quod in gratiam lectoris correxi David Blondellus volumine 2 Tabula genealog. 144 Beatrici nostræ, quam unigenitam aliqui fuisse volunt, sorores addit (sed forsitan ex alio patre) Mariam Brabantiæ Ducissam, uxorem Henrici II, Cunigundim uxorem Wenceslai Regis Bohemiæ, & Elisam Ottoni IV Imperatori desponsam.
Fredericus II, Henrici Imp. filius, adeoque Beatricis patruelis, Rex Romanorum factus 1215, [Reginæ Beatricis genus paternum:] Imperator coronatus 1220 Romæ 22 Novembris. Sed quoniam ab eo tempore usque ad obitum Philippi Regis Franciæ (qui sponsam transeuntem excepit & mortuus est an. 1223) non facile est invenire menses quatuor continuos, quibus in Germania Imperator fuerit; recte is solum hic dicitur Electus, & intelligitur hoc matrimonium conclusum fuisse in celebribus illis comitiis Norimbergensibus, quorum ad annum 1219 meminerunt Annales Augustenses. Idem indubitabiliter confirmat Zuniga ad an. 1252 num. 9, allegans Privilegium Fitirensi monasterio datum die 12 Decembris, [annus celebrati cum ea conjugii.] signatumque sub hac formula, Anno regni mei tertio, anno videlicet quo ego præfatus Rex Ferdinandus, in monasterio S. Mariæ Regalis de Burgis, manu propria cingulo militari me accinxi; & Dominam Beatricem Reginam, Philippi quondam Regis Romanorum filiam, duxi solenniter in uxorem. Probat autem ex multis instrumentis idem Zuniga, cœpisse Ferdinandum annos sui Regni numerare a 31 Augusti, an. 1217.
Victoria, oppidum in Cantabris, conditum an. 1180 trans Iberum, distat Burgis ad leucas circiter 20, sed cum ejus Conditor Sancius, Vasconiæ ac Navarræ Rex & Biscayæ pro magna parte Dominus, coactus fortunæ Alfonsi Castellani cedere, turpiter in Africam profugisset; capta an. 1200 Victoria ipsa est ejusque deditionem secutum est regnum fere universum, etiam trans montes. Quod [Col. 0318B] cum pace inita restitutum esset, manserunt tamen in potestate Castellani quatuordecim oppida juris controversi (ut Mariana lib. 11 cap. 25) in quibus erat ipsa Victoria, cum reliqua usque ad montes Biscaya.
Durandus lib. 2 cap. 3 docet in sacris Canonibus Psalmistam dici Clericum primi Ordinis, [Sancius Sancti filius Archiepisc. Toletanus.] id est, primæ Tonsuræ, eumdemque in Conciliis etiam Cantorem vocari: unde S. Isidorus. Ad Psalmistam pertinet officium canendi, dicere Benedictiones, Psalmos, Laudes, Responsoria. Sunt qui eumdem Sancium prius Canonicum, postea Archidiaconum Toletanum fuisse dicunt: mortuo autem D. Guiterio, aut (ut alii) D Dominico Pasquali, electum Archiepiscopum fuisse constat, per Scripturas, quibus usque ad an 1259 utitur titulo Electi & Procuratoris seu Administratoris; deinde, cum per ætatem licuit, ordinatus ab Archiepiscopo Hispalensi Raimundo, Archiepiscopum se absolute scripsit, quoad obiit an. 1261 vel 1266; bene distinguendus ab alto Sancio, filio Iacobi Aragonum Regis, qui eosdem titulos succeßive geßit, & obiit in prœlio contra Mauros an. 1275. In utroque autem corrigendus Tamayus ad 25 Octobris, ubi Archiepiscoporum Catalogum texuit, & Castellanum quidem ceßisse dignitate dixit, Aragonem vero obiisse, an. 1285.

Erravit ergo Auctor Chronicæ cum scripsit: quod Berengaria, [Berengaria hortatrix filio ad bellum Mauritium.] tenerius filium diligens, ab omnibus omnino armis abstinere eum voluit; eoque curavit treugam cum barbaris factam prolongari, & moræ innectendæ causa suaserit Regi, ut prius Deo consecraret filiam Berengariam, aviæ cognominem. Hoc si suasit, eo suasit, ut moturus in barbaros filius, velut alter Iephte, hac gratiori sanctiorique victima, propitiaret Deum, victoriæ omnis auctorem. Lauretus nescio quo Auctore asserit lib. 2 pag. 3. Sancto Regi in monasterio Olcarum fuisse a Mauritioo Burgensi Episcopo porrectum Gladium & Labarum benedictum, die XXX Novembris: quod ita potuit aliquis notatum invenisse: non item annum MCCXX; tunc enim adhuc biennium durare debebat treuga cum Saracenis, contra quos dumtaxat sacra arma [Col. 0318D] dabantur. Scripta fortaßis fuerit Æra MCCLX, cum anno Christi 1222 conveniens, & vel typotheta ejus erraverit 0 pro 2 ponens, vel potius ipsemet male subduxerit calculos, sicuti mox annis 35 ab anno 1220 armis illis usum Sanctum scribit, qui tamen an. 1252 obiit.


Ubeta seu Ubeda, Baezæ propinqua ad Orientem, qua oppidum respicit trans Bœtim situm, vulgo Punta de Ubeda. Primus hic forsitan antiquæ urbis situs fuerit; ita ut hæc prædicto fluvio nomen suum vel dederit vel debuerit: urbes enim plerasque in alio quam ubi antiquitus fuerant situ locarunt Mauri, servato quandoque veteri nomine, etiam in longiori distantia. Caseata, vulgo Quesada, a caseis dicta (nescio an adhuc superstes) infræ num. 65 conjungitur Baëzæ & Vbedæ, notis in extimæ Andalusia ad Ortum urbibus.
In vulgata nominantur Aben-Mahomat & Aben-Abdale filius Abdel-Moyn. [Beatiæ Rex Maurus,] De quo apud Zunigam ad an. 1250 num. 10 habetur memoria, sub diplomate signato per Regem, 8 Januarii, anni deditionem proxime secuti 1226, anno autem regni sui nono, quo anno Azehid Abu-Mahomad, Rex Baëciæ, devenit Vassallus Regis & osculatus est manus suas. Quem sane modum annos regni signandi aliquo memorabili facto, jure laudat Zuniga, tamquam historiæ commodißimum. Robles in Historia Caravacana l. 2 cap. 6 patruelem facit Regis Valentini, ipsiusmet Miramolini Mahomadi cognomento Viridis ex fratre nepotem, & anno 1225 a suis fuisse occisum ait, quod suspicarentur clam factum Christianum; [an a suis ob Christianismi suspicionem occisus?] successorem vero habuisse filium Aben-Mahomad, patri similem & fide & amore erga Sanctum: qui baptizatus dictusque Ferdinandus, nobilem post si reliquerit posteritatem, hodieque in Bætica florentem. Ego ut nihil cuiquam detractum volo, ita optarem talia legitime probari; suspectas enim semper habemus, familiares nimium huic seculo nequam, Genealogistarum imposturas. Et vero quis credat Mauros, qui tali ex causa Regem occiderint, assumpturos ejus loco fuisse filium, de quo nihilo certiores quam de patre essent? aut Ferdinandum inultam reliquisse amici cædem, tali causa patratam, ipso quo se ei conjunxerat anno? vel, si ultus est, tanti momenti rem præteriri in Chronica potuisse? Anno certe 1234 adhuc vivebat Mahomad, & filium miserat in auxilium Christianorum ad Xerez. Sit ergo penes referentem fides, tum cædis illius anno ut summum 1235 patratæ; tum obsidionis, quam a rebellantibus civibus sustinuerit arx, Sancto ex pactis tradita, & Gonzalvo Ybañez Magistro Calatravæ commissa ad custodiam. Hic dicitur, cum arcem desperaret posse diutius obtineri, deficiente penitus annona, [an Valentinus Sancti clientelam expetierit;] ita deseruisse locum, ut calces equorum, in contrariam partem ferrati, vestigia relinquerent velut tendentium in arcem & fidem facerent hosti magni subsidii noctu inducti, qua specie conterriti Mauri obsidionem dimiserint; præsidiarit vero, per mediam progreßi leucam, reflexis ad arcem desertam oculis, supra ejus portam principalem viderint fulgere Crucem Caravacanam: cujus conspectu animati repetierint locum; eumque contra regressos errore cognito hostes tenuerint, usque dum adveniens cum quingentis equitibus Didacus Lupi de Haro, a S. Ferdinando submissus, festo S. Andreæ cunctos exemit periculo, ingressus per portam quæ ex tali eventu & ex obtenta sequenti die ab erumpentibus inde victoria, appellata fuerit Porta Comitis. Certius id fortaßis probari posset, ipso exhibito instrumento, quod anno 1232, 18 Maji Rex expedierit, invitans quam plurimos ad inhabitandam Beatiam: cui interim a prædicto successu creditur pro armis obtigisse Crux Caravacensis, supra decussatas claves duas; quæ insignia utrum tam antiqua sint, aliis examinandum dimitto. In Historia trium Ordinum agitur de prænominato Calatravæ Magistro, nec aliud quidquam de eo dicitur, quam utilem operam Ferdinando navasse in Bætica subigenda, ac nominatim contra Maurum Beatiæ Regem. Et si verum est, inductos revera Christianos in locum Maurorum, verosimile est id non esse factum nisi ob prægressam aliquam eorum rebellionem, fortaßis post Regis sui mortem, quando Crux visa supra portam fuerit. Mirum est interim Beaticensis Regis, in clientelam Ferdinandi redeuntis, nullam fieri a Toletano mentionem: Lauretus addit Valentinum quoque Regem Zeyt Abuzeyt apparatu Sancti contra se territum, Concham venisse ad Ferdinandum eique homagium præstitisse: qua de re vellem æque certum testimonium videre. Si tamen ea vera est, non potuit facta esse anno quem ille ex Garibayo notat, 1223, sed necessario pertinebit ad annum 1227. Addunt autem illi subjectionem hanc fuisse semen discordiarum inter Castellanos & Aragones, quorum Rex Iacobus Valentinum regnum subjugandum susceperat, sicut & fecit: quare Castellanorum in illud irruptiones suam æstimabat injuriam.

Eadem Chronica: Perfecta autem nobiliter ecclesia ista, novis quotidie augetur ornamentis & ædificiis. Operæ pretium igitur foret, [Cathedralis Toletana,] ad præcise noscendam ætatem Chronicæ, scire quando ecclesiæ Toletanæ Fabrica absoluta fuerit. Primus in fundamenta lapis jactus erat 15 Augusti, quapropter & titulo Assumptæ Virginis dedicata est postea die 28 Octobris. Noster Antonius Quintanaduefias (qui de Sanctis Festisque Toletanis librum conscripsit) pag. 14 eamdem ecclesiā describit ut habentem naves quinque, [ejusque iconismus.] quarum media supra ceteras eminens alta sit pedes 160; longitudinem vero totius molis esse pedum 404, latitudinem pedum 202 numerum autem columnarum eamdem una cum adjuncto claustro sustinentium, ad 804 ascendere. Quam magnificum opus istud sit, utcumq; æstimare poteris ab exteriori ejus forma, secundum latus unum, quemadmodum anno 1566 ipsum delineavit Georgius Housnaglius.


PARERGON II.

De Miraculosa sanatione Reginæ Beatricis, per Deiparam, ab Alfonso filio rhythmice descripta.


ARCHIEPISCOPALIS

ECCLESIA S. MARIÆ

TOLETI.

Narrata superiori Capite recuperatione Capellæ, nequaquam prætermittenda videtur occasio, referendi hoc loco insignis miraculi, eam secuti, [Alfonsus Sapiens hymno Gallæco] in sanatione Reginæ Beatricis, quam Rex Sanctus eo tempore Concham advocaverat, propius intenturus ulterioribus contra Mauros progreßibus. Habetur illud apud Zunigam, ex supra laudato Codice Rhythmorum Gallæcorum Alfonsi Sapientis, rem coram oculis suis, licet tum adhuc puerilibus gestam, celebrantis sub hoc titulo: Esta es como Santa Maria guareceu a Reyna Donna Beatriz de grand' enfermedada porque a orou a ssa omagen con grand' asperança: quæ sic Latine sonant: Hæc est, quomodo S. Maria sanavit Reginam D. Beatricem a magna infirmitate; quia cum magna fiducia adoravit sanctam ejus imaginem.


Quen na Virgen groriosa

Esperanza muy grand à,

Ma, car seia muit enfermo,

1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət