Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə3/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14
[14] Verum cum apud Vallem-Oleti Curiam celebrassent Magnates alii, Lupus Didacus de Pharo, Gonsalvus Roderici & fratres, [ideoque in Comitiis accusatus,] Rodericus Roderici & Alvarus Didaci de Camberis, Alfonsus Telli de Menesis, & alii Nobiles, Regni exterminio condolentes curaverunt tantis cladibus obviare: & Reginæ Berengariæ prudentiam adeuntes, humiliter supplicarunt, ut regni miseriis condoleret. Comes autem Alvarus cœpit Reginam nobilem infestare, adeo ut ea, quæ sibi pater suus dederat, occuparet; & ei etiam ore temerario demandavit, ne in regni finibus remaneret. [contra Reginam insurgit;] Tunc Regina nobilis, cum sorore sua Alienor, quæ fuit postea Regina Aragonum, & erat tunc temporis domicella, in castrum Gonsalvi Roderici, quod Aptellum dicitur, se recepit, ibique deguit usque ad mortem fratris. Sed prædicti Magnates, tamquam naturali Dominæ fideliter adhærentes, Regi parvo fidelitatis debitum in omnibus servaverunt. Ceterum prædictæ Reginæ solers industria, omnia sic provide ordinavit, cum Magnatibus illis, ut & Comitis Alvari insolentias refrænaret, & jura sua Regi parvo conservaret. [Regem impuberem uxori jungit,] Verum cum Rex tenellus intentionem Comitis sagaci indole jam sentiret, libenter volebat ad sororis custodiam se transferre. Sed Comes Alvarus per suos complices ita cavit, quod Rex puer quod volebat non potuit effectui mancipare. Nam Comes callide cogitavit uxorem ex Portugallia sibi dare, qua mediante posset puerum in suo beneplacito retinere. Sed in contrarium res evenit: nam cum Mafaldam filiam Regis Portugalliæ adduxisset, & puer non esset in ætate nubili, remansit Domina conjugali commercio defraudata; & quia se consanguinitatis linea attingebant, de mandato Innocentii Papæ fuit contubernium separatum: & post, ut fertur, inter se & Dominam voluit Comes Alvarus connubium procurare: sed ipsa, cum esset pudica, verbum respuit indignanter.
[15] Post Curiam Vallis-oleti Comes Alvarus cum suis complicibus, & cum Rege Extrema-Dorii peragravit, Majorum animos sibi concilians, ut eorum favore posset aliis imperare, & habentium divitias exhaurire; [magnam colligit factionem.] & inde se transtulit ultra Serram. Et cum venisset Maquedam, quæ est oppidum in diœcesi Toletana, Regina nobilis misit nuntium de fratris statu clanculo percunctari: erat enim solicita, eo quod a Comite Alvaro negligentius servabatur. Et cum Comes Alvarus de nuntio comperisset, fecit scribi litteras imposturæ, & falso sigillo Reginæ nobilis intercludi; in quibus continebatur, quod Regina nobilis scribebat aliquibus, de consilio Magnatum de Campis, ut cum toxico sibi misso fratri suo exitiale poculum propinarent, ut sic puerum ad sororis odium gravius provocarent: & hominem continuo suspenderunt. Sed cum labia malignorum sibi velut ebria mentiantur, [conatus Regem alienare a Sorore,] qui Susannam a falso testimonio liberavit, Reginam nobilem & innocentem ab imposturæ mendacio liberam declaravit: & ut in suis mendaciis caperentur iniqui, communis & fidelis assertio omnium sine dubio affirmabat Reginæ nobilis veritatem; detestans maledictis & convitiis quod iniquitas adinvenit. Et licet effronti superbia Comes Alvarus niteretur, tanta tamen efferbuit subsannatio populi contra eum, [refutatur a populo.] ut cogeretur recedere a partibus diœcesis Toletanæ: & Optam veniens ibi aliquamdiu fecit moram. Advenit autem Miles nobilis Rodericus Gondesalvi de Valle-viridi, qui beneplacitum Regis pueri jam habebat, ut ad sororem suam inscio Comite Alvaro se transferret. Sed cum Ferdinandus Nunionis, Comitis Alvari fautor & nepos, comperisset; ex improviso assumptis militibus supervenit, & captum duxit ad Alarconem.
[16] Tunc Comes Alvarus, ut in regno excidia excitaret, fautoribus Reginæ nobilis movit guerram; & assumptis quos habere potuit, [Regis transitum ad sororem impedit:] cum Rege ad Vallem-oleti in sequenti Quadragesima pervenerunt; & Paschate Resurrectionis Dominicæ celebrato, cum Militibus Castellanis & de Extremis-Dorii i, Vallem triticariam vastaverunt, & domos Magnatum qui Reginæ favebant hostiliter dissiparunt. Deinde in castro quod Mons-alacer dicitur, Suerium Tellii obsederunt. Sed cum Gonsalvus Rodericii & fratres ejus & Alfonsus Tellii pluribus militibus præminerent, Regis præsentiam reverentes, noluerunt obsesso fieri in succursum: sed ipse Suerius Tellii Regi petenti protinus castrum dedit. Exinde Comes cum Rege procedens in Campos plurima devastavit, & apud Carrionem per dies aliquot fecit moram. Deinde ad Villam-albam de Alcor contra Alfonsum Tellii properavit: [arma contra ipsam movet:] & quidam milites ex agmine præcurrentes, extra munitionem Alfonsum Tellii repererunt: & captis equis & armis ipsum etiam vulnerarunt, & vulneratus in municipio se recepit: ubi per aliquot dies obsessus, viriliter se defendit. Ab obsidione vero Comes recedens Palentiam festinavit. Regina autem & sui Nobiles in Aptello & castro Cisinario morabantur, & nesciebant quid agerent: [qua mortuo puero Rege, filium accersit.] eo quod in exercitum Rege præsente non poterant insilire, nec illatas injurias sustinere. Unde communiter decreverunt Regi restituere terram suam, & de cælo auxilium expectare. Cum igitur terra, ut dictum est, variis incursionibus vastaretur, & Comes cum parvo Rege Palentiam advenisset; contigit eum in domo Episcopi hospitari, & res ecclesiæ ut hostem consumere & devastare. Quadam autem die, cum Rex puer instaret ludicris cum coætaneis Domicellis, minus provide custoditus; Domicellus quidam, e turri casu tegulam projiciens, Regem in capite vulneravit: ex quo ictu post dies paucos fuit mors lugubris subsecuta. Sed antequam rumorem loquacitas divulgasset, Regina sapiens misit Lupum Didaci & Gondisalvum Roderici Magnates pro filio suo Ferdinando, qui apud Taurum cum patre tunc temporis morabatur. Qui euntes rumorem de morte Regis pueri * sumpserunt, & Regi Legionis causam aliam suadentes; cum Infante Ferdinando ad Reginam Berengariam redierunt.

ANNOTATA.


Iuxta Chronicam (unde deinceps vulgaria nomina apponemus) Talada quod est in Cerracco: sed forte legendum Tablada; quo nomine etiam planities infra Hispalim nominabitur num. 88: in confiniis autem veteris Castellæ ac novæ reperio notatos Montes Tabladæ, unde colligo fuisse ibi hujus nominis oppidum.
In notis ad Historiam Roderici Toletani, editionis Francofuriensis pag. 161. proferuntur charta duæ, Henrici scilicet Regis pueri & tutoris Alvari, apud Soriam 15 Febr. Æra 1254. nobis 1216 quibus uterque, Comes vero etiam sub juramento & multo prolixius, abdicat tertias Ecclesiarum.
Vulgariter de Haro, quomodo Hurtado pro Furtado, Herrera pro Ferrera, Hernando pro Fernando, aliaque infinita paulatim invaluerunt, mutato F in H, tam in verbis quam in, nominibus adjectivis substantivisque.
Vitam hujus Mafaldæ, ut Sanctæ, dedimus in Appendice primi Tomi ad diem 1 Maji, ubi Virginis titulum ei vindicavimus: sed quod ibidem num. 5 diximus de ejus consanguinitate cum Henrico, tum correctum hic in Schemate Genealogico fuit, [consanguinitas Mafaldæ & Henrici R.] tum iterum ex professo mutatum invenietur in Appendice ad diem 2 post hunc ultimum Tomum Maji. Vixit autem postea Mafalda (tanto senior ut sponsi mater forsan esse potuisset) Arocæ in Lusitania, in fundato a se Virginum Cisterciensium monasterio, ibique colitur, defuncta anno 1252. Lauretus nihil de Mafalda scivisse videtur: solumque ait, Alvarum sategisse, ut Henrico jungeretur Sancia, Legionensis Alphonsi ex priori conjugio filia; cujus rei nullus meminit antiquorum. Fuisset sane ejusmodi consilium opportunum Comiti ad subvertendam Berengariam, [An huic destinata Sancia Legionensis.] & ejus filium Ferdinandum ipsius etiam Legionensis regni succeßione privandum, si is in favorem matris moliretur aliquid patre invito: sed istud si facile poterat cogitare Alvarus; tanto facilius poterat Berengaria impedire, quanto propiori consanguinitate Henricum Sancia quam Mafalda attingebat: erat autem etiam illa annis minimum tredecim senior Henrico.
Campos Gothicos intellige, a Salamantica usque Placentiam extensos, in quibus dotalia sua castra habebat Berengaria: qui autem istic sua etiam bona tenebant, illique ut Dominæ adhærebant, eos censet in Observationibus Mss. Christophorus Baniez fuisse, Lupum Diaz de Haro, Gonzalvum & Rodericum Rodericios ex familia Gironum, Alvarum Diaz de Camberis, & Alfonsum Tellii de Meneses; omnes nominatos aut nominandos in hac Chronica,
CAPUT III.

Regnum Henrico mortuo, a matre Berengaria proxima herede Ferdinando filio traditur,

frustra obnitentibus Comite Alvaro, &

Alfonso Legionensi Sancti patre.



[17] Fieri potest ut circa hanc successionem lectori nascatur dubium, [Mater Ferdinandi Berengaria,] quod expedit prius breviter absolvi, quam porro progrediar. Dubium autem tale est. Quandoquidem D. Berengaria de jure erat heres Castellæ, mortuo fratre Henrico, quare opus habuit secreto accersere filium Ferdinandum, elevandum ad Regnum; maxime cum haberet maritum viventem, Alfonsum scilicet Regem Legionensem; ipsa autem succedente in regnum Castellæ, simul cum ea videbatur succedere maritus ejus. Præterea non absque ratione interrogabit aliquis, quare D. Berengaria manebat in Castella, & non potius apud maritum Regem? Ratio utriusque rei hæc est, quod matrimonium inter D. Berengariam & Regem Legionensem Alfonsum coaluerit causa pacis & concordiæ conciliandæ: gravia enim extiterant bella inter patrem Berengariæ & Regem Legionis; & Magnates Castellæ, præcidere volentes cursum damnorum ex ejusmodi bellis provenientium, [post susceptos ex Alfonso Rege Legion. liberos ab eo separata,] ac Reges inter se conciliare, utrumque crediderunt per ejusmodi nuptias obtineri posse, non considerantes quam arcta consanguinitate jungerentur inter se Berengaria & Alfonsus, ex quibus prognatus est D Ferdinandus, præsentis historæ argumentum. Pontifex autem conjugium istud irritum esse declarans, sejunxit eos: ideoque Rex Alfonsus aliam uxorem duxit; Regina autem Berengaria redivit in Castellam, atque post mortem patris mansit apud Regem fratrem suum D. Henricum, paterni Regni heredem. Hoc prænotato ad historiam regredior.
[18] Mortuo ergo, sicut dictum est, Rege Henrico, D. Berengaria cum aliqua cautela accersivit filium suum Ferdinandum: [astu recipit filium ex ejus potestate,] mittens ad eum finem Equites duos, Lupum Diaz & Gonsalvum Ruyz, in quibus multam habebat fiduciam. Hi profecti cum ad Regem Alfonsum venissent, nullam mentionem facientes de morte Regis Henrici, sicuti præscriptum eis erat; alia omnia & quæ ipsi grata fore sciebant locuti cum Alfonso, tandem, opportunam horam nacti & facilem Regis animum, supplicarunt ei, ut daret licentiam infanti D. Ferdinando eundi secum ad visendam D. Berengariam matrem suam, quæ magno illius desiderio tenebatur; promittebant autem, quod, post mutuum filii matrisque congressum, reducturi eum salvum essent. Adeo autem gratam habuit Rex Alfonsus supplicationem duorum istorum Equitum, ut petitam licentiam facilis concesserit. Alacres ergo cum Infante regressi Aptillum, eumdem adduxerunt ad Reginam matrem. [& Alvaro parere recusanti opponit:] Interim autem Comes Alvarus tulit Regem a Palentia, ut in castrum quod Tarecum dicitur celaretur: sed quia res non potuit occultari, soror ejus Regina, funestis rumoribus concitata, Palentiam cum Magnatibus properavit: ubi a Venerabili Tellio Episcopo civitatis cum processione solenniter sunt recepti, & inde ad. castrum, quod Doniæ dicitur, procedentes, continuo vi ceperunt. Tunc Magnates cum Comite Alvaro de concordia tractaverunt, sed nihil voluit Comes Alvarus acceptare, nisi Infans Ferdinandus, Rex futurus, suæ custodiæ, ut avunculus, traderetur. Cui pactioni Regina nobilis & Magnates, verentes præterita, nullatenus consenserunt; & procedentes ad Vallem-oleti venerunt; [cum eoque Vallis oletum accedit:] & consilio habito ad Extrema-Dorii processerunt: & cum venisset ad villam quæ Cauca dicitur, habitatores villæ eos recipere noluerunt, sed ad aldeam quamdam quæ S. Justus dicitur secesserunt, & ibidem nuntios receperunt, ne Secobiam vel Abulam, vel ad aliquam Extremorum-Dorii accederent civitatem.
[19] [ubi in Comitiis Regina declarata,] Nuntiatum est etiam quod Sancius Ferdinandi, frater Regis Legionensis, contra Reginam & filium ejus magna cum multitudine adveniret: unde & Regina nobilis & filius suus, cum his qui aderant, ad Vallem-oleti protinus redierunt. Cum autem audisset Regina potiores Extremorum-Dorii & de ultra terram Secobiæ convenire, misit nuntios, qui eis fidelitatis debitum suaderent. Cumque viri Extremorum-Dorii hoc audissent, venire ad Reginam nobilem continuo consenserunt. Et cum ad Vallem-oleti communiter convenissent, ibidem tam Extremorum-Dorii Potiores, qui pro omnibus venerant, quam etiam Magnates & Milites Castellani, communi consensu regnum Castellæ, fidelitate debita, Reginæ nobili obtulerunt. Ipsi enim decentibus filiis, cum esset inter filias primogenita, regni successio debebatur: & hoc ipsum patris privilegio e probabatur, quod in armario Burgensis Ecclesiæ servabatur. Et etiam totum Regnum, [Regnum tradit filio,] antequam Rex haberet filium, bis juramento & hominio hoc firmarat. Ipsa autem, intra fines pudicitiæ & modestiæ supra omnes mundi Dominas se coarctans, regnum sibi noluit retinere; sed extra portam Vallis-oleti educta multitudine Extremorum-Dorii & Castellæ, ubi forum agitur, convenerunt: eo quod tantam multitudinem domorum angustia non ferebat. Et ibidem filio regnum tradens, Infans Ferdinandus, de quo diximus, omnibus approbantibus ad ecclesiam S. Mariæ ducitur, & ibidem ad regni solium sublimatur, anno ætatis suæ decimo octavo, Clero & Populo decantantibus, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur. Et ibidem ei omnes fecerunt hominium, & fidelitatem Regi debitam juraverunt. Et sic honore regio ad regale palatium est reductus.
[20] Cum autem audisset Regina nobilis, Alfonsum Regem Legionensem ad villam quæ Ayroum dicitur advenisse; modestiæ suæ insistens pudori, [frustra obnitente Alfonso Legionensi.] per Mauritium Burgensem & Dominicum Abulensem Episcopum humiliter supplicavit, ut se ab inquietatione filii temperaret. Sed ipse Rex elatus superbia, quam cordi ejus Comes Alvarus instillarat, supplicationi & precibus contradixit, eo quod imperio inhiabat. Imo transivit Pisoricam & venit Lacunam; ubi cum diebus aliquot permansisset, direxit faciem contra Burgos: & cum loca plurima & domos Militum devastasset, & alias incendio concremasset, ad villam quæ Arcus dicitur supervenit, sperans civitatem Burgensem se capturum. Sed cum audisset in eadem urbe Lupum Didaci & multos Milites congregatos, frustratus spe vacua & inani, contra consiliarios indignatus, in terram suam propere remeavit.

Regina autem in Regem filio sublimato, dum hæc fierent, Palentiæ morabatur: & ibi venerunt ad eam ex Secobia & Abula & aliis oppidis Extremorum-Dorii Milites copiosi, [Recipit & sepelit corpus Henrici Regis:] Conciliorum suorum servitia offerentes. Et tunc Regina duos venerabiles Pontifices, Tellium Palentinum & Mauritium Burgensem misit Tarecum, ut Henrici Regis corpus reciperent, cum suis parentibus tumulandum; præsertim cum & hoc ipsum Comes Alvarus jam mandasset. Et præfati Pontifices recepto corpore Palentiam redierunt: & inde Rex novus, cum matre sua Regina nobili, ad castrum quod Munio dicitur advenerunt. Et dum Rex oppidum impugnaret, Regina nobilis fratrem Henricum Regem in sarcophago nobiliter præparato detulit ad monasterium prope Burgos, & ibidem juxta fratrem suum, Ferdinandum Infantem, cum planctu magno exequiis celebratis, regaliter sepelivit.


[21] Inde vero Regina, veniens Munionem, invenit castrum a Rege Ferdinando & suis fidelibus occupatum, [& oppida quædam Alvaro eripit,] Militibus qui inerant captivatis. Post hæc ad Lermam & Laram, quas Comes Alvarus detinebat, cum Burgensi Concilio procedentes, invasas fortiter occuparunt, & rebellantes Milites vi ceperunt. Inde ad urbem Burgensem redeuntes, a Pontifice Clero & Populo honorifice & processionaliter sunt recepti, gaudentibus omnibus, quod liberati ab hostibus in Dominæ naturalis dominio remanserunt *. Verum quia, [gaza sua ad belli sumptus distracta.] perturbatione hujusmodi obsistente, Regales reditus ad stipendia defecerunt, & Regina nobilis quidquid habuerat in largitionibus dispensarat, ad argenti & auri & gemmarum donaria misit manum: & quæque ex talibus reservarat, in auxilium filii liberaliter erogavit: & de consilio Magnatum qui secum aderant, ad partes Belli-foraminis, Anagari, & Nagaræ processerunt: & receptis villis, quas sibi incolæ gratissime reddiderunt, Burgis iterum sunt reversi: Munitiones enim quas Comes Gonsalus Nunii detinebat, non potuerunt propter sui fortitudinem expugnare.
ANNOTATA.
Initium hujus Capitis, usque ad num. 14, accipientes ex Chronica, interponimus textui Roderici.
Vidimus post Stemma Genealogicum consanguinitatem fuisse in tertio gradu, eaque de causa Regnum interdicto suppositum. Non tamen sic potuit persuaderi Alfonso, ut ductam tanta ex causa uxorem statim discedere pateretur; sed prius ex ea ternam prolem sustulit, Ferdinandum scilicet atque Alfonsum, & filiam Berengariam, Joanni Briennio Imperatori Constantinopolitano nuptam anno 1231.
Nihil de alia uxore alibi legimus: Scriptor autem Legendæ manifeste hallucinatus est, cum credidit, Tarasiam superinductam Berengariæ fuisse. [Tarasia Lusit. uxor 1, non 2 A Legionensis.] Quod si ex eodem errore hic quoque processum est, non possunt ea esse a primo Auctore, sed adscribenda editori forent; & sic fundaretur suspicio, quod non omnino ab interpolationibus pura hæc Chronica sit. Malim ergo opinari, Regem Legionensem, jam fultum gemina mascula prole, eaque ad succeßionem ex Regni totius consensu legitimata, non curasse de uxore alia nuptiis magis canonicis ducenda, ne ea occasio turbarum foret; sed aliquot inferioris generis concubinis contentum vixisse, ex eisque nonnullos adhuc liberos suscepisse. Certe moriens Ferdinandus, præter fratrem Principem (quem filio successori commendavit nominatim) invenitur num. 144 in genere meminisse aliorum adhuc fratrum, & plures extra matrimonium genitos numerat Catalogus Genealogicus Roderici Mendez de Silva; de quibus infra,

End Noted Lectio, in margine editionis Francofurtensis notata, Caucam scribi dicit, pro Coca. Est autem hæc, juxta tabulas, inter Vallisoletum & Segobiam, huic vicina ad 5 milliaria. Nescio quo errore hic locus in Chronica sic legatur redditus: Ex castro Dominarum iter intendebant Vallisoletum, quando venientibus Cabezonem clausæ sunt portæ, pernoctarunt igitur in vico quodam S. Justi nuncupato; ubi pro Cauca, ponitur Cabezo, inter Vallisoletum & Placentiam.


Nihil hoc obest, quo minus verum sit (si tamen est verum) quod rebelles Proceres scripserunt in Franciam de ultima voluntate Alfonsi, in favorem liberorum Blancæ declarata, ut supra ostendimus.
[Quo anno A. Legionensi nupta Berengaria.] Existimat Zuniga, ex pluribus instrumentis constare, quod matrimonium Berengariæ cum Alfonso Legionensi contractum fuerit anno 1197; allegat autem diploma ab utroque conjuge in favorem Martini Episcopi Zamorensis datum, XVI Kalend. Jan. Æra 1236: Sed Auctori, alias accurato, obrepsit ut annum 1197 scriberet pro 1198, cum jam dicta Æra concurrenti. Satis nobis est, [Col. 0314E] si natus sit Sanctus in autumno vel etiam sub finem anni ejusdem 1198, ut nunc egerit annum 18 ætatis suæ. Catalogus Genealogicus supracitatus eamdem nativitatem adscribit anno 1201: qui manifestus error est.

End Noteg Alias Arroyum, quod etiam habet vulgata versio; ubi & sequentia loca, Pisuerga & Laguna. Cum autem Pisuerga etiam rivulus sit, Legionense & Castellanum regna disterminans, & prope Simancam Durio influens; apparet quod in eodem tractu requirenda sint prædicta duo oppida, alias non reperienda in tabulis.



End Noteh
Lauretus asserit, Alfonsum, prius quam ad vim deveniret, astu usum, ac Berengariam solicitasse ad repetendum contubernium suum, [An post divortium solicitata ad redium Berengaria?] pollicendo dispensationem Roma haud ægre impetrandam: sed ipsam ait amore filii Ferdinandi certa præsentia incertis futuris prætulisse. Vellem scire unde id hauserit: interim propositam dispensationis spem, quæ secundum hodiernos mores maxime rationabilis videri posset, video tunc parum verisimilem fuisse: & ut fuisset, prudentior erat Berengaria, quam ut, satis superque negotii habens in excutiendo a filii cervicibus Alvaro, nulla dum juris specie subnixo; superinduci sibi pateretur Regem, jure maritali atque tutorio omnia ad se tracturum, sub quo quidquid porro contra Reginam ac filium ageret Alvarus, jure agere videretur. Ceterum quidquid sit de solicitatione a Laureto asserta, patet vel ex ipsa Chronica verum esse, quod idem ait, noluisse Berengariam, ut contra patrem arma filius sumeret in campumque prodiret, sed mere defensive se haberet. Postea nihilominus prodeundum etiam in campum fuit, instigante Legionensem Alvaro seque ducem præbente, uti infra num. 24 dicitur. Et tunc quidem dirempta pugna, treugaque inita est, eaque ex parte Sancti tam sincera, ut patri adversus rebelles quosdam auxilio fuerit: quo beneficio obstrictus pater, cum amare filium debuisset, tertio tamen ipsum adversus eumdem adarma profiliisse, patet ex Epistola quadam Sancti, cujus epistolæ ex Castellano (ut apud Lauretum exiat lib. 2 pag. 97 hic tenor est:
Domine pater, Rex Legionis, Don Alfonse, [Epistola Sancti, bellum a patre deprecantis,] Domine mi. Quæ istæc est iracundia tua? Cur mihi damnum & bellum infers, nihil tale de te merito? Facile intelligitur displicere tibi bonum meum, in quo multum tibi deberes complacere, habiturus filium Regem Castellæ, qui tibi semper erit honori. Nullus enim Rex aut Christianus aut Maurus, qui me timeat, nocere tibi audebit. Unde ergo tibi indignatio tanta? Sane ex Castella quamdiu vixeris numquam vel damnum vel bellum nascetur in diebus meis: e contrario, qui antea tibi inferebant molestiam, nunc te reverentur & metuunt. Quapropter propter scire debes, quod ipse tibi noceas. Posses autem si velles intelligere, quod valeam magis quam Rex alius in mundo impedire te crudeliterque vexare: sed nihil ejusmodi fas mihi in te, quia pater meus es & dominus meus; neque id bene fieret. Convenit ergo mihi ut potius te patiar, usque dum ipsemet recognoscas quid agas. Apparet hæc scripta esse postquam patri auxiliatus Sanctus fuerat contra rebelles, ut ait Tudensis; quin immo, postquam is expeditionibus Mauricis clarescere & formidabilis esse cœperat; ac verosimiliter circa ultimos Alfonsi annos: quos tamen quia præcise definire non potui, omnia hic simul posui sub unum conspectum.
Concilium; etiam in vulgata versione sæpe recurrens Concejo, ita significat Senatum seu Magistratum alicujus civitatis vel oppidi, ut hic & alibi sæpe etiam sumatur pro numero delectorum Militum, ab ejusmodi Senatu submissum Regi, ad expeditionem quampiam, absque obligatione ulterioris obsequii, redituram ad propria illa peracta: & sic Rodericus lib. 8 cap. 9 ejusmodi subsidiarios appellat Communia civitatum.
CAPUT IV.

Victoria de Alvaro rebelli relata;



ejusque ac fratris infelix exitus.
[22] Dum Rex & Regina nobilis essent Burgis, Comes Alvarus, cum fratribus & complicibus, per Aggerem-Alliorum a & Quintanam-Fortunii transierunt; & in Belli-foramine hostiliter irruentes, [Regi se opponens Alvarus,] nec ætati nec sexui pepercerunt, sed cuncta cæde & incendio consumpserunt: quod cessit novo Regi & Reginæ nobili in amaritudinem & dolorem. Et hac vastatione peracta, Comites ad propria redierunt: & Rex novus cum matre Regina nobili & suis Magnatibus a Burgis Palentiam cœpit ire. Et dum ad villam, quæ Palentiola b dicitur, pervenissent; Comes Ferdinandus in ripella vallis Guiariæ aciebus dispositis subsistebat. Comes Alvarus cum suis militibus Ferrariolam se recepit. Et quarta feria d quatuor-Temporum mensis Septembris, cum Rex Ferdinandus & Regina nobilis ituri Palentiam juxta Ferrariolam pertransirent; [temereque ad explorandum egressus,] collateralem aciem cum Alfonso Tellii & Suerio Tellii separavit, ne agmen exercitus transeuntis a Militibus Comitis læderetur. Et cum Comes Alvarus extra villam cum aliquibus Militibus resedisset, in villam ceteris intromissis, ut posset exercitum contemplari, remansit cum paucis, in villam colligi dedignatus. Sed cum Alfonsus Tellii & Suerius Tellii & Alvarus Roderici, & quidam alii, eum eminus agnovissent, [vivus capitur:] contra eum equorum impetu processerunt: & videns multitudinem præminere, jam exanimis, quamvis superbus, recolligere sese cœpit. Sed cum prædicti Milites advenissent, Comes Alvarus de equo descendit, & jacens in terra clypeo se obtexit. Sed illi manibus eum trahentes, captum cum duobus Militibus concaptivis Regi & nobili Reginæ præsentarunt: & qui multos offenderat, qui nulli pepercerat, qui naturali Dominæ ejus dominium abnegarat, divino judicio nunc prostratus, suorum Militum & Fratrum intuentium auxilio destitutus, capitur inglorius & confusus. Tunc Regina nobilis, gaudio & lacrymis Deum laudans, diu gratiarum institit actioni, quod inimicum suum & regni & filii sibi tradidit tam facili captione.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət