Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə2/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14
[7] Inde porro Rex progrediens obtinuit Ubedam, Vilches, Vannos, Tolosam, & Castrum-Ferral, aliaque loca plurima, quæ usque hodie remanent sub potestate Christianorum, cum magno gloriæ suæ Regiæ ac fidei Catholicæ incremento, tempore Apostolici Romani Innocentii Tertii. Post eum annum, divino id agente judicio, cessarunt pluviæ per totam Hispaniam, & vehemens regionibus fames incubuit propter siccitatem; adeo ut multi morerentur per plateas, quibus nec suppetebat quod comederant, [& post famem publicam utcumque levata] nec ab aliis præberi poterat. Quare tam Rex quam Prælati ac Nobiles largas erogarunt eleemosynas: sed annonæ caritas tanta erat, ut non solum deficeret panis, verum etiam aves & pecora; quia propter siccitatem deerat palea & fœnum, neque in agris quidquam viroris reperiebatur. Inter hæc nobilis iste Rex Placentiam tendens infirmari cœpit in via, venitque Arevalum, & mortuus est anno suæ ætatis quinquagesimo octavo, quorum quinquaginta quatuor regnavit, anno autem Domini MCCXIV, die XXIII Septembris: [moritur 17 Sept. 1214.] sepultusque est Burgis in monasterio de las Huelgas, quod fundarat; tanto sui relicto desiderio apud omnes, ut numquam oblivioni danda sit gloria bonitatis suæ: imprimis autem filia ejus Berengaria eum luxit, tantopere hac morte affligens sese, ut & ipsa ad vitæ discrimen deducta fuerit.
ANNOTATA.
Ita etiam habet Chronica Generalis, Toletanus vero lib. 7 cap. 15 dicit quod patri suo trimus successit, Æra MCXCVIII, id est anno Christi 1160. Ast Garibajus & post hunc Mariana, quem alii recentiores sequuntur, lib. XI cap. 3 scribit, [A. Castellani ætas & obitus.] quod Sanctio Castellæ Regi anno 1155 tertio Idus Novembris, uti Annales Toletani ajunt, filius natus est, Alfonsus nomine. & cap. 7 Anno 1158 Rex Toleti obiit pridie kalend. Septembris, quando filius Alfonsus, trimus quidem dici poterat rotundo numero, qui præcise subducendo numeros jam vixerat annos 2, menses 9, dies 21: sed conveniunt omnes quod Alfonsus obierit an. 1214, 17 Septemb. & sic regnasset ille, in istorum sententia, annos 56 dies 18. Ego, ut a Toletani testimonio secure discedam, merito requiro certiora antiquorum instrumentorum testimonia, quam sint Annales, Toletano Archiepiscopo ignoti & forsan multo posteriores, quos qui solos allegant, solos videntur habuisse auctores sententiæ suæ.
Ita nomen hoc scribitur Toletano, Hispanice Leonor, quod multis Eleonora redditur.
Imo Ferdinandos duos, & Sancium; sed hujus ac prioris Ferdinandi nulla hic habita ratio, quia impuberes obierunt: posterior autem Ferdinandus, quia ipse etiam ante patrem obiit annos 21 natus, [ejusdem filii.] postponitur ei qui ad regnum pervenit, licet tanto juniori: similiter in recensendis liberis ordo potius dignitatis spectatur, & omnium natu minima secundo loco punitur; quia Aragoniæ regnum antiquius est regno Portugalliæ, & utrumque Hispanis potius est regno Franciæ, utpote extraneo. Constantia, videtur omnium postrema fuisse, & anno 1209 nata.
De tribus Ordinibus Militaribus, S. Iacobi, Calatravæ, & Alcantaræ insignem librum scripsit Franciscus Carus de Torres, ediditque Madriti an. 1629.
[& Palentini Episcopatus initium.] Antiquior Vrbis ac Sedis hujus instauratio est, & Regi Sancio patri Aldefonsi adscribenda probatur ex diplomatis Regiis Æra 1175 signatis, translato Pontio ab ab Ovetano Episcopatu ad hunc novum.
Ita paßim, quando ex Hispanico reddendum quid erit, Hispanica nomina locorum hominumque retinebimus: [Olcarum Burgis monasterium.] posset alias Monasterium-deliciarum verti, scilicet spiritualium: sunt enim Huelgæ, viridaria & domus recreationi & quieti comparatæ. Toletanus paßim & simpliciter appellat monasterium Regale, vel S. Mariæ Regalis; deque ejus & Academiæ fundatione, facta ad instantiam Reginæ Alienor sub an. 1199, agit lib. 7 cap. 33 & 34: fuit autem Ordinis Cisterciensis. Mariana Hispanam vocem Latina forma donans, Olcas vocat.
Academia Palentina multum celebratur propter S. Dominicum, Ordinis Prædicatorum auctorem, qui prodiit ex iis Scholis, ab anno circiter 1030 per Sancium Regem erectis, missus eo sub an. 1184. [Academiæ Palentinæ erectio.] Alphonsus Garcias Matamori an. 1553 opusculum scripsit de Academiis Hispaniæ, sed conditam ait ab eo quo scribebat tempore annis circiter 380, ergo circa annum Christi 1173. Atqui tunc necdum natus Ferdinandus erat, multo minus ejus filius, quem ipse Academiæ conditorem facit, pronepotem scilicet loco proavi accipiens. Quemadmodum autem ille erravit in nominando Rege; sis & in eo, quod consilii talis auctorem fecerit D. Tellium Tellii, Episcopum, æque ac Alfonsus X juniorem institutione tali. Certe incredibile est, auctorem Chronicæ Ferdinandææ, ipso hoc tempore aut proximo viventem quo fundatam Academiam vult Matamorus, errare potuisse in ejus conditore nominando, quamvis erraverit in tempore fundati Episcopatus. Fortaßis autem Alfonsus IX ad Episcopatum ditandum tantum contulit, ut quasi alter ejus fundator censeri potuerit: idem suspicarer de Alfonso X factum in ornanda Academia, nisi Mariana lib. 13 cap. 1 assereret, quod Ferdinandus an. 1239 Palentinam scholam, ab Alfonso avo constitutam, Salmanticam transtulit, ubi Alfonsus Legionensis pater suus novæ scholæ fundamenta jam ante posuerat.
Perperam in vulgata legebatur Arcos: erat autem inter Caraeuel & Civitatem-reginarum, & inter ruinas adhuc huc superest magnæ devotionis ecclesia, Dominæ nostrae de Alarcos. Toletanus Alarcurim appellat; agensque de clade hic acceptæ a Christianis lib. 7 cap. 29, adscribit eam Æræ 1233, qui nobis est annus 1195.
Calatravam Mauri recuperarant, post cladem Christianis illatam ad Alarcurim, una cum reliqua provincia usque Ibaniez sex leucis a Toleto, itaque expulsus inde fuerat Ordo, quem istic Rex Sancius collocarat, ut supra dictum est.
Toletano, Mansio in radice montis de Muradal; Hispanice, Puerto de Muladar; co scilicet sensu, quo Portus siccos gens illa appellat, quasvis Angustias montium.
Vide Toletanum lib. 8 cap. 6 & reliquam celeberrimæ pugnæ historiam ibi lege. Idem lib. 7 cap. 10 Miramolinum eam cladem passum vocat Aben-mahomath, alii Mahometem Viridem appellant. Rediit is inglorius in Africam, Hispania fratri Abozecrit frustra commendata: nam ipso digresso plurimi ubique surrexerunt Reges, solius tributi pensione Miramolini dominium venerantes, quæ præcipua exterminii Maurici occasio fuit.
In Regesto Epistolarum Innocentii III, per Baluzium edito, [Innocentii 3 litteræ in favorem A. Castellani & Primogeniti ejus Ferdinandi] lib. 13 Epist. 183, an. 1210 XVI Kalend. Decembr. monentur Hispaniarum Episcopi, ut Ferdinando Aldefonsi illustris Regis Castellæ primogenito, militiæ suæ primitias omnipotenti Deo dedicare desideranti, ad exterminandum inimicos nominis Christiani de finibus hereditatis ipsius, quam impie occuparunt, ceterisque Regibus & Principibus idem acturis, adsint: & lib. 14 Ep. 3, VIII Kalend. Martii, jubentur ecclesiastica censura compescere, siquis forte Regum Hispaniæ ipsum interim præsumpserit violare. Et hoc ita mandatum a se esse, ipsimet Alfonso ejusque filio, qui Legatum in Hispaniam mitti postularant, significat Pontifex per Epp. 4 & 5, ne scilicet laudabile utriusque propositum valeat ab aliquibus aliqualiter impediri; [contra Mauros ituri:] sed mißionem Legati excusat. Anno autem sequenti per Epistolam 154 ejusdem lib. 14, datam 11 Nonas Februarii Illustri Regi Castellæ, de infortuniis quæ nuper Serenitati Regiæ acciderunt, (quorum præcipuum fuit ipsa mors filii) paterno condolens affectu, respondet; sese ad ejus petitionem & instantiam, Archiepiscopis & Episcopis per Regnum Franciæ & Provinciam constitutis, [implorata a Francis auxilia.] dare in mandatis, ut subditos suos sedulis exhortationibus moveant & inducant, in remissionem omnium peccatorum, ut, cum ipse Saracenis in Octavis Pentecostes proxime affuturis campestre bellum indixerit; in eo necessitatis articulo ipsi succurrentes, necessarium impendant auxilium, in rebus pariter & personis; ut, per hæc & alia quæ fecerint, cælestis regni gloriam consequantur. [concessæ indulgentiæ,] Pari quoque remissione gaudere concedit peregrinos, qui propria devotione undecumque processerint, ad idem opus fideliter exequendum. Denique anno 1211 Nonis Aprilis scripsit Toletano & Compostellano Archiepiscopis..... quatenus Reges Hispaniarum moneant prudenter, & efficaciter inducant, ut pacem aut treugam servent ad invicem illibatam, præsertim hac imminenti Saracenorum guerra durante.... quin etiam mutuum auxilium sibi præstent adversus Dominicæ Crucis inimicos.... firmiter inhibentes ne se præsumant jungere Saracenis, [cohibiti hostes & æmuli,] vel contra Christianos illis consilium vel auxilium impertiri. Quod si forte Legionensis, de quo specialiter dicitur, sive alius cum Saracenis offendere præsumpserit Christianos; denuntient, sublato appellationis obstaculo, personam ipsius Excommunicationis vinculo innodatam, & Interdicto suppositam terram ejus; hominibus suis, ne in hoc sequantur eumdem, sub interminatione anathematis inhibentes. Hæc fusius exponenda fuerunt, ne quis ad Sanctum nostrum, vix duodennem cum priores Epistolæ scriberentur, [quæ omnia perperam attributa A. Legion. & Sancto Regi.] aut ad ejus patrem Alfonsum Legionensem pertinere credat cum Laureto, expresse inscripta Castellano: cui non scribendo solum, sed etiam orando, ad victoriam valde pro fuisse Innocentium, par est credere. Quod autem ad implorata ad eodem Castellano externorum auxilia attinet; idem Balucius, qui Innocentii Registrum vulgavit, etiam præfati Regis ad Philippum Francorum Regem epistolam exhibet, 2 Miscellaneorum suorum pag. 251, qua exponens Saracenorum immane in Christianos odium, significat se cum iis in instanti die Maji procul dubio conflicturum: ideoque preces porrigit cum singultu, quatenus de regno suo vernaculos expeditos & armatos milites ad coadjutorium transmittat: nihilque dubitat, quin, si sanguis suus in conflictu Christi respondent sanguini, vere poterit inter Martyres computari.
Hactenus historiam Aldefonsi IX, ex Roderico Toletano, compendio sumptam habes, ut est in Chronica nostra: nunc ipsamet Roderici verba, idest totum librum octavum consequenter accipe, capitibus nonnulis ex Chronica additis interpolandum; quando quidem auctor Chronicæ, in iis quæ a Roderico accipere potuit, dumtaxat interpretem egit.
PARERGON I.

Miraculosa pueri Ferdinandi curatio apud Deiparam Oniensem, ab Alfonso X Sancti filio ryhtmice celebrata.


[8] Inter alia vetera monumenta, in Scuriacensi Bibliophylacio reperienda, numeratur Codex unus, [Regis Sancti filius Alfonsus] servari dignißimus, utpote continens quamplurima Cantica, ab Alfonso Sapiente, Sancti Regis primogenito ac successore, composita. Sunt autem illa descripta Rhythmo, non Castellano, sed Callaico sive Gallæco: cujus rei ratio videtur reddi posse, quod pubertatis annos ingressus Princeps, & majorem quam pro ætate sapientiam præseferens, fuerit in partem regiarum curarum cito accitus, atque post mortem matris & secundas patris sui nuptias missus Legionem vel in Galliciam, simul & regnandi peritiam ipso exercitio acquisiturus, & extremas illas auctioris jam Imperii provincias, in oppositis plane finibus ut plurimum occupato patre, præsentia sua conservaturus in officio. Certe non ante ætatis annum XXI, & quidem postea non nisi bis, fuisse illum in Bætica legimus, priusquam Rex fieret; unde intelligitur alibi ut plurimum degisse quoad pater vixit, præsertim in sua juventute: ubi autem potius, quam in Gallicia, præcipua Legionensis regni parte, unde pater & avia longius aberant? Ibi ergo Callaicum idioma, dialecto valde diversum a Castellano, non solum didicerit, sed etiam sic adamarit, ut scribendis eo Rhythmis delectaretur. Horum autem volumen, tamquam primum sui ingenii fœtum, carum habens, etiam cum jam Rex mortuo Patre Hispali sedem haberet; ipsum per extremæ suæ voluntatis testatemtarias tabulas, [inter alios rythmos lingua Gallæca scriptos,] una cum corpore legasse dicitur Hispalensi Ecclesiæ. Fuit namque, ut testatur Zuniga in illius archivo servatus liber, quo ad usque Philippus II, gloriosæ memoriæ Monarcha, ædificato Scuriacensi Palatio, ad erectam ibidem Bibliothecam transferri Regium istum codicem jußit.

[9] Horum Rhythmorum unus sic inscribitur. Esta e como Santa Maria guareceu en Onna al Rey don Fernando, quando era menino, de una grand' enfermedade que avia: quod Latine sonat: Hæc Ode est de modo, quo Sancta Maria sanavit. Regem Don Fernandum, quando erat puer, de magna quadam quam habebat infirmitate. Vbi nota, Sancti Regis Vasconum & Castellanorum mandato factum fuisse, [composuit unum quo canit,] sub annum MXXX aut citius, ut Benedictini Monachi, ex Cluniacensi disciplina traducti in Hispaniam, monasterium istud Oniense tenendum acciperent, Sanctimonialibus, quæ illud antea tenebant, Baylenum oppidum ablegatis, ut scribit Mariana lib. 8 cap. 14. Hic ergo erat illa, miraculis celebris, Deiparæ imago, de qua canentem Callaica lingua Alfonsum Regem audire juvat, simulque exhibere veteris Callaicæ linguæ specimen, quod gratum futurum confido, non Hispanis dumtaxat, sed etiam exteris peregrinarum linguarum curiosis. Vt autem addita columlamnatim interpretatio Latina fidelior sit, neque metro neque rhythmo adstringere illam visum est.


Ben per esta a os Reies

D'amar en Santa Maria:

Ca en as muy grandes coïtas

Ela os acorre guia. [ad Deiparæ honorem,]

Na muito à amar deve,

Porque Deus nossa figura

Pillou de la, e pres carne:

Ar porque de sa natura

Veno, e porque justiça

Tenen del e dereitura,

E Rey nome de Deus este.

Ca el Reyna toda via.

Ben per esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.

E por ende un gran miragre

Direi, que aveno, quando

Era moço pequennino

O muy bon Rey Don Fernando:

Que sempre Deus e sa Madre

Amou, e foi de seu bando:

Porque conquerou de Mauros

O mais da Andaluzia.

Ben per esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.

Este Menin en Castela

Con Rey Don Alfonso era

Seu avoo, que do Reyno [quomodo pater suus; adhuc puer apud avum maternum,]

De Galiza o fezera

Venir, e que o amava

A gran mavavilla fera;

E ar era y sa madre,

[Col. 0310C] A que muy ende prazia.

Ben per esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.

E sa avoa y era,

Filla del Rey d' Ingraterra,

Moller del Rey Don Alfonso:

Porque el passou a serra,

E foi entraren Gascona

Por la ganar por guerra:

E ou vend à mayor parte,

Ca todo ben merecia.

Ben par esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.


Videtur decens esse Regibus, ut ament S. Mariam; nam in majoribus necessitatibus adest eis dux viæ.
Multum autem amari debet, quia Deus formam nostram ex ea sumpsit, & carnem accepit. Quamvis vero ex sua natura & ex titulo justitiæ Deo directe conveniat nomen Regis: ipsa tamen est Regina. Videtur decens esse Regibus, ut ament S. Mariam &c.
Idcirco narrabo grande miraculum, quod evenit quando puer parvulus erat Rex optimus Don Fernandus: qui Deum & Matrem suam semper amavit: ideoque eos a parte sua stantes habuit, & ita de Mauris acquisivit majorem partem Bæticæ, Videtur decens esse Regibus &c.
Parvulus hic erat in Castella, cum Rege Don Alfonso avo suo, qui ex regno Galiciȩ eum venire fecerat, ipsumque amabat, ac multum demirabatur ejus indolem: aderat ibidem etiam Mater, cui eadem ex causa perquam carus erat. Videtur decens esse Regibus &c.
Anderat quoque avia sua, quæ erat filia Regis Angliæ, uxor Don Alfonsi Regis. Hic autem transitis montibus intravit Vasconiam, ut eam bello lucraretur, sicut etiam majorem ejus parte devicit: nam totā bene merebatur. Videtur decens esse Regibus &c.
[10] Meminit expeditionis hujus Rodericus Toletanus lib. 7 cap. 34; Et totam, inquit, fere Vasconiam, præter Burdegalam, Regulam, & Bayonam, suæ subdiderat ditioni. Fugerat enim in Africam Rex Sancius, territus potentia adversarii, contra se venientis una cum fœderato Aragoniæ Rege: inde autem revertens absque speratis subsidiis, pacem tamen ab adversariis obtinuit, prono in eam potißimum Alfonso, ob bellum Mauricum quod meditabatur, [a subacta Vasconia regressum,] ulturus acceptam ad Alarcurim cladem. Post victoriam autem de iisdem ad Navas Tolosanas relatam, recepit regnum ex parte Sancius, pro navata eo bello opera, exceptis locis quatuordecim controversi juris; Victoria scilicet aliisque in Biscaya oppidis; atque ita hæc provincia annexa Regno Castellæ permansit. Porro cum Induciæ Mauricæ, quibus durantibus gestum ab Alfonso fuit bellum Vasconicum, expiraverint anno MCCX; recte fecisse videmur, quod miraculum hoc adscripserimus anno præcedenti, utpote factum post Alfonsi reditum ex Vasconia, ut mox apparebit. Certe jam non solum puer Henricus, regni successor futurus, natusque anno MCCIIII aliquam ætatem attigerat; sed etiam Alfonsus, Sancti frater, quem simul cum eo apud avum fuisse mox apparebit. Fuisset ergo ex hoc calculo duodennis Ferdinandus, adeoque idoneus ad augendum insigniter, tali accepto beneficio, Deiparæ amorem, quem cum lacte materno hauserat. Cum eodem lacte etiam traxisse censeri potest, propensißimum ad pauperes juvandos affectum: de quo Lauretus pag. 97 ait, insantem adhuc inter materna brachia, solitum illis ubicumque conspectis projicere, etiam de fenestra, quidquid ex collo gerebat bullarū; quod ne faceret, implendam ei mature manum fuisse nummulis sic dispertiendis. Sed id aliaque similia maltem apud antiquos scriptores legere; nec placent nova, quamvis pia, de rebus antiquis, nullo teste allegato prolata. Tale imprimis est apud eumdem Lauretum lib. 2 pag. 99, quod Sanctus an. MCCXLII secuturis post Regibus exemplum primus dederit lavandi duodecim pauperibus pedes in die Cœnæ Domini: ubi admirationi imprimis mibi est annus, post tot secula primū proditus, nec tamen ullo teste firmatus ab eo qui alibi non parce fontes citat unde aliquid hausit. His prænotatis prosequamur Poëma Regium lingua utraque.
[11]
E pois tornous en Castela

De si en Bourgos morava,

E un Hospital fazia

El, e sa Moller lavrara

O monasteri das Olgas.

E en quant assi estava

D'os seus fillos e d'os nietos,

Muy grand præzer recebia.

Ben per esta aos Reyes &c.

D'amar en santa Maria

Ca en as mui grandes coïtas

Ela os accorre guia.

Mais Deus non quer que o omo

Este sempr' en un estado,

Quis que Don Fernando fesse

O seu neto tan cuitado

D'una grand' enfermedade,

Que foi dal desasperado

El Rei: mas enton sa madre

Tornou tal come san dia.

Ben per esta a os Reyes

D amar en Santa Maria &c.

E oyu falar de Onna

V'avia gran vertude,

Dis ela', Levalo quero

A lo, assi Deus m'ayudo:

Ca ben creo que a Virgen

Lle de vida e saüde.

Et quando aquest ouve dito,

De seu padre s espedia.

Ben per esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &.

Quantos la ir assi viren

Gran piadad ende avian,

E mui mas polo menino,

A que todos ben querian.

E yan con ela gentes

Chorando muito changian,

Ben como se fosse morto,

Ca a tal door avia.

Ben per esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.

Ca dormir nunca podiæ,

Nen comia, nen migalla,

E vermes del sayan

Muitos e grandes: sin falla

Ca à morte ia venera

Sa vida sen batalla.

Mais chegaron log a Onna,

E teveron sa vigía.

Ben per esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.

Ant o altar mayor locò,

E pois ant' o de Reyna

Virgen santa groriosa, [ac positus ante altare]

Rogandolle que agyna

En tan grand' enfermedade

Posesse la meezina,

Se servizo do Menino

En algun tempo queria.

Ben per esta à os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.

A Virgen Santa Maria

Logo con sa piedade

Accorreu a o menino,

E de sa enfermedade

Lle deu saüde compida:

E de dormir u vontade.

E de pois que foi esperto,

Logo de comer pedia:

Ben per esta à os Reyes &c.

E ante de quinze dias

Fue effor çad' e guarido [statim cœpit convalescere.]

Tan ben que nunca mar fora:

De mais deulle bon sentido.

E quando el Rey Don Alonso

Ouv' est miragr' oido,

Logo se foi en camynno

A Onna en romaria.

Ben per esta a os Reyes

D'amar en Santa Maria &c.

Postea redivit in Castellam, & morabatur aliquando Burgis, [cum matre ac fratre manens, graviter ægrotavit;] ubi faciebat Hospitale ipse; & uxor ejus ædificabat monasterium Holcarum. Quando autem sic vivebat, multum capiebat voluptatis ex suis filiis (Ferdinando scilicet & Henrico) & nepotibus (ex filia Berengaria Ferdinando & Alfonso) Videtur decens esse Regibus ut amēt, S. Mariā &c.


Sed Deus, qui non patitur ut homo semper permaneat in eodem statu; voluit ut Don Fernandus ejus nepos tam gravi corriperetur infirmitate, ut vita ejus fuerit a Rege desperata. Tunc mater ejus facta est velut amens præ dolore. Videtur decens esse &c.
[& Oniam a matre delatus] Audiens autem de Onia referri, quod ibi erat magna virtus, dixit: Portare ipsum illuc volo, ita me Deus adjuvet, quia bene credo quod Virgo Deipara dabit ei vitam & salutem. Cumque hoc dixisset, expedivit se a suo patre. Videtur decens esse Regibus &c.
Quotquot eam sic euntem videbant, magna commiseratione tangebātur maxime propter puerum, cui omnes bene volebant. Ibat autem cum illa turba plurima, quae plorans plangebat eum, velut si jam esset mortuus: tantos enim patiebatur cruciatus. Videtur &c.
Etenim numquam dormire poterat, nec comedebat, nec bibebat: multique ac magni vermes de ipso egrediebantur. Itaque procul dubio ad mortem venerat absque pugna. Sed rogarunt locum sibi concedi Oniæ, ibique vigilem noctem duxerunt. Videtur &c.
Ante majus altare collocarunt eum, deinde ante altare Sanctae Virginis gloriosae Reginæ; rogantes ut propitia adferret medicinam tam gravi infirmitati: siquidem a puero aliquando volebat præstari sibi servitium quodcumque. Videtut decens esse &c.
Sancta Virgo Maria statim sua cum pietate accurrit ad puerum, & a sua infirmitate dedit ei plenam salutem. Venit ergo ei voluntas dormiendi: & postquam experrectus fuit, statim petiit sibi dari quod ederet. Videtur decens &c.
Ante quindecim vero dies fuit corroboratus & sanatus, tam bene ut numquam melius habuisse se sentiret. Cum autem Don Alfonsus Rex audivisset miraculum istud, statim se in viam dedit, & peregrinationem suscepit Oniam versus. Videtur decens &c.
CAPUT II.

Henrici pueri breve regnum in Castella, sub sorore Berongaria primum, tum sub Comite Alvaro.


[13] Eo igitur jam sepulto, filius ejus Henricus, parvulus & heres, [Alfonsi Regis duodennis filius Henricus,] a Pontificibus & Magnatibus, universo Clero Te Deum laudamus cantante, ad regni fastigium elevatur. Undecim annorum erat cum regnare cœpisset; & duobus annis & decem mensibus regnavit. Verum post mortem Regis nobilis, viginti quinque diebus transactis, Alienor uxor ejus fuit rebus humanis exempta. Hæc erat Henrici Regis Angliæ filia, pudica, nobilis, & discreta; & sepulta est in prædicto monasterio juxta virum; & custodia pueri Regis & regni gubernatio remansit penes Berengariam Reginam, sororem ejus. Cujus diligentia sic apparuit, toto tempore sui Regiminis, ut pauperes, divites, ecclesiastici, seculares, sicut tempore Regis nobilis fuerant, in suis statibus servarentur; [sub tutela sororis Berengariæ] licet Baronum varietas, zelo invidiæ circumacta, dissidia procuraret. Cum vero essent tres Comites, Ferdinandus, Alvarus, Gundisalvus, filii Comitis Nunii, cœperunt ad custodiam Regis pueri inhiare; ut concepta odia possent in his quos oderant vindicare, sicut pater eorum fecerat, tempore pueritiæ patris ejus. Aliqui etiam, quibus Regina Berengaria se credebat, eorum studiis consenserunt, [traditur ab eadem Comiti Alvaro.] mediante quodam Milite Palentino, qui Garcias Laurentii dicebatur, & de mandato Reginæ erat custodiæ Regis pueri deputatus. Hic, promissa sibi a Comite Alvaro in hereditatem villa, quæ dicitur Tabulata, Regi suasit, ut ad Comitis Alvari custodiam se transferret. Quod cum solers Regina Berengaria percepisset, animo gratanti concessit: sed timens insolentias quæ venerunt, fecit jurare Comitem Alvarum & Magnates, ut sine ipsius Reginæ consilio, nec aliquibus terram auferrent, [Accepta ejus & procerum fide:] nec aliquibus terram darent; nec vicinis Regibus guerram moverent, nec mulctam imponerent in aliqua regni parte: & juramenta & hominium in manu Roderici Toletani Pontificis firmaverunt; ut, si contrarium facerent, proditionis infamia tenerentur. Sed quia Regina, propter importunitatem Militum & Majorum, tædio erat affecta, timebat ne regnum in sui custodia turbaretur, & ideo Comiti Alvaro dedit puerum conditionibus supradictis. Qui cum Gondisalvo Roderici & fratribus suis, tunc sibi faventibus, incontinenti Burgis egrediens, cœpit exterminia procurare, magnos humiliare, & vulgi divites exhaurire, Religiones & Ecclesias ancillare, [ille vero ecclesias & nobiles vexans,] & decimarum tertias, quæ ad ecclesiarum fabricas pertinebant, cœpit similiter infiscare (Sed excommunicatus a Roderico Toletano Decano, qui vices Archiepiscopi tunc gerebat, coactus fuit restituere, & jurare ne de cetero attentaret) & ecclesiarum homines, qui privilegiorum regalium immunitate gaudebant, cœpit exactionibus subjugare.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət