Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə14/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   14
CAPUT XVIII.

Ferdinandi Regis extrema gesta ac



pientissimus obitus.
[144] Postea victoriam suam ipse per se prosequens Rex præclarus, obtinuit Xerez, Medinam, [Post 8 annos in Andaluzia actos,] Alcalam, Bejar, Sanctam-Mariam a portu, & Gades intra ipsum mare sitas; nec non Sanlucar de Alpechin, Arcos, Lebrixam, Rotam, Trebuxenam aliaque loca plurima, haud facile nominanda sigillatim, ac denique quidquid ad hanc partem a cis mare est regionum. * Totos octo annos in Andaluzia transegit Ferdinandus, neque amplius in Castellam rediit; eoque tempore ærumnas & pericula multa sustinuit; quia quemcumque locum obsidione cinxisset, non prius fere dimittebat quam obtinuisset, quantumcumque gravem ac diuturnum agonem propositum sibi videret. Vixit autem post occupatam Hispalim annis tribus & quinque mensibus; & hic finivit cum ipsa vita cursum gloriosorum suorum certaminum, quia tantus ardor ei inerat recuperandæ totius Andaluziæ, ut numquam persuaderi sibi siverit reditum in Castellam. Quia autem jam obtinuerat quidquid cis mare possident Mauri, desiderabat etiam transfretare, ad ipsos in Africa debellandos. Jamque præcurrens adventus ejus fama magnum ubique terrorem sparserat, [trajecturus in Africam Sanctus moritur.] tum quia credebant non destiturum a proposito, quod fixum certumque ei esse dicebatur; tum quia diffidebant se posse resistere potentiæ, animo, atque fortunæ ejus. Unde complures istarum partium Toparchæ constitutum habuerunt, eidem, si trajiceret, subdere sese; ut dubium nullum sit, quin vehementer etiam istic dilataturus imperium fuerit, si longior sibi vita obtigisset. Verum aliter visum Deo, vitæ ac mortis Domino; cujus dispositioni neque Rex, neque Imperator, neque alius cujuscumque conditionis homo potest resistere, & mortem ab eo decretam fugiendo declinare. Omnibus siquidem communis mors est, aliis tamen honorata illa felixque contingit, aliis infortunata atque ingloria. Nunc ergo qualem Beatus Rex Ferdinandus sortitus sit, enarret historia.
[145] Mortuus est Rex inclitus Ferdinandus, post tot tamque heroica facinora, [Vitam, omnibus virtutibus ornatam,] post tam insignes de Mauris victorias, post tantum cumulum laudis ac decoris conquisitum: qui praeterquam quod hominibus carus fuerit, fuit etiam dilectissimus Deo; ab eodem spatium vitæ nactus, quo tanta agere pro nominis divini gloria posset in terris, & in cælis consequi coronam tam grandibus meritis debitam. Sic autem mortuus, quomodo non dicetur habuisse mortem felicem atque honoratam, quamvis Christianitati toti, per ipsum exaltatæ atque ornatæ, luctuosam? Sed imprimis luxerunt eum subditi sui, quibus Regis sui tam excellens virtus præsidio simul erat & ornamento. Fuit enim exercitio virtutum heroicarum semper intentus, otiosus numquam; fortis in conflictibus, felix in progressibus, gloriosus in victoriis; liberalis & munificus erga benemeritos, praesertim Viros nobiles, Ecclesias, Ordines religiosos, Adalidas, & Almogavares; conditor legum & consuetudinum optimarum, immunitatum privilegiorumque largitor, ministrator justitiæ; multa prudentia, scientia, clementia & pietate præditus; amabilis bonis, terribilis malis; custos veritatis, fidei servantissimus: & ideo Mauri, licet eum timerent, amabant tamen, quia numquam non fidelem experiebantur. Fidei Christianæ exaltator præcipuus, infidelium persecutor acerrimus, mandatorum divinorum observantissimus fuit hic Rex; ideoque, sicut in omnibus actionibus suis Dei honorem & gloriam semper præ oculis habuit, quæ Dei sunt ante omnia curans; ita etiam Deus ipsum in omnibus juvit & prosperari fecit, dando ei victorias tot ac tantas de fidei nostræ sanctæ inimicis, civitatesque & oppida tam multa, tam nobilia eidem subjiciens per Hispaniam, quot & quanta in hac historia commemorantur. Denique tot ejus extiterunt virtutes, ut omnes enumerare & explicare humani vires ingenii superet.
[146] Regnavit Rex Catholicus Ferdinandus triginta quinque annis, [concludit Ferdinandus, anno Regni 35,] & obiit in nobilissima urbium Hispali, quam Mauris eripuerat. Quando autem sensit moriendum sibi esse, accersivit filium suum D. Philippum, electum Archiepiscopum Hispalensem, aliosque ibidem præsentes Episcopos & Clerum universum, ac petiit præberi sibi Corpus D.N. Jesu Christi. Quod ubi inferri a Sacerdote vidit, cum humilitate profundissima volens excipere, de lecto in genua se conjecit; collumque laqueo assumpto implicans, postulatam Crucifixi imaginem ante se collocavit. Cui humillime se inclinans, ipsamque adorans, omnia sigillatim Dominicæ passionis tormenta in cruce tolerata enumeravit: & crebris eam osculis devenerans, multaque cum contritione & lacrymis pectus percutiens, peccatorem se maximum fatebatur, ac delictorum veniam postulabat a Deo. Deinde protestatus est, se firmiter tenere ac credere omnes fidei Christianæ articulos, in eaque fide mori velle. Tum vero petiit Corpus Domini; quod sibi exhibitum adoravit devotissime, manus in cælum elevans, [munitus Viatico] oculisque in illud defixis pronuntiavit preces aliquas, magnæ fidei atque contritionis formulam continentes; atque ita demum adoratum sanctissimum Sacramentum suscepit de manu D. Raymundi Archiepiscopi Hispalensis.
[147] Hoc facto exui jussit atque auferri a se omnia Regiæ dignitatis indumenta, & cunctos liberos ad se vocari, videlicet hos, D. Alfonsum, primogenitum atque heredem regnorum suorum; [& convocatis liberis;] D. Fredericum, D. Henricum, D. Philippum, D. Emmanuelem; aberant autem D. Sancius, utpote Archiepiscopus; & D. Berengaria, monacha Burgis in monasterio de las Huelgas. Atque hi nati fuerant ex prima uxore D. Beatrice: ex secunda vero D. Joanna adfuerunt, D. Ferdinandus, D. Leonora, & D. Ludovicus omnium minimus. Hos autem ubi junctim adesse vidit, una cum D. Joanna multum afflicta; primo appellavit D. Alfonsum, successorem futurum, eique benedictionem suam impertivit, deinde ceteris ex ordine liberis. Coram omnibus præterea Magnatibus regni sui sermonem convertit ad Alfonsum, docens atque erudiens, qua ratione status suos regere ac gubernare deberet; injungens etiam eidem curam germanorum, ad omnem virtutem educandorum, quantumque posset evehendorum ad dignitates cuique congruas in regno, [primogenitoque Alfonso monita postrema relinquens,] atque amore fraterno complectendorum; tum ut Reginam Joannam haberet sibi commendatissimam, honoraret ut matrem, omni solatio obsequioque foveret; voluit etiam Infantem fratrem suum Alfonsum aliosque fratres eidem commendatos. Denique injunxit ei, ut Regni Proceres, Nobiles & Equites omnes haberet honorifice atque munifice, & sua cuique privilegia illibata servaret: & addidit, si omnia ista adimpleret, benedictionem suam plenam super eum descensuram; sin minus, maledictionem super eum venturam; & voluit ut ipse subjiceret, Amen. Tum dixit: Fili mi, vides, quomodo sis auctus opibus, subditis, possessionibus, præ quam alius ullus Rex Christianus: satage ut recte utaris omnibus; sisque bonus, tot bene agendi media nactus. Manes Dominus ejus omnis terræ, quam Regi Roderico Mauri eripuerunt: si hoc in statu, quem tibi relinquo, regnum sciveris conservare, tam bonus Rex eris atque ego fui: non item, si amiseris aliquid.
[148] [cum cereo in manibus] Cumque jam advenisset hora, qua Rex sanctus animam esset redditurus Creatori suo, conspexit Sanctorum se expectantium societatem; multumque eo visu recreatus, dedit gratias Deo: petiitque Cereum benedictum, in manibus ritu Christiano tenendum. Prius tamen quam eum apprehenderet, elevatis in cælum oculis, dixit: Domine, dedisti mihi regnum, quod non habebam; & majorem honorem atque potentiam, quam merebar: dedisti mihi quantum fuit voluntatis tuæ sanctæ: & pro his omnibus gratias tibi reddo, & resigno in manus tuas regnum, quantis potui incrementis auctum: [pie defungitur,] animam quoque meam tibi offero. Tum veniam ab omnibus circumstantibus petiit, ignosci postulans, si quam alicui eorum dedisset querendi de se causam: & illi vicissim lacrymantes orabant, ut sibi culpas suas condonaret. Mox candelam accepit, & eam ambabus manibus in sublime efferens, Domine, inquit, Jesu Christe, Redemptor mi, nudus egressus sum de ventre matris meæ, & nudus revertor in terram: suscipe, Domine, animam meam; & per merita sanctissimæ Passionis tuæ, placeat eam collocare inter servos tuos. Deinde manus cum candela demisit, & tamquam fidelis Christianus Deum patrem adoravit, jussitque ut Clerus totus recitaret Letanias, elataque voce Te Deum laudamus decantaret. Denique inclinato capite & oculis clausis, animam Deo reddidit, quam inter fideles ac sanctos habeat cælestis gloria. Amen.
[149] Nulla lingua poterit explicare, qui planctus, quæ lamenta fuerint per omnes regni partes, propter mortem tam sancti Regis. Quis enim unquam vidit tot matronas ac virgines celsissimi generis capillitium ponere, lacerare genas, vocibus querulis lamentari? quis tot Infantes, Equites, Infanzones, Nobiles, Ricos-homines, radere barbas, pilos vellere, in seipsos sævire? Profecto nemo super alicujus Regis morte luctum ejusmodi conspexit. Dies autem ille luctuosus fuit dies Jovis, idemque trigesimus mensis Maji, [30 Maji 1252,] anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo: & die tertio, videlicet sabbato, sepultum est corpus in sancta Hispalensi ecclesia: ubi usque hodie habetur in maxima veneratione. Missam celebravit Archiepiscopus Hispalensis: ac deinde in laudem defuncti sermonem habuit. Rex vero Granatæ, morte ejus intellecta, jussit planctum maximum fieri per totum regnum; idque jure meritissimo, quia sub protectione atque tutela ejus securus degebat. [subditis, etiam Mauris deploratus.] Neque solum per Castellæ atque Leonis regna, sed per universam Hispaniam, mors Ferdinandi fuit lamentata: propter ipsum enim illa celebrabatur per universum mundum, magis adhuc exaltanda, si diutius vivere potuisset. Specialiter autem concessum ei a Deo fuit, quod eo regnante nullus annus in Hispania & præsertim in ditionibus ei subditis, fuit sterilitate aut pestilentia notatus. Benedictus sit dies, quo Rex iste natus est: quandoquidem Deus ei fecerit gratiam, ut per suas sanctas actiones consequeretur tantum honorem in hoc mundo, & in altero gloriam permanentem; in qua ipsum habeat Deus cum Sanctis, sempiterna fruentem beatitudine. Amen. Nobis vero concedat gratiam, ut similia opera possimus facere, quibus mereamur partem habere in regno suo sancto, ubi est perpetua claritas & gloria infinita, per æterna secula. Amen. Deo gratias.
ANNOTATA.
Scilicet cis mare Oceanum, ubi omnia loca hic nominata inveniet lector, in chorographica tabula Andaluziæ, sed cum addito ad distinctionem cognomine, puta Medina-Sidonia, Alcala de los Gazules, San-Lucar de Barrameda. San-lucar de Alpechin, alias la Major cognominatum, Trianensi suburbio ad Occidentem paucarum leucarum intervallo adjacet. Quod vero hic dicitur Bejar, videtur in tabulis dici Bege vel Beger, ad fretum Herculeum prope Tariffam. [Afrorum hoc tempore regiones cis mare.] Gaditanam peninsulam vide sis accuratißime delineatam in Atlante Blaviano. In ipsum vero sinum, quem ea format, effunditur rivulus Guadalete, supra quem consequenter consistunt, hic nominata loca, Arcos, Xerez, & S. Maria: sed postremum nomen credo suffectum antiquiori alteri Maurico. Tariffa, Gibraltar, & reliqua versus Granatense regnum loca ad fretum ac mare mediterraneum, vel tunc adhuc ad regnum Granatense pertinebant, a posteris Regibus denique ei subtracta; vel tributaria Ferdinando reddita, ejus nepoti rebellarunt; solicitis Mauris, ut, servato sibi tam commodo in Hispaniam ex Africa trajectu, spem quoque recuperandi aliquando ibidem Imperii conservarent. Ad Algarbiorum Regnum quod attinet, [Algarbii.] non videtur illud Sanctus victoriis suis attigisse, sed potius reliquisse Lusitanis vindicandum, velut partem veteris Lusitaniæ. Certe primus Alfonsus X invenitur se Regem Algarbiorum scripsisse, idque post quam Pelagius Correa, de quo frequens mentio in hac historia, præcipua quædam loca expugnaverat, cetera tributo subjecerat. Postquam autem idem Alfonsus filiam suam notham Beatricem matrimonio junxit Alsonfo III Lusitaniæ Regi, dotis nomine eidem accesserunt Algarbii, ex eoque tempore manserunt dominationis Portugallicæ.
Mariana addit, quod hunc in finem, In Cantabriæ finibus nova & numerosior classis ædificabatur, quo tempore Regem morbi vis invasit.
Lauretus lib. 1 pag. 359, allegata historia Segoviensi Colmenarii, asserit, Sanctum, mediante suo Archithalasso, fœdus offensivum ac defensivum inivisse cum Rege Marochensi, ut haberet exponendo militi commodum portum; in illud autem fœdus noluisse recipere Regem Bellamerinum, paratum similiter cum ipso pacisci, eo quod hostis Marochensi esset. Sed lib. 2 pag. 157 idem Lauretus, invertens nomina, Bellamerinum in fœdus receptum, rejectum Marochiensem scribit, memoria lapsus. Pro Marochiensi facit, quod sub eo Christiani, satis quiete agentes, proprium ea ætate Episcopum haberent; quem Lauretus lib. 1 pag. 348 inter eos numerat, qui Hispalensis urbis deditioni adfuerunt, eamdem simul cum Sancto ingreßi; Lupum fortaßis, quem Alexander IV anno MCCLV Legati dignitate per Africam ornavit, uti ex ejus Epist. 230 docet Odericus Raynaldus tomo 14 Annalium.
Vtrum eam electionem approbare noluerit Innocentius Papa, [Philippus Sancti filius, non Episcopus, sed Administrator Hispalensis.] aut ipse Philippus fuerit a sacris Ordinibus suscipiendis alienior, compertum non habeo: hoc certum, quod auctores ei dent titulum Administratoris, & ipse, in præfato Patris Instrumento privilegiorum Hispalensibus concessorum, confirmans sua manu scribitur, Infans Philippus, Procurator Ecclesiæ Hispalensis. Certum est etiam quod numquam fuerit consecratus vel ad majores Ordines promotus: siquidem postea uxorem duxit Christianam, Regis Norvegiæ filiam, eo consilio adductam, ut Alphonso uxorem sterilem repudiaturo nuberet; sed Regina interim gravida facta, mutavit Rex consilium, & fratri virginem habendam dedit, suæ apud Norvegos æstimationi sic consulens. Notabilis certe petulantia Regum istius ævi erat, [Sterilitas conjugam causa divortio sec. 13.] quod justam divortio faciendo novisque nuptiis contrahendis causam se habere crederent, si sterilis uxor manebat. Ita etiam prædictus Lusitanus. ex Francia quo profugerat rediens, optime de se meritam Mathildem Bononiæ Comitissam, quam viduam & grandævam uxorem exul duxerat, dimisit; ac Beatricem, ut dictum est, suscepit, improbante palam Ecclesia; adeo ut postea, Mechtilde mortua, ægre impetrari potuerit ab Apostolica Sede, ut adulterinum cum Beatrice contubernium purgaretur, furetque legitimum matrimonium.
Si patre moriente Archiepiscopus Toletanus erat Sancius, [Paschalis Archiep. Toletanus quando?] saltem Electus (quod absque irrefragabili actorum publicorum testimonio non ausim in dubium revocare, contra hanc tam expressam auctoris talis auctoritatem) erravit Tamajus, quando Guterii successorem Paschasium, anno 1250 ordinatum, ait supervixisse usque ad annum 1262; & rectius fecerunt, qui Paschalem istum medium collocarunt inter duos Sancios; Castellanum de quo hic agitur, [Col. 0363E] & Aragonem de quo etiam supra ad Cap. 5 litt. l.
Alfonsus Nuniez de Castro, in Annalibus apud Zunigam, testatur, [Alfonsus Ferdinandez, an sancti Regis postumus?] in monasterio Metaplanæ inveniri ac legi epitaphium, lingua Castellana sic scriptum: Hic jacet Infans Don Alfonsus Ferdinandez, filius præcelsi Regis D. Ferdinandi, ejus qui Seviliam obtinuit, & gloriosæ Reginæ D. Joannæ. Obiit ultima Septembris, Æra 1350, id est anno Christi 1312. Hinc Zuniga colligi putat Joannam, moriente Sancto, gravidam fuisse. Sed quam mirum esset, hoc taceri potuisse in Actis Sancti Regis; tam videtur impoßibile, ut de longævæ adeo vitæ Principe nulla uspiam mentio inveniretur in Chronicis subsequentium Regum. Quod si non animadvertit Zuniga, easdem Chronicas alias diligenter scrutatus; [verius nepos,] animadverterunt alii, haud immerito suspicati, Epitaphium istud esse figmentum Antonii Lupiani, de multis ejusmodi imposturis convicti, ut pluribus doceo in addendis post num. 71 in serie Chronologica Hierosolymitanorum Episcoporum. Causam fictioni præbuit cognomentum Fernandez, quasi id sumi solum potuerit a patre; cum exemplis variis doceri poßit, etiam ab avis illud sumpsisse eos, quibus idem erat cum patre nomen. Dubium autem in hoc casu omne tollunt instrumenta complura, ex quibus constat Alfonsum Fernandez, Molinæ Dominum, & Mataplanæ sepultum, [filius Alfonsi X.] fuisse filium Alfonsi Sapientis & Mariæ Morantis. Pro cunctis sit mandatum, de Decimis Ecclesiæ Hispalensi dandis, quod in ejus loci servatur archivo, signatum XXVIII Maji Æræ MCCCXII, qui est annus Christi 1274, & incipit: Alfonsus Dei gratia Rex Castellȩ, Toleti, Legionis, Galiciæ, Seviliæ, Murciæ atque Jaëni, & Alegarbiarum, Vobis, Alfonso Ferdinandes filio meo, Domino Molinæ & Mesæ, omnibusque Divitibus & possessiones habentibus in Archiepiscopatu Hispalensi, salus & Gratia. Sciatis & c.

End Noteg


Iam diximus num. 17, Alfonso Legionensi plures liberos fuisse, extra matrimonium genitos, [A. Legionensis Natura ei plures, Sancti R. fratres,] ac verosimiliter post divortium geminum ab iis quas male duxerat Reginis. Enumerat eos Rodericus Mendez de Silva, in Catalogo Regio-Genealogico hoc ordine:

Don Fernandus, Decanus S. Iacobi.

Don Alfonsus, Major Prætor Fronteræ.

Don Petrus, Ordinis S. Iacobi Magister XIII, de functus anno 1228.

Doña Teresa, nupta Don Nunio Gonzales de Lara.

Doña Aldonza, sponsa Comitis Petri, unde procedit familia Dominorum Ponce de Leon, Ducum de Arcos.

Doña Urraca, nupta Don Lupo Diaz de Haro, quorum filia Mencia nupsit Sancio II Lusitaniæ Regi.

Don Martinus, (ex cujus secundo matrimonio proceßit stirps celebrium Gironum, Ducum Ossunæ) sepultus in Salmanticensi S. Spiritu, monasterio.

Doña Maria.

Doña Sancia, nupta D. Simoni Ruiz de Haro, Domino de Camberiis.

Doña Urraca, uxor D. Petri Nuniez de Gusman, Præfecti Castellæ.

Don Nunius, multæ in Castella nobilitatis pater.


Infelix iste Rodericus regnum vitamque amisit anno 713, ultimus Regum Visigothorum: qui cum possederint quidquid intra Pyrenæos montes jacet, nec parvum etiam terræ tractum ultra eosdem, puta Navarram, Arragoniam, Catalauniam, Vasconiam, nec non Portugalliam; verbo, Hispanias omnes; cum etiam Mauri dominati sint iisdem fere omnibus (nam apud Astures, Cantabrosque servata utcumque libertas est, locorumque asperitate defensa) patet hunc loquendi modum indulgenti acceptione opus habere, totumque sumi pro parte præcipua.
Ricus, voce Teutonica Ryk, dives. In supra memorata distributione Alphonsi Regis, Ricos-homes invenies nominatos, ante Ordenes e Fijosdalgo, id est, Nobiles: ut appareat fuisse eam appellationem non vulgaris notæ & dignitatis. Vitalis Episc. Oscensis apud Cangium, verbo Infanciones, horum primam ac nobiliorem speciem facit Barones vel Ricos homines: talisque fuit Raymundus ille Bonifacii, Architalassus S. Ferdinandi, supra laudatus.

Anno siquidem 1252 Bissextili litteræ Dominicales fuerunt G F.


Nisi ante novæ ecclesiæ molitionem scripsisset auctor, non dixisset simpliciter Ecclesiam, sed addidisset veterem: sicut neque superius, ubi de Mezquita & turri, vel minimum indicium dat novæ fabricæ inchoatæ, nedum perfectæ. Addit Lauretus lib. 1 pag. 373 extremis verbis mandasse Sanctum; Ad pedes Mariæ collocate miserrimum meum cadaver: idque pag. 385 ita impletum ait, ut non fuerit Sanctus ante altare sepultus, sicut intenderat, sed supra ipsum ad pedes statuæ Marianæ locatus; quod factum non credimus, nuuc autem ut fiat cogitari intelligimus.
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət