Ana səhifə

Trigesima maii


Yüklə 0.49 Mb.
səhifə1/14
tarix11.05.2016
ölçüsü0.49 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14




TRIGESIMA MAII

DE S. FERDINANDO III REGE CASTELLÆ, LEGIONIS, ETC. HISPALI IN HISPANIA BÆTICA.

ACTA PROLIXIORA:
Ex Libro VIII Roderici Archiepisc. Toletani coævi, & Chronica Hispanica sancti Regis, juxta Ms. Hispalense edita Vallisoleti,

an. MDXXXV.


Roderici textum integrum, iisdem quibus est editus verbis legendum proponens, sed nonnullis ex Chronica acceptis Capitibus interpolatum; primum, quidem necessarium duxi numeros Capitum quibus distinguitur textus ille, notare in margine usque ad n. 99, ubi Roderici historia finem accipit: deinde congruum censui, hic præmittere distributionem Capitum, in ipsa Chronicæ editione servatam, adscribendo e regione numeros nostros, initio talis cujusque Capitis respondentes; ut, cum aliquis incidet in libros Hispanicos, in quibus Chronica prædicta citatur per Capita, promptum ei sit sensum Latine expressum invenire. Quod si numero addatur *, notabis istic, ubi tale signum reperitur in contextu inchoari, quod ei respondet, Caput. Qui Chronicam hanc prælo paravit, Hispalensis fuit (ut patet ex Prologo) nam nostram appellat: & Hippolytus de Vergara, Discursu 6 de S. Ferdinando, nominatim indicat, D. Didacum Lopez de Cortegana Archidiaconum ipsius Metropolitanæ ecclesiæ. Misit autem is ecgraphum suum an. 1535 Vallisoletum, quia ibi jam impressa fuerant successorum Regum Chronica, ut habetur in titulo; Chronica Sancti Regis D. Ferdinandi, hujus nominis Tertii, qui Hispalim totamque Bæticam obtinuit, & fuit pater D. Alfonsi Sapientis, avus D. Sancii Generosi, proavus D. Ferdinandi Quarti, qui veneficio periit; tritavus D. Alfonsi Undecimi, qui Algeziras vicit: quorum omnium Chronicæ similiter habentur impressæ. Habeo postremas duas, totidem intermedias requiro: &, si quis submiserit, beneficium agnoscam.
PROLOGUS EDITORIS HISPANI.

Magnifico & Prænobili Domino,



Don Fernando Enriquez.
Inter alias scripturas, Magnifice ac Prænobilis Domine, [Post quædam Summaria antea edita,] quæ reperiuntur in bibliotheca hujus sanctæ Ecclesiæ Hispalensis, inveni historiam sancti Regis Don Fernandi, qui acquisivit sibi hanc insignem & prænobilem civitatem. Quamvis autem Summaria quædam hujusmodi Chronicæ fuerint impressa; conducibile tamen mihi visum est, etiam hanc prælo subjicere: utpote copiosiorem, & quia in ea diffuse narrantur Regis illius heroica facinora, æterna memoria digna; ac denique ne diutius conclusa detineatur historia, tantopere expetita, præsertim in hac prænobili civitate, quam obtinuit non sine labore maximo, propriæ vitæ periculo, [ipsa Chronica integra profertur;] impendioque suorum redituum & thesaurorum; quos præmisit in cælum, istic sibi restituendos. Quia autem ad perfectionem historiæ opus est paulo altius repetere ejus originem; incipit narratio a Rege Alfonso, sancti Regis avo, filio Sancii cognomento Desiderati, quo melius intelligatur ordo Regii sui stemmatis, nobiliumque & illustrium ejus operum. Longum enim & confusionis plenum opus foret, ipsum deducere per omnes illos Reges, qui Sanctum regnando præcesserunt; nostræque intentionis dumtaxat est texere illius historiam. [& tantum quoad voces aliquas innovata.] Hæc vero emendanda fuit, aut (ut expressius loquar) renovanda, quoad pronuntiationem nonnullorum vocabulorum antiquorum, ut a modernis melius intelligantur.
[2] Quia autem ad Dominationem vestram, tamquam primum Equitem civitatis hujus, & ejusdem cum Sancto nominis consortem, pertinet præcipue favere magnis & nobilibus facinoribus ejus; existimavi quod merito deberem ipsi inscribere hanc Chronicam, [offerturque D. Fernando Enriquez,] ut sub ejus auctoritate & favore publicetur in gratiam legere cupientium: idque eo magis, quod Dominatio vestra, hoc anno millesimo quingentesimo decimo quinto, in festo S. Clementis, extulit Gladium ipsius sancti ac beatissimi Regis, quando celebratur solennissima processio, in memoriam ejus diei quo acquisita hæc civitas fuit; & existens in capella Regum, demonstravit desiderium videndi ipsius Chronicam. Hoc enim me permovit, ut, ad obsequendum voluntati isti tuæ, eam emendarem, sicut dixi, & nomini vestro inscriberem: quo scilicet nomine, nec non ingenuis tuis ac nobilibus moribus, imitaris eumdem. [cum excusatione mutati leviter Styli:] Credo equidem non defuturos, qui me reprehendant, dicantque non debuisse mutari vocabula antiqua; quæ plus majestatis & auctoritatis quam moderna videntur habere. Verum illis facile respondetur, quod dum historia aliqua Latina in linguam nostram vulgarem convertitur, non utamur Latinis vocibus, quantumvis magis sonoris quam sint nostra Romana; sed idiomate secundum tempus usitato: quem usum videmus intra spatium quadraginta aut quinquaginta annorum notabiliter mutatum ab eo qui ante fuerat. Verum favente Dominatione vestra, hæc & alia maledicorum dicteria parum mihi curæ sunt, aliud non ambienti quam ut maneam, quod sum, famulus vester. Tali ergo fiducia & robore nitens Historia, invocato nomine Dei, & Virginis Mariæ Dominæ nostræ matris ejus; suisque & vestris protecta armis, initium accipit, quemadmodum sequitur.
[3] Hactenus ille, cujus rationes pro exoletarum vocum mutatione, quamvis in vulgo plausibiles & acceptandæ, eruditis tamen (hoc saltem tempore) minus probabuntur. Tales enim non quærunt vetera istiusmodi scripta, ad excolendum ista lectione sermonem; sed sinceram in iis veritatem spectant, & hanc in originariis verbis certius tenere se credunt. Huc autem spectat, quod R. P. Laurentio Surio accidit, celligendis Sanctorum Actis alias de tota re litteraria optime merito. Is dum sui seculi fastidio consulens, phrasim eorumdem Actorum subinde leviter immutavit, tunc fortaßis non inutilem diligentiam assumpsisse visus fuit, [quod tamen præstitisset non fecisse.] quando hæreticis sciolis risui erat ecclesiasticorum scriptorum rudis simplicitas; nunc autem (eorumdem quoque judiciis in contrarium sic versis, ut vel apicem mutare ex ortographiæ Latinæ legibus scrupulo ducant, suamque fidem egregie probasse se credant, si quotiens, Ammoneo, Conlabor, alioque similia stribliginis semibarbaræ menda servaverint) nunc, inquam, Surii factum arguitur factum ab æquis iniquisque; nec desunt, qui tali occasione sensum quandoque non leviter immutatum vel obscuratum querantur. Antiquorum quippe monumentorum eadem quæ statuarum & monetarum ratio est, quibus apud peritos æstimatores pretium venit ex quadam scabritie fuscoque colore, tamquam veræ antiquitatis earum characteristicis notis. Ea propter decessores ac Magistri mei, Bollandus atque Henschenius, Sanctorum Acta susceperunt edenda, servata primigenia scriptorum, quantumvis subbarbarorum, phrasi. Quo nomine licet eos initio sugillarent dicaciores quidam Franci, Scriptores Silvestres eos appellando; cito tamen obmutuerunt, confusi unanimi approbatione eruditiorum apud se virorum. Hi vero non solum in Latinis medii ævi scriptis invariatum stylum servandum esse judicarunt, sed in ipsis quoque Francici idiomatis libris antiquitus compositis: quorum nonnullis, ut vulgo consulerent, hodiernæ phrasis contextum recentem addiderunt columnatim, quomodo alias Græco-latina imprimuntur; alii satis habuerunt recentiora vocabula, antiquatis respondentia, ponere in margine, vel Annotationibus subjunctis obscuritatem tollere, & laborem lectoris sublevare. Idem utinam in hac quoque Chronica factum ab editore fuisset: fecisset autem id tanto facilius, quanto pauciora mutarunt Hispani ut in habitu, moribus, religione constantiores quam ceteræ paßim nationes; sic in patrio quoque sermone variando parciores cunctantioresque.
[4] Dicta autem Chronica, sicut Vallisoleti impressa habetur, dividitur in septuaginta octo Capita: quæ quia more nostro contrahuntur ad numerum minorem & reliquo operi conformem, magisque idoneum Annotationibus interponendis; ipsos veteris illius divisionis Titulos, continua serie hic præpono, sicut alibi habentur impreßi ad calcem, addito ubique numero, ubi singula requirenda sunt, in nova nostra divisione. Asteriscus * vero significabit in medio talis paragraphi novum Chronicæ Caput inchoati.
VETUS DIVISIO.

Incipit Chronica Sancti Regis Don Fernandi, hoc nomine Tertii, qui acquisivit Hispalim.


Cap. I. De nobili Rege Don Alfonso, hujus nominis nono, filio Regis Don Sancii Desiderati, ejusque grandibus facinoribus. Num. 5

II. De Rege Don Henrico, hujus nominis primo, qui regnavit post mortem nobilis Regis D. Alfonsi. 13

III. Quomodo Rex Henricus comitia celebravit Vallisoleti. 14

IV. De malis & rapinis exercitis per D. Alvarum, & quomodo conatus sit discordiam adducere inter Regem ejusque sororem ac tutricem D. Berengariam. 15

V. In quo commemoratur mors D. Henrici Regis. 16*

VI. Quomodo post Henricum regnavit D. Fernandus, & quomodo D. Alfonsus ejus pater voluerit ipsi regnum auferre, ex consilio Comitis Alvari. 17

VII. Quomodo D. Berengaria & Rex Fernandus fecerunt adferri corpus Regis Henrici a castro Tarreco, & deportari Burgos. 20*

VIII. Quomodo Comes Alvarus & fratres ejus grandia damna intulerint ditionibus Regiis: & quomodo Rege ac matre ejus Herrera transeuntibus, captus fuerit Comes Alvarus, per Equites qui Regem comitabantur. 22

IX. Quomodo Comes Alvarus pepigerit cum Rege de tradendis ei oppidis & arcibus, quas ipse & frater suus tenebant, pro sua liberatione: & quomodo Palentiam ambo se receperint. 23

X. In quo narratur mors Comitis Alvari, & fratris ejus Don Fernandi. 24

XI. Quomodo nobilis Rex Fernandus uxorem duxerit D. Beatricem, filiam D. Philippi ex Alemannia & D. Mariæ filiæ D. Coysat * Imperatoris Constantinopolitani. 25

XII. Quid negotii habuerit D. Fernandus cum aliquot Equitibus, contra ipsum insurgentibus ejusque ditiones populantibus. 27

XIII. Quomodo nobilis Rex Fernandus, post pacificatum regnum suum, perrexerit contra Mauros, crudeli bello eos persequens, eisdemque multa oppida munitionesque eripiens. 28*

XIV. Quomodo nobilis Rex Fernandus nobilissime construxerit ecclesiam majorem Toleti, ex manubiis Maurorum, deque ejus aliis pluribus facinoribus. 29*

XV. De morte D. Alfonsi Regis Legionensis, patris D. Fernandi: & quomodo hic post obitum patris regnum ejus obtinuerit. 33

XVI. Quomodo nobilis Rex Fernandus iverit Legionem regni caput, fueritque receptus & agnitus Rex absque ulla contradictione. 34*

XVII. Quomodo Rex Fernandus ex condicto accesserit ad oppidum Tabogal, acturus cum Rege Portugalliæ, & miserit fratrem suum Dominum Alfonsum ad infestandum terras Maurorum. 35

XVIII. Quid acciderit D. Alfonso Infanti & D. Alvaro Perez, ingredientibus terras hostiles. 36

XIX. Quomodo D. Alfonsus Infans conflixerit cum Rege Abenhuc, eumque vincens fuderit. 37

XX. Quomodo Christiani, postquam repulissent Mauros intra portas Xerezenses, obtenta victoria collegerint spolia: ac postea occiderint multos Mauros, abditos intra spissitudinem olivetorum. 40

XXI. Quomodo Rex Fernandus obsederit Cordubam, & post dies aliquot obsidionis eamdem obtinuerit, Mauris ei se tradentibus.

Ita habet Hispanicus titulus, sed fallit; debuisset enim sic dumtaxat legi:

Quomodo Christiani obtinuerint suburbium Cordubense. 43

XXII. Quomodo Rex Fernandus confestim discesserit Benaventa, opem laturus iis qui suburbium Cordubense interceperant. 47

XXIII. Quomodo Abenhuc Rex Ecigæ voluerit in auxilium Cordubensium proficisci contra Regem Fernandum; sed ab ea mente deductus fuerit per D. Laurentium Suarez. 49

XXIV. Quomodo D. Laurentius Suarez Eciga discesserit cum tribus equitibus versus castra Regis Fernandi. 50

XXV. Quomodo D. Laurentius, post instructum de omnibus Regem Fernandum, egressus e castris rediverit Ecigam. 52

XXVI. Quomodo Abenhuc, ad auxilium Regi Valentiæ ferendum profectus, a quodam subdito suo sit interfectus Almeriæ. 53

Hic porro addendum fuerat: & quomodo eo mortuo Rex Fernandus Cordubam obtinuerit tradentibus eam Mauris. 54

XXVII. Quomodo major Mezquita Cordubensis fuerit consecrata, per Episcopos qui erant cum Rege Fernando: & quomodo Rex eam restauraverit, & necessaria quædam ædificia adjunxerit, ipsamque dotaverit. 55

XXVIII. Quomodo Rex Fernandus, post mortem D. Beatricis, contraxerit secundas nuptias cum D. Joanna, consobrina Ludovici Francorum Regis, filia Comitis Simonis & D. Mariæ uxoris ejus. 56

Prologus historiam prosequentis. 58

XXIX. Quomodo Rex Fernandus Toleto profectus sit Cordubam, eidem aliisque confiniorum munitionibus, annonæ penuria grandi laborantibus, provisurus. 58*

XXX. Quomodo Benalhamar, Rex Granatæ, magno cum exercitu Maurorum venerit ad arcem Martanam, eamque ad extremas redegerit angustias. 59

XXXI. De morte D. Alvari Perez, deque magno dolore quem inde hausit Rex Fernandus. 60

XXXII. Quomodo nobilis Rex, hac vice qua in confiniis fuit, multa oppida & loca munita obtinuerit; ceperitque Regem quemdam Maurum, qui de trans mare venerat. 61

XXXIII. De quadam discordia inter D. Fernandum Regem & Equitem quemdam ex Biscaya, qui D. Didacus Lopez nuncupabatur. 62

XXXIV. Quomodo Rex Fernandus, Burgis ægrotans, miserit filium suum D. Alfonsum ad confinia: cui Toletum venienti occurrerunt quidam legati missi ad Regem patrem ab Abenhud Rege Murciæ: quos D. Alfonsus, ibidem Toleti expeditos, remisit Murciam. 63

XXXV. Quomodo Rex a morbo relevatus, Murciam miserit magnam annonæ copiam, & versus confinia discesserit ipse. 64

XXXVI. Quomodo Rex Fernandus obtinuerit Argonam, aliasque urbes & munitiones. 65

XXXVII. Quomodo Mauri, Gazulæ dicti, incurrerint in arcem Martanam, & Fratres qui intus erant erumpentes, eosdem repulerint vicerintque. 72

XXXVIII. Quomodo Infans Murciam appulerit, cum magno annonæ commeatu, & Mulam obtinuerit. 72*

XXXIX. Quomodo Rex Fernandus Corduba discesserit cum uxore sua D. Joanna, ad colloquium cum matre sua D. Berengaria in Villa-regali, ac postea in campestria Granatensia incurrerit, & Jaënum obsederit. 73

XL. Quomodo Rex Granatensis tradiderit D. Fernando Jaënum urbem, eique seipsum subjecerit. 75

XLI. Quomodo nobilis Rex Fernandus cum exercitu suo discesserit Jaëno Hispalim versus, & ex itinere incurrerit vastaveritque agrum Carmonensem, atque Alcalam obtinuerit. 82

XLII. Quomodo nobilis Rex Fernandus, post occupatam Alcalam Guadayræ, reversus sit Cordubam; indeque iverit Jaënum, ubi decreta est obsidio Hispalensis. 83

XLIII. Quomodo nobilis Rex Fernandus obtinuerit Loram, Cantilianam, Guilenam, & Gerenam, & Alcalam del Rio. 84

XLIV. Quomodo adveniens Raymundus Bonifacii cum classe, quam Rex adduci jusserat, pugnarit contra triginta Maurorum triremes, & victoriam obtinuerit. 86

XLV. Quomodo quidam Eques, Rodericus Alvarez nuncupatus, fuderit cohortem Maurorum, venientium adversus classem Christianorum. 86

XLVI. Quomodo D. Pelagius Correa, transierit cum suis flumen, & cis Aznalfarachem residens, magno in periculo versatus sit. 87

XLVII. Quomodo Rex Fernandus castra in Tabladam transtulerit, propter damna in loco priori accepta, & metanti exercitui supervenerint Mauri. 88

XLVIII. De eo quod contigit Garciæ Perez de Vargas cum octo Mauris, quos obviam habuit, a castris ad pabulatores vadens. 89

XLIX. Quomodo post translata in Tabladam castra, in unam eorum partem incurrentes Mauri, pecora quædam abegerint; eademque ab erumpentibus Regiis fuerint recuperata. 91

L. De iis rebus quæ acciderunt Magistro D. Pelagio cum Mauris trans flumen. 92

LI. Quomodo Mauri Aznalfarachenses sæpius eruperint, pugnaturi contra Magistrum S. Jacobi D. Pelagium Corream & copias ejus, & de eo quod contigit. 92*

LII. Quomodo Mauri Hispalenses conati sint exurere classem Christianorum artificio quodam; sed caruerint successu, fusique ac cæsi sint. 93

LIII. Quomodo civitas Carmonensis deditionem ex pacto Regi fecerit. 94

LIV. Quomodo Alxotaf, cum omnibus Mauris Hispalensibus, assultum fecerit in castra Christianorum, dum Rex ad eam fluminis partem transisset, in qua erat Magister D. Pelagius Correa. 95

LV. Quid actum sit inter navales copias Christianorum & Mauros. 95*

LVI. Quomodo Prior S. Joannis decem Equitibus Mauris eripuerit, quam abducebant in castrorum conspectu, turbam vaccarum; animosiusque incurrens, protractus sit in locum infideliarum, cum maximo suo periculo. 98

LVII. Quomodo D. Henricus & Magistri Calatravæ atque Alcantaræ, cum Priore S. Joannis, expilarint suburbia, Benalgofar & Macarenæ dicta. 99

LVIII. Quomodo D. Didacus Lopez de Haro &


Rodericus Gonzalez, qui stationem cum suis habebat ad portam quæ Macarenam ducit, fuderint Mauros, quotidie in ipsos erumpere solitos. 100

LIX. Quomodo Almogavares exercitus Regii insidias posuerint Mauris, & hi eas detexerint, magnoque numero eruperint contra insidiatores. 101

LX. Quomodo D. Laurentius Suarez, & Garcias Perez de Vargas, atque alii Equites, cum exiguis copiis, fuderint aciem Maurorum ad * portam Guadayræ. 102

LXI. Quomodo Rex Fernandus fregerit pontem Maurorum ad Trianam, duobus magnis navigiis usus, quæ favens ventus in ipsum impegit. 104

LXII. Quomodo Rex Fernandus, videns confractum Pontem, transierit personaliter ad obsidendam Trianam. 106

LXIII. De eo quod contigit Garciæ Perez cum quodam Infantione, eadem quæ ipse insignia gestante. 107

LXIV. Quomodo D. Petrus Ponce & Equites quidam alii posuerint insidias Mauris, damna multa inferentibus stationi Archiepiscopi S. Jacobi, quia male posita erat; & multos Mauros occiderint. 109

LXV. Quomodo viginti Equites Christianos, ad custodiam pabulatorum constitutos, invaserint quinquaginta equites Mauri, perituros nisi ipsis succursum fuisset. 110

LXVI. Quomodo Maurus quidam, Orias dictus, qui ex voto Hispalim venerat in auxilium suorum gentilium, fraude tentaverit occidere D. Alfonsum Infantem, sed irrito conatu. 111

LXVII. Quomodo Rex Alfonsus Archiepiscopum S. Jacobi dimiserit domum, quia infirmus erat; & quomodo ad ejus stationem transierit D. Pelagius. 111*

LXVIII. Quomodo Orias aliique Mauri Hispali Trianam transierint, eisque præclusus fuerit reditus ad civitatem. 112

LXIX. Quomodo Mauri Hispalenses proposuerint conditiones Regi Fernando, eique pepigerint tradere civitatem. 112*

LXX. Quomodo Mauri Hispalenses tradiderint claves civitatis Regi Fernando, eamque liberam dimiserint. 112*

LXXI. Quomodo nobilis Rex Fernandus, ingressus Hispalim, magna cum lætitia & solenni processione receptus sit ab Episcopis & Clero. 113

LXXII. Ubi exponuntur labores, quos Rex cum suis exantlavit in obsidione Hispalensi, & ratio castrorum ejus describitur. 113*

LXXIII. Ubi initur ratio temporis, quo Hispalim Rex Fernandus obsedit; ipsiusque urbis ac nationis Castellanæ supra alias omnes excellentiæ declarantur. 114

LXXIV. Quomodo Rex Fernandus magnis redditibus dotaverit Ecclesiam Hispalensem, & Archiepiscopum atque Canonicos instituerit. 116

LXXV. De tempore, quod Rex Fernandus impendit acquirendæ toti Andaluziæ: & quomodo mare trajicere voluerit. 149*

LXXVI. Quomodo nobilis Rex Fernandus tempore mortis suæ receperit sancta Sacramenta, cum magna humilitate & devotione: item quomodo advocatis coram se filiis extrema monita dederit. 151

LXXVII. Quomodo Rex Fernandus expiraverit, sancto fine vitam concludens, & animam Deo creatori reddens. 153

LXXVIII. De planctu & sepultura sancti Regis. 154

Atque hic finitur Chronica Sancti Regis Don Fernandi, hoc nomine tertii, qui debellavit & obtinuit Hispalim ac totam Andaluziam, quam amiserat Rex Rodericus, Gothorum Regum ultimus. Fuit autem impressa Vallisoleti in ædibus Sebastiani Martinez juxta S. Andreæ, absolutaque impressio est die quarto mensis Augusti, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto.


Placet autem ad faciliorem intellectum totius sequentis historæ, expeditiones bellicas Sancti complexa, Tabellam proponere geographicam earum provinciarum, quas suo imperio ille tenuit.
INTERPRETATIO NOMINVM HISPANICORVM.
Alcala de Henares, Complutum,

Andaluzia, Bætica.

Astorga, Asturica.

Avila, Abula,

Badagos, Pax Augusta.

Baëza, Beatia.

Baza, Basti.

Bellorado, Bellum foramen.

Braga, Bracara.

Braganza, Brigantium.

Burgos, Burgi.

Cadiz, Gades.

Calahorra, Calagurris.

Cartagéna, Carthago nova.

Ciùdad, civitas.

Coïmbra, Conimbrica.

Cordova, Corduba.

Cuenza, Concha.

Duero, Durius fluvius.

Ebro, Iberus fluvius.

Estrecho de Gibraltàr, Fretum Gaditanum,

Estremadura, Extrema Durii.

Evora, Ebora.

Ezíga, Asti.

Gribaltar & Ceuta, Columnæ Herculeæ.

Guadalquivir, Bætis fluvius.

Guadiana, Anas fluvius.

Huesca, Osca.

Huete, Opta.

Jaën, Giennium.

Leòn, Legio.

Lisbóna, Vlißipona.

Medellìn, Metellinum.

Medína, Metymna.

Mérida, Emerita.

Mondonédo, Mindon.

Navas, Campestria.

Niebla, Nebula.

Olmédo, Vlmetum.

Ossuna, Vrsaona.

Oviedo, Ovietum.

Pamplona, Pompejopolis.

Portalégre, Portus alacris,

Porto, Portus.

Ronda, Arunda.

Rio, fluvius.

Salamanca, Salmantica.

Santáren, S. Irene.

Santjago, S. Iacobus.

Sevilla, Hispalis.

Sierra, montana.

Siguenza, Seguntia.

Simancas, Simantica.

Sintubes, Setubal.

Tajo, Tagus fluvius.

Tanger, Tingis.

Tolédo, Toletum.

Toro, Taurus.

Tuy, Tude.

Valladolid, Vallisoletum,

Venta, villa.

Villa, oppidum.

Viseù, Viseum.

Xucar, Sucaris.

Zaragóça, Cæsaraugusta.
CAPUT I.

Alfonsi IX Regis Castellæ, qui sancto Regi avus maternus fuit, res gestæ & obitus,

Sanctique nativitas.

[5] Rex Alfonsus, qui obtinuit victoriam dictam de las Navas de Tolosa, fuit filius Regis Sancii, cognomine Desiderati; [Ferdinandi avus maternus Alfonsus,] & nepos Regis Alfonsi, appellati Imperatoris Hispaniarum. Nobilis iste Rex Alfonsus cœpit regnare a quarto anno ætatis suæ, regnavit annis quinquaginta tribus; habuitque uxorem D. Alienor, filiam Regis Angliæ, ex qua genuit D. Henricum qui post ipsum regnavit, & D. Ferdinandum; & D. Berengariam, Legionensem Reginam; & D. Alienor Reginam Aragoniæ; & D. Urracam, Reginam Portugalliæ; & D. Blancam, Reginam Franciæ, quæ fuit mater S. Ludovici Regis; & D. Constantiam, quæ fuit Abbatissa monasterii de las Huelgas, quod Rex pater suus fundavit Burgis, sicut infra dicemus. Idem nobilis Rex instituit Ordinem Equitum S. Jacobi, cujus Caput jussit residere in oppido Ucles: [institutor Equitum S. Jacobi,] deditque hujus Ordinis Equitibus pro tessera sanguineum gladium, in memoriam victoriarum & sanguinis Maurici per eos effusi. Ut autem terra habitaretur defendereturque contra Mauros, deduxit colonias secundum ripam Tagi & per montem Ocaniæ: quem tractum, una cum montibus Oregæ & Castello Mora, aliisque locis & oppidis, dicto Ordini tradidit possidendum. Quia autem pater suus Rex Sancius Abbati Fiteriensi Ordinis Cisterciensis dedit Calatravam, confirmavit eidem ipsam possessionem, & exaltavit Militiam istius Ordinis, dando eidem multa loca & oppida, per quæ ipsa Religio valde crevit & sublimata est, ad Dei gloriam & Coronæ Regiæ ornamentum.


[6] [fundator Palentinæ urbis & academiæ ac monaster. Burgensis,] Prosequens autem bene cœpta, ædificavit civitatem Palentiam, incolis eo deductis, fecitque in ea ecclesiam Cathedralem, ornans eam mitra & Episcopo. Similiter ædificavit monasterium de las Huelgas Burgis, in quo posuit Monachas, nobilium filias, dotans ipsum multis fundis: & juxta illud erexit hospitale, quod similiter dotavit ad pauperum receptionem. Et quia in Hispaniæ regnis non parum defecerant scientiæ, propter Mauros qui totam fere regionem occupabant; sancto suo desiderio impulsus Rex, Palentiæ constituit Studium universale, viros eruditos ac litteratos accersens e Francia & Italia, ut subditis suis illas prælegerent: quod Studium diu in Castella floruit. Postea cum bellum Mauricum continuaretur, quidam Maurorum Alarabum Rex, Miramolinus nomine, ex familia Almohadarum, [circa Arcos victus a Mauris] venit cum maxima suorum multitudine: cui obviam processit Rex cum suis circa h Alarcos: sed quia Mauri erant longe plures numero, velut locustæ; profligatus est, ægreque ac violenter a suis quibusdam Equitibus extractus e campo, in quo velut Miles generosus mori decreverat: deinde vero nullum suscepit gaudium, priusquam rediret ad ultionem sumendam. Ut autem tam Equites suos quam reliquam omnem armigeram gentem exerceret ad pugnam; edixit ut dimitterent vestes pretiosas & aurifrigia aliosque superfluos ornatus, utque eorum pretium impenderent armis: [eosdem profligat ad Navas Tolosanas,] quam enim displicebat Deo inanis ille luxus, tam placituras expensas factas in comparando contra Mauros belli instrumento. Hunc in modum præparatis rebus exivit ad bellum, & in regionem Maurorum ingressus est trans fluvium Xuecar, occupavitque multas villas atque oppida, spolians & occidens plurimos Mauros. Paulo post venit Toletum; ibique copiosum militem colligens, cum exercitu suo egressus est, occupavitque Calatravam atque alia oppida, donec pervenit usque ad fauces Muladarii supra las Navas de Tolosa, ubi obtinuit celebrem victoriam a dicto loco nuncupatam, in qua feruntur occubuisse usque ad ducenta Maurorum millia, & dumtaxat viginti quinque Christiani; unde hodieque ibi inveniuntur plurimæ cuspides ferreæ lancearum ac sagittarum, fræna equestria, aliaque similia ingentis prælii monumenta; adeo ut manente ibidem Rege cum exercitu, totis duobus diebus non aliis lignis ad ignem usi sint, quam hastis sagittisque confractis, sicut scribit Archiepiscopus Toletanus Rodericus, testis oculatus. [16 Iulii 1213,] Commissum fuit hoc prælium die lunæ XVI Julii, anno Incarnationis Dominicæ MCCXIII.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   14


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət