Ana səhifə

Sancti patres latini


Yüklə 0.6 Mb.
səhifə1/13
tarix10.05.2016
ölçüsü0.6 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   13
103 Lectio spiritualis obligatoria cotidie signanda.
SANCTI PATRES LATINI

(thanks to Google)

-----------------------

Ex.mo ac Rev.mo D.no Doctori

Raphaeli Romo Muñoz



Primo Archiepiscopo Metropolitano Provinciae Ecclesiasticae Tigiuanaensi

D.D.D.

RR. Oec. G.

SANCTI EUSEBII

HIERONYMI

STRIDONENSIS PRESBYTERI

OPERA OMNIA

Ex Migne, Patrologia Latina

SYNOPSIS DIVINAE BIBLIOTHECAE

EX EPISTOLA HIERONYMI PAULINO DESUMPTA.


[141] Videlicet manifestissima est GENESIS, in qua de creatura mundi, de exordio generis humani, de divisione, terrae, de confusione linguarum et gentium, usque ad exitum scribitur Hebraeorum.
[143] Patet EXODUS cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque praeceptis.
In promptu est LEVITICUS liber, in quo singula sacrificia, immo singulae pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus spirant coelestia sacramenta.
NUMERI vero, nonne totius arithmeticae, et prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent?
DEUTERONOMIUM quoque secunda lex et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus. Hucusque Moyses, hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur.
JOB exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur, omnesque leges Dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et (ut de caeteris sileam) resurrectionem corporum sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit: Scio, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo.
Veniam ad JESUM NAVE, qui typum Domini non solum gestis, verum etiam nomine praefert: transit Jordanem, hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiae coelestisque Jerusalem spiritualia regna describit.
In JUDICUM libro, quot principes populi, tot figurae sunt.
RUTH Moabitis, Isaiae explet vaticinium dicentis: Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion.
SAMUEL in Heli mortuo et in occiso Saul veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur.
MALACHIM, id est, tertius et quartus Regum liber, a Salomone usque ad Jechoniam et a Jeroboam filio Nabat usque ad Osee qui ductus et in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt; si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas et haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur.
Duodecim Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonet in littera, praefigurant.
OSEE crebro nominat Ephraim, Samariam, Joseph, Jezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri viri ad se reditum praestolari.
JOEL filius Phatuel describit terram duodecim tribuum, eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam; et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, et effusum iri in coenaculo Sion. Qui centum viginti ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in psalterio mystice continentur.
AMOS pastor et rusticus et ruborum mora distringens, paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria aut quatuor scelera Damasci, et Gazae, et Tyri, et Idumaeae, et filiorum Ammon et Moab, et in septimo et octavo gradu Judae et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in Samariae monte, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei.
ABDIAS, qui interpretatur Servus Dei, pertonat contra Edom sanguineum terrenumque hominem; fratris quoque Jacob semper aemulum hasta percutit spiritali.
JONAS, columba pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad poenitentiam revocat, et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat.
MICHAEAS, de Morasthi, cohaeres Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserit judicis Israel.
NAHUM, consolator orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem.
HABACUC, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut luxerit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.
SOPHONIAS, speculator et arcanorum Dei cognitor, audit clamorem a porta Piscium et ejulatum a Secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus Pilae, quia conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt universi qui involuti erant argento.
AGGAEUS, festivus et laetus, qui seminavit in lacrymis ut in gaudio meteret, destructum templum aedificat, Deumque Patrem inducit loquentem: Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus.
ZACHARIAS memor Domini sui, multiplex in prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a dextris: ut post equos nigros, rufos, albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem vaticinetur et praedicet, sedentem super pullum, filium asinae subjugalis.
MALACHIAS aperte, et in fine omnium prophetarum, de abjectione Israel et vocatione gentium: Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus; et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.
ISAIAM, JEREMIAM, EZECHIELEM et DANIELEM quis potest vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium;---secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetum;---tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur;---quartus vero, qui et extremus inter quatuor prophetas, temporum conscius et totius mundi filistwr , lapidem praecisum de monte sine manibus et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat.
[145] DAVID, Simonides noster, Pindarus, et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus, atque Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio, ab inferis excitat resurgentem.
SALOMON, pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.
ESTHER, in Ecclesiae typo, populum liberat de periculo: et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partes convivii et diem celebrem mittit in posteros.
PARALIPOMENON liber, id est, instrumenti veteris epitomh , tantus, talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina juncturasque verborum et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones.
ESDRAS et NEHEMIAS, adjutor videlicet, et consolator a Domino, in unum volumen coarctantur, instaurant templum, muros exstruunt civitatis; omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, Levitarum, Israelis proselytorum, ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla. Cernis me Scripturarum amore raptum, excessisse modum epistolae, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. Caeterum illud Socraticum impletur in nobis, Hoc tantum scio, quod nescio.
Tangam et novum breviter Testamentum.
MATTHAEUS, MARCUS, LUCAS et JOANNES, quadriga Domini et verum Cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo, per totum corpus osculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos, et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia, tenent se mutuo sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit.
PAULUS Apostolus ad septem scribit Ecclesias: octava enim, ad HEBRAEOS, a plerisque extra numerum ponitur. TIMOTHEUM instruit ac TITUM, et PHILEMONEM pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo melius tacere puto quam pauca scribere.
ACTUS APOSTOLORUM nudam quidem sonare videntur historiam et nascentis Ecclesiae infantiam texere; sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertemus pariter omnia verba illius animae languentis esse medicinam.
JACOBUS, PETRUS, JOANNES, JUDAS, septem Epistolas ediderunt, tam mysticas quam succinctas, et breves pariter ac longas: breves in verbis, longas in sententiis: ut rarus sit, qui non in earum lectione caecutiat.
APOCALYPSIS JOANNIS tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiae. Oro te, frater charissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere. Nonne tibi videtur jam hic in terris regni coelestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quae vel vitio interpretum, vel de industria, sic prolata sunt, ut rusticam concionem facilius instruerent, et in una eademque sententia aliter doctus, aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut haec me nosse pollicear et eorum fructus capere quorum radices in coelo fixae sunt; sed velle fateor. Sedenti me praefero: magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur, quaerens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in coelo. Obviis te manibus excipiam, et (ut inepte aliquid ac de Hermagorae tumiditate effutiam) quidquid quaesieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum saeculi, fidem amicitiae, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem etiam absque illo ipsa epistola praeferebat. Festina, quaeso te, et haerentis in salo naviculae funem magis praecide quam solve. Nemo renuntiaturus saeculo bene potest vendere quae contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est, Avaro tam deest quod habet quam quod non habet. Credenti totus mundus divitiarum est: infidelis autem etiam obolo indiget. Sic vivamus, tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Victus et vestitus divitiae Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende; si non habes, projice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est. Scilicet nisi tu, semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt. Vidua duo aera misit in gazophylacium, et praefertur Croesi divitiis. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.

AN.MANL.SEV.BOETII

DE DISCIPLINA SCHOLARIUM.
PROOEMIUM.

Vestra novit intentio de Scholarium Disciplina compendiosum postulare tractatum, utinam a spiritus mei parvitate, prout facultas suppetit, ingeniique declivitas, aerumnarumque tenacitas, amicis vestris, o Martiane, petitionibus tentabo acquiescere.

Et licet duplici genere commentorum sim impeditus, non tamen omnino diversorum, in quasdam Aristotelis [1224D] necnon aliorum philosophorum editiones, proprioque attenuatus studio, et inhumani regis Gothorum cruciatu corrosus, philosophico me praeveniente consolatu, extremaque profundae Trinitatis perspicatione permollitus.

Quid enim gymnasiorum exercitu lucidius quam in artificiali et naturali progressione debita cognitio, et quam virium intelligentiae gradualis exhibitio! Eloquentiae enim partes decenti artificialium [1225A] et naturalium processu, et perspicua intelligentiae comprehensione novimus stabiliri.

Imprimis ergo prima scilicet puerorum oblectamenta sunt praelibanda.

Secundo videlicet qualiter adultorum elatio magistratui subjicienda sit, et disciplinae connectenda.

Tertio de eorum elatione reprimenda, exemplorum commendatione distincte exponendo.

Quarto de scholarium sagaci provisione eorumque graduali statione.

Quinto qualiter scholarium venerabilis ac sincera devotio ad magisterium proferenda sit.

Sexto de magistratuum norma trinaque divisione statuque erga subditos modoque docendi praecognito.

Haec autem ad intelligentiae cognitionem suscepimus peragenda, pristinum modum tractandi fere omittentes, nunquam leviori stylo perusi, quoniam in majori parte pro rudibus informandis est exsecutio, et tanto levior dilucidandi debet esse translatio.

CAPUT PRIMUM.

Cum autem indiscrete impotens septennis infantia [1225B] ducitur ad imbuendum, cavendum est ne membrorum indecens sit dispositio, ut pote integralium, et aeris intemperies, ut pote constringentis hiemis obtusitas, et comburentis aestatis profunditas periculi generet incrementum.

Legitur enim Timothei filium lepra incumbente, castratum, loripedem, gibbo tumentem, doctrinae mancipatum, plebeiam exstitisse abjectionem suorumque sociorum detractionem ridiculosam.

Similiter praetoris suburbani filium canicula instigante litteris vidimus mancipatum, cum autem solita non gauderet umbrella, propria virtute destitutus, ictericiae poena permollitus, vitalibus tandem spiritibus attenuatus, lymphatico morbo occubuit.

Ecce quantum difficultatis membrorum indecens indispositio, et aeris intemperies teneritati puerili contulerunt.

Cibariorum autem mediocris sit facultas;

Potus autem sit tenuis ejusdemque parcitas;

Vestium autem similiter absit penuria.

[1225C] Imprimis igitur figurarum elementa repraesentantium imprimenda est dilectio, conjungendarumque litterarum non parum artificiosa conjunctio.

Nec tali laborioso certamini multum est insistendum, nec cito ut Servio placet abeundum, quoniam si visus est in multis promptior, in aliis reperitur tunc et habilior.

Secundum laboriosi certaminis stat aedificium, in Probi Didimique traditionibus, necnon aliorum philosophorum quos venerabilis commendat auctoritas.

Animadvertendum est autem in hujusmodi ut fideli resolutioni subjaceat lata traditio, et a discentis idioma verbo tenus explicatum sit, fundamenti enim tenacitatem in his oportet consistere.

Nec menstruoso saltu Phoebes abeundum est, nec solari cursu tantum confirmandum, sed expleto Mercurii intervallo, eodemque fere duplicato diligenter immorandum.

Diligentiam enim cujuslibet operis obtusitas permollitur.

Senecae traditio, inexpletio Lucani, Virgilii prolixitas, et Statii urbanitas, dura Flacci translatio, durior Persii editio, Martiani non indigna laesio, Nasonis [1225D] discretio, sunt indaganda memorialique cellulae commendanda.

Caeterorumque philosophorum (prout ingenii suppetit capacitas) non sub silentio est praetereunda moralitas, ut sic sententiosa dictaminis vigeat serenitas, et metrorum floreat jucunditas.

O quam Tullii venerabilis facundia summis desideriis est collocanda.

Cavendum autem in hujusmodi ne contingat ut Iotario contingebat, ipse enim triginta annis ignorantiam suam praedictorum philosophorum in gymnasiis tradidit imbuendam.

Cum vero dies ut praeesset mediocribus advenisset, cujus uxor es et Aeneas dubitasse se diutius asserebat, quem in hemistichiorum Virgilii serenitate invenisset.

Requisitusque a quodam suorum discipulorum qualiter primam hujus dictionis syllabam magister vertere versu posset, respondit absurdum esse tanti nominis primam syllabam abbreviari, sed potius acuto accentu pronuntiari.

Ecce quantum durae cervicis obtusitas [1226A] perdidit temporis et expensae.

Completo autem non indebite hujusmodi gymnasii rudimento, ad majoris inquisitionis scientiae limina procedendum est.

Scientiae, inquam, quam veri falsique novimus indagatricem, solamque scientiam scientiarum titulo subtilitatis obstipantem subjecta.

Haec est, inquam, scholaris domina, quae penetranti vestium natura ad scientiarum quarumlibet fastigia praebet incrementa virtutum.

Quid autem lucidius cognitione quinque universalium, quae est trivialium scientiarum magistra, quadrivialiumque potentia, collateralium scientiarum plenitudo.

Ad hujus autem imperialis dominae apicem scandendum est hoc ordine.

Imprimis igitur terminorum intrinseca cognitio, eorumque in propositione non latens copulatio, propositionumque non indigna connexio sunt apponenda.

Terminorum autem determinationes quas syncategoremata appellamus, memorialiter menti sunt imprimendae, ut pote quae sophisticae non parum deserviunt phantasiae.

Horum autem notitiam Trebatium virum meminimus [1226B] prudentissimum, sed in hoc imperitum, quasi indignam scientiam relatu sub silentio praeterisse.

Die autem conflictus adveniente, eumdem miserrime ab his sophistica vincente detentum vidimus, et indecenter a suorum collegio sequestratum.

Quid ulterius, angustia pudoris confusus, quod prius censebat indignum eloquio, postea sociatim mendicabat.

Hujus autem imperialis dominae fimbriis dotata ars sophistica, petulanti animo confusa, nugatoriaeque loquacitatis eulogio perusa, mulieris fuco vultu perfusa, barbaras nationes obliquo sidere respiciebat, quam in commentariis Alexandri et nostris novimus decoratam, et translatione perfectam summopere esse curandam.

Ad istorum et caeterorum perfectionem triplici solemus uti recordatione, quarum prima est vocalis, secunda mentalis, tertia vero communis.

Vocalis sophisticum facit, mentalis judicium, communis si continuata fuerit facit perfectum.

Vocalis caecitatem, mentalis scientiam, communis [1226C] usum.

Usus autem ad magisterium properare festinat.

Sicut enim prudentia sine justitia parum vel nihil prodest, justitia autem sine prudentia multum: sic scientia sine usu prodest parum, usus autem sine scientia prodest multum.

Si vero bonae indolis scientiae tirunculus totam nequeat seriatim comprehendere orationem, saltem primam capiat pronuntiationem, donec gradatim procedendo continuam producere possit effectum.

Visis autem levitatum scientiis, de speculatione Porphyriana quinque universalium quae ab Aristotele monstra vocantur attendendum est, ad ipsius categorias necessaria, quae luce expositionis in commentariis nostris bis patefecimus.

O quantum utilitatis habetur in his si intrinseca habeatur cognitio! Nonne litteralis Sophronici facultas est vitio notanda.

Inquam.

Nostra quoque volumina styli schemate decorata non sunt omittenda.

Aristotelis quoque tota succincta brevitas, li et voce tediosa, non tamen infructuosa: malui enim potius fideli deservire translationi quam arrogantiae reprehendi temeritate.

[1226D] Quid enim Aristotelis lucida veritate serenius? Nec dum haec geruntur, grammaticae fructuositas nullatenus est oblinquenda, per eam enim cujuslibet artis commendabilis redditur possessio jucunda.

Rhetoricaeque lepos, quadrivialium quoque honor studii comparatione acquisita, pro posse non debent omitti.

In his autem studii protervitas florem generat, fructumque parturit, si dubitationi permixta fuerit et tempestiva.

CAPUT II.

Visis autem scholarium rudimentis et virtutum incrementis, nunc de eorum subjectione erga magistros breviter est ordiendum, quoniam qui se non novit subjici, non noscat se magistrari.

Miserum est enim eum fore magistrum qui nunquam se novit esse discipulum.

De et autem discipuli subjectio in tribus consistere, scilicet in attentione, benevolentia et docilitate.

[1227A] Attentus, inquam, exercitio, docilis ingenio, benevolus animo.

Attentus, inquam, ad audiendum, docilis ad intelligendum, benevolus ad retinendum.

Ista vero tria ad perfectionem concurrunt permutati.

Non sit autem scholaris dyscolus.

Dicitur enim dyscolus quasi a schola divisus.

Schola enim Graece, dicitur vacatio Latine; inde dyscolus, quasi vacatione divisus.

Dyscolus autem dicitur ille qui discurrit per vicos, et plateas, et tabernas, et meretricum cellulas, per publica spectacula, per pompas et choreas, et per comessationes, et per publicas coenas, et hoc vagis oculis, et effrena lingua, petulanti animo, vultu incomposito, omnibus his schola postponitur.

Quodam vero tempore cum causa sanitatis recuperandae, et ob aeris intemperiem, ritusque Gallorum facetos matronarumque pios affatus, nos ad Galliam transtulissemus, multos dyscolos, ut meminimus, visu percepimus in civitate Julii Caesaris quae Lutetia Parisiorum dicebatur.

Multos autem artes mendicare prospeximus, nullis eis pocula philosophiae administrantibus, [1227B] flavosque Britones studii pretio Romam commeantes graviter indoluimus, quia Atheniensium scintillulis minime pascebantur.

Tandem autem Gallica lingua Graecari incoeperunt.

Quod si aliquid aliud quam tortuosa volumina Lucretii in partibus suis invenissent, consilio nostro non tantum operis perdidissent.

Germanici furoris paucos inspeximus intitulari.

Magicae autem delusionis arte de Iberia multos vidimus magistrari.

De nostris autem lippientibus patet et convulsis oculis.

Sed haec hactenus de dyscolo sufficiant.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   13


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət