Ana səhifə

Cluverius Johannes – Historiarum Totius Mundi Epitome


Yüklə 3.64 Mb.
səhifə1/133
tarix01.05.2016
ölçüsü3.64 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   133
1667- Cluverius Johannes – Historiarum Totius Mundi Epitome
b003

JOHANNIS CLUVERI HISTORIARUM Totius Mundi EPITOME, A prima rerum Origine usque ad annum Christi M DC XXX, Esexcentis amplius Authoribus sacris profanisque, ad marginem adscriptis, deducta, et historia unaquaeque ex sui seculi scriptoribus, ubi haberi potuerunt, fideliter asserta.

Accessit per ipsum Authorem continuatio Historiae ad annum. MDC XXXIII. nunc aucta usque ad conclusionem pacis inter Anglos et Batvos initae, anno M DC LXVII.

Editio septima multo correctior et emendatior.

CUM UBERRIMO INDICE.

Ill.


AMSTELAEDAMI, Apud JOANNEM RAVESTEINIUM, Civitatis et Illustris Scholae Typographum Ordinarium.

cIc Icc LXVIII.

Cum Sacrae Caes. Majest. Privilegio.

b004

SACRAE CAESAREAE MAJESTATIS PRIVILEGIUM.

LEopoldus Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. Rex, Archidux Auftriae, Dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, et Wirtembergae, Comes Tyrolis, etc. Agnoscimus et notum facimus, tenore praesentium universis, quod cam Nobis Johannes Petrus Zubrodt, Civis et Bibliopola Francofurtensis, humillime exposuerit, quem in modum Johannis Cluveri Epitomen Historiarum totius mundi, usque ad anmum M DC LIII, suis sumptibus typo committere, atque addita usque ad annum M. DC. LXVII. continuatione, in quarto edere constituerit; vereatur autem ne quis alius, hanc editionem imitando, se mon dictis tantum sumptibus, sed sperato juxta fructu frustretur, supplicando, ut suae hac in parte indemnitati consulere, seque adversus omnem fraudem Privilegio nostro Caesareo munire dignaremur; Nos ejusmodi precibus aequitati consentaneis, benigne attentis, omnibus et singulis nostris ac Sacri rom. Imperii subditis, praecipue vero Typographis, Bibliopolis, Bibliopegis, aliisque quibuscumque rem librariam exercentibus, serio atque districte inhibuimus atque vetuimus, prout vigore praesentium inhibemus atque vetamus, ne quisquam eorum praedictam Joannis Cluveri Epitomen per quinque annos, a prima editionis die computandos, intra sacri Romani Imperii fines recudere, vel alibi impressa vendere, vel sub quocumque nomine distrahere, citra volutatem et absque ipsius Joannis Petri Zubrodt consensu praesumat. Si quis vero secus fecerit, eum non modo omnibus exemplaribus, (quae quidem praedictus Johannes Petrus Zubrodt ejusque haeredes, ubicunque deprehensa, sive propria authoritate, sive Magistratus loci auxilio sibi vendicare poterit,) de facto privandum, sed et poena insuper decem Marcarum auri, ex semisse Fisco nostro Caesareo, et ex reliqua parte injuriam passo, sive ipsius haeredibus, pendenda, omni spe veniae sublata, decernimus multandum. Dummodo quaterna praedicti libri exemplaria, ad Cancellariam nostram Imperialem Aulicam transmittantur; ac hujus etiam privilegii tenorem, pro publica aliorum notitia atque cautela fronti impressum exhibeant. Datum in Civitate nostra Vienna, die 18 Martii, Anno MDCLXVII. Regnorum nostrorum Romani nono, Hungarici duodecimo, Bohemici vero undecimo.

Vt. WILDERICUS BARO. de WALDERDORFF, V. C.

Ad Mandatum Sac. Cas. Majestatis proprium WILHELMUS SCHRODER.

Praedictus Iohannes Petrus Zubrodt, Jus Privilegii sui concessit Iohanni Pauesteinio, Bibliopolae Amstelodamensi; ut latius patet ex literis publicis in hunc finem conscriptis et signatis Francofurti, die 11 Aprilis, 1667.

A BARTHOLOMAEO WILLIO, Not. Caes. Publ.



b005

PRAEFATIO Ad LECTOREM.

VNiversi Orbis historiam exigui includere libro aggredior, opus non meas tantum, sed humani generis vires egrediens. In eo si non omni respondeo expectationi, veniam; imo si alicui, laudem mihi polliceor a bonis. Nam cum ab ineunte aetate hoc studiorum genus non prorsus frigide tractassem, nec compendia, quae exstabant, seu mihi, seu aliis facerent satis, commune desiderium ab eruditiore aliquo pridem expletum concupivi. Sed frustra hactenus. Superioribus sane annis, post alios Horatius Tursellinus famosa ex nomine Jesu Societatis scriptor, fingularem in contrahenda historia operam posuit, cum mediocri rerum copia et delectu, autorum, unde historia quaeque petitur nomina pleraque, ac styli insuper elegantiam adstrictamque brevitatem conjungens. At sic tamen idem, in recentioris praesertim aevi actis, suae factionis opinionibus indulsit, ut tenerae juventuti veritatis nesciae, haud parum abinde periculi cordatiores extimescant. Etenim eo nunc res humanae devenerunt, ut, quicquid potentiorum quorundam placitis adversatur, quantavis veterum autoritate in liter as relatum sit, tanquam haereticum et falsum traducatur, id solum juri aut verit ati habeatur consentaneum, quod corruptae, ut nuncest, Ecclesiae Christianae, et male satis Rebuspublicis aliquam seu excusationem, seu robur et stabilimentum videtur allaturum: Accedunt Chronologorum dissidia, historiarum studioso haud parum molesta; ac proinde ante omnia e medio, quantumcunque fieri potest, tollenda. Cui rei annis proximis opellam quoque nostram commodavimus, successu utinam felici; Factam tunc supputationem in hoc libello sequor, nihil dubitans, eam, quod certissimis Scripturarum fundamentis nititur, quam minimum erroris continere, juvandaeque simul memoriae esse rudiusculorum, queis hunc imprimis sudorem nostrum impendimus.

Igitur levandae memoriae, peculiares temporum periodis titulos facere, et quasi notas

b006

imponere placuit, sacrae juxta profanaeque historiae haud male, ni fallor, competentes. Primum seculum, ubi nulla Ethnicorum historia juvamur, LONGAEVORUM appellavi, causa ut opinor, satis evidenti. Tantum enim illo aevo vivendi hominibus spatium fuit, ut quemlibet Patriarcharum ambulantem posses Bibliothecam salutare.

Alterum DISPERSIONIS GENTIUM est, scilicet ex prae cipua re gesta, quam sacra monumenta illis temporibus deputant.

Tertium, in quo manifesta Abrahamicae familiae ab Idololatris segregatio contigit, PATRIARCHARUM AC DEORUM AEVUM haud injuria nobiscum appellaverit, qui populi sancti conditores, Abrahamum dico, Isaacum, Jacobum, Josephum, communia habuisse cum gentium Saturnis, Jovibus, Bacchis, tempora reputaverit.

Quartum deinde JUDICUM ET HEROUM SECULUM est. Nam potissimi gentium Heroes, quibus illae secundas, post fictitia sua numina, partes delegarunt, Hercules inquam, Pelops, Perseus, Theseus, Minos, eadem tempestate orbem pererrarunt, quum Josua, Gedeon, Jephtes, Samson, Samuel, aliique Hebraeorum Judices imsignibus ex Deo factis claruere.

Mox mutata Reipublicae sanctae forma, Samuel cum Regibus prophetarum agmina profudit, aperte dicente Scriptura, pretiosum fuisse ante eum verbum Dominiraramque prophetiam. Igitur David et Salomon reges non minus regni fastigio, quam prophetico spiritu insignes, novae praebent initium Epochae, quae ab initio templi usque ad ejus destructionem extenditur. Durante enim templo, perpetuae et faecundissimae prophetarum Scholae viguerunt, quorum scripta nunc usque aeternam mundo facem praeferunt.

Cum autem eodem tempore inflati a mundi spiritu Poetae, Homerus, Hesiodus, alii, vanissimas de Diis opiniones nationibus proseminarint, quintum hoc SECULUM PROPHET ARUM Poe TARUMQUE cognomento in signiendum duximus. Etsi enim destructo templo non desiit omnino utriusque gentis, Propheticaeinquam et Poeticae, progenies, minus tamen illustres, qui secuti sunt, majoribus illis fuere.

Porro concordi veterum testimonio constat, Pherecydem Syrum prosaicae orationis, Cadmum Milesium historiae conditores eodem tempore ortos, quo nos Poetarum Prophetarumque seculum terminamus, et sapientum atque Monarcharum, qui maxime historia digni, aetatem aperimus. Eum temporis tractum, quum velut in exilio egit sancta civitas, SAPIENTUM vocamus SECULUM, quia tunc Daniel sapientum Coryphaeus, et Chaldaei Aegyptiique, septemque illi Graeciae, Sapientum nomine eluxerunt. Vocamus et MONARCHARUM, quia tunc primus Monarcha Babylonius, mox etiam Cyrus Persa, maxima mundi imperia tum affectasse, tum tenuisse produntur. Nam Assyriacum imperium ante periisse vel e solo Ezechiele liquet, cap. XXXI et XXXII. Assyrios inter devictarum projectarumque gentium exempla numerat, quorum regnum imperite quidam cum Babylonico confundunt. Nam verissime equidem addiderim, ne comparandam quidem Assyriorum esse potentiam cum illa, quam Babylonii, Persae, Macedones, et tandem Romani possederunt. Ante Phulem enim, ejusque filium Tiglathpulassarem, quo loco habebimus Assyriaca ista voluptatum mancipia, quorum velnomina aegre a perpetuis tenebris vindicavit nobis Eusebius? Quantas interim Aegyptiorum, quantas Arabum, quantas Palaestinorum, quantas Hebraeorum, Tyriorum,

b007

Aethiopum, et Syrorum opes produnt divina monumenta? Ideo secus quam vulgus Scriptorum solet, de Assyriis judicat Herodotus, eosque quingentis saltem annis superioris Asiae tenuisse imperium memorat, et quinta aetate, hoc est, centum quinquaginta annis, antiquiorem facit Nitocri Semiramidem, quae Nitocris Labyniti a Cyro devicti mater fuit. Non ergo mirabitur Lector, quod Danielis secuti prophetiam, Monarcharum quatuor initium a Nabuchodonosore Rege ducimus, quandoquidem in quatuor summa imperia Assyrii, ut et Medici, rationem habendam non putemus. Nec vitio nobis vertet, quod septimum seculum alio Charactere, quam Monarcharum insignimus, sub quo tamen Persarum dominationis amplius quam dimidium, Graecorum totum decurrit. Nostri enim instituti scopus est, monstratis mutationum initiis momentisque gravioribus, historiam secundum tempora divinitus constituta digerere, ut simul veritas Dei Opt. Max. et gubernationis ejus sapientia elucescant. Eam enim vel praecipuam Historiae laudem credimus. Inter illas temporum portiones non minima est, quam LXX hebdomadibus apud Danielem definivit, intra quem limitem salutem mundo, omnisque prophetiae, visionis et justitiae complementum pollicetur. Haec merito nobis septimam mundi aetatem septimumque facit seculum, id quod PHILOSOPHORUM ET SCRIBARUM haud absurda observatione nominamus. Ejus initium Esdras Scriba et Soerates Philosophus praestant. Ab illo Scribarum et Legisperitorum, ab hoc Philosophorum scholae defluxerunt. Post illum Pharisaei, Sadducaei, Esseni; post hunc Academici, Peripatetici, Stoici, Epicuraei, aliique philosophantium greges pulpita implevere. exit in Christum haec periodus, non in praesepio jacentem, sed in caelis jam regnantem, quum et Judaicas nugas, et Ethnicas vanitates divina luce discussit, quum tota hebdomade, septem puta annorum spatio, ea fecit, ea docuit, quae omnia deinceps secula, omnibus populis loquerentur. Initium periodi est adventus Esdrae in Judaeam, et Remp. Hebraeam reparandi data potestas. Finis, septennale Christi opus, cum medio septennio hostiam se Patri obtulit, peccatum obsignavit, iniquitatem mundi expunxit: altero semiquadriennio Spiritum Sanctum in Judaeos primum, mox in gentes effudit, semenque sui regni in omnes populos sparsit, pervicacibus Judaeorum exitio interim maturatis.

Circumactis igitur septem temporum periodis, tres novae sub regno caelesti decurrunt, ut decem revolutionibus universa mundi gubernatio compleatur.

Octavam ergo facit Apocalypsis Apostolica ECCLESIAE ENITENTIS, quando eam Draco septiceps infestat de septem Romae collibus. Idtempus est imperii veteris Ethnici, quod in fine Caesaris Tiberii, usque ad principium Constantini, Roman Christianismo occupantis, annorum est CCLXXIX. Toto enim illo tempore pugnam et insidias facessit Draco, gentiumque dominos deceptioni tenet innexos. Ei nona successit aetas, post diluvium longissima pariter et beatissima, (septennium Christi excipio) quam felici Ecclesiae enixu, et draconis deturbati alligatione repraesentat Joannes Apostolus, expressoque MILLE ANNORUM spatio determinat. Tantum enim imperii Christiani tempus est, quod a Constantino Magno usque ad Magogitam Othomanum perducitur. Hoc annorum tractu potiti rerum Christiani, delitescentibus in terrarum angulis, qui postmodum progressi in mediam latitudinem, imperium corripuerunt, Turcis, Gogo, et Magogo, Nomadibus, Scythis, Tartaris. Hanc ergo VIGENTIS ECCLESIAE magnaeque aquilae alis volantis periodum cum S. Joanne dicimus. In quam tamen

b008

idem tria Vae celeberrima conjicit, primum LOCUSTARUM, id est, doctorum, garritu Scorpionico pungentium: Alterum EQUITUM, hoc est, potentium harbarorum fumo, igni et sulphure grassantium: Tertium DUARUM FERARUM, vi doloque reliquias Ecclesiae infestantium, salva interim aliqua Christiani imperii dignitate,

Decima et ultima periodus est Ecclesiae forinsecus obsidionem patientis, et cum feris intus consligentis. Magogitae obsidio eam premunt foris, ferae intus oppugnant, quibus datum etiam occidere sanctos, habentesfidem Jesu et mandata Dei tenentes. Conculcatur ipsum sanctae civitatis atrium, testes lugubriveste praeconiumsuum agunt, spiritus et sponsa clamant: Veni Domine Jesu.

Haec Epitomes nostrae digestio est ad sacras tabulas accommodata. Rerum narratarum veritatem, aut citati in margine Autores adstruunt, aut in ipso orationis decursu nominati. Exuto partium studio nudam, ut est, veritatem, in ea Dei verigloriam sectamur. Privati judicii parci, quotiescunque apponere aliquem calculum decet, aut divini canonis, aut aliorum scriptorum vestigiis insistimus. Verba eorundem bene multa huc transcripta reperies. Historiarum ad liberatae Dei beneficio patriae felicem metam deduximus. Caetera aliis curae erunt. Tantum te initio alloqui, Lector bone, voluimus: tu porro nobiscum recta hoc rerum humanarum theatridion, Deo duce, ingredere.

1

JOHANNIS CLUVERI EPITOMES HISTORIARUM LIBER PRIMUS, A Mundo condito ad Diluvium, Epocham Annorum cIc Ic LVI. Complectens.

PRincipio Deus per Filium suum, aeternumque Spiritum, e nihilo excitata hac mundi machina, sexto operationis suae die, Hominem a se formatum principem rebus imposuit, addita ei compare foemina, ex costa dormientis admirabiliter fabrefacta. Eodemque tempore praeter res sensibus obvias, invisibiles etiam substantias produxerat. E quibus magna pars, uno malitiae magistro, originis suae foede oblita, factori Opt. M. rebellavit. Dux nefarii agminis, ab inimicitiis in Deum Satanas, a repertis calumniis Diabolus appellatus; qui mox scelere scelus cumulans, dirum quiddam et horribile machinatus est. Etenim conspicatus hominem in amoenissimis hortis versari, ac sapientia justitiaque praeditum exacta, toti rerum naturae praeesse, dempta una arbore, subjectionis et obedientiae erga creatorem symbolo, in id consilium intendit, ut eum a conditoris obsequio abstractum, suarum partium faceret. Quare serpentis habitu personatus, mulierem aggreditur, eique persuadet, latere in fructu prohibitae arboris boni malique scientiam, et quasi semen ingentis et incredibilis excellentiae, quam homini Deus inviderat. Illa stulta cupiditate accensa paret seductori Angelo, eodemque mox crimine maritum suum involvit. Sic avulsa a Deo, in turpissimi insidiatoris casses pertrahitur. Confestim perpetrati sacrilegii testes pudor et ignominia subiere. Nam cum antea nil in se pudendum homines reperissent, tum continuo propriae carnis intuitu erubescentes, mortis et corruptionis praesentissima deprehenderunt indicia. Igitur finiente jam die Deum in horto ambulantem paventes, arborum latebras quaerunt. E quibus conditoris voce protracti, conscientia arguente, excusare culpam ambo, inficiari minime posse. Ita Deus majorem suae misericordiae, quam facinoris eorum rationem habens, non eos Diabolo inimico excruciandos tradidit, sed malorum autorem exsecratus, e Muliere semen oriturum praedixit, quod caput ejus contereret, hominemque insultibus interim ejus obnoxium, perfectae libertati felicitatique vindicaret. Interea homines e Paradiso ejectos multo sequioris conditionis fecit, quod meliorem moderato et obedienti animo ferre non potuissent.

ADAMUS igitur primus hominum conditus, primus conditionis beatissimae desertor, e lapsu Dei voce erectus, eique nova fide addictus denuo, uxorem suam, ut ex mortua viventem, Hebraice Hevam appellavit, spem vitae a Deo factam, ipsamque viventium omnium matrem futuram suavi appellatione testificatus. Ita primus in lucem hanc editus est Cainus, deinde Abel, Sethus, et utriusque sexus alii. Sic Adamus ad nongentesimum tricesimumque annum producta vita obiit.

CAINUS.


AT Cainus, instigatore Satana, indigne ferens Abelis pietatem et justitiam, conatus et ipse est aliquo pietatis exemplo Deo se parentibusque suis probare, quamtumvis Deum juxta ac fratrem

2

ipsomet corde aversaretur. Quare cum sacrificandi ritum creatori placere cognovisset, ad memoriam promissionis de semine mulieris conterendo quidem a Satana, at vicissim Satanam contrituro conservandam, stato eum tempore simul cum fratre excercendum duxit. Ibi vero Deus cordium scrutator, Abelis sacrificium igne coelitus demisso approbat, Cainum aspernatur, addita comminatione, ni deinceps pravis, quas animo concepisset, cupiditatibus resistat, ac pietatem justitiamque colat, poenas peccati ejus haud semper quieturas. Illevero tantum abfuit ut divino monitu resipisceret, ut paulo post fratri nihil mali metuenti vitam nefarie ademerit, apertumque se Dei justitiaeque omnis hostem professus sit. Quare a parentum exclusus consortio, ad orientales mundi plagas profugus a Deo bonisque omnibus exul, vitam agrestem et feram amplexus est, filiosque deinde ac nepotes sibi similimos propagavit. Nihilominus homo demens urbem primus condere, eique primogeniti sui Hanochi, tanquam novi mundi dedicatoris nomen imponere ausus est, quasi non exilium sibi, sed Dominium totius orbis scelere acquisivisset.

SETHUS.


VEruntamen Deus hominum sibi adhaerentium partibus non defuit, sed pro Caino tanquam mortuo aliud Adamo semen statuit, Sethum a divino positu Hebraeis appellatum. Is ducentesimo jam et trigesimo mundi anno produxit Enoschum, qui sanctis a Dei nomine appellationem tribuere, et Cainaeos ab impietate et injustitia ad Dei amorem et reverentiam revocare, gravissimis exhortationibus instituit. Huic filius fuit Kenan, Kenani Mahalaleel, isti Jaredus, pietatis et amicitiae Dei cum progenitoribus suis praecones et promotores acerrimi.

LAMECHUS.

ABnepos Caini Lamechus, impietatis avitae haeres et aemulus, conjugium ipsum generis humani fontem maculare exorsus est. Nam cum viris divino instituto uni tantum uxori jungi liceret, ille duas duxit, haud absurdum ratus, si hoc pacto alteros piorum coetus numero filiorum superaret, ac mundi possessionem ad se traheret. Ejus filii auspicia patris secuti, totos se rebus mundanis manciparunt, vias ac rationes commenti, quibus populos terrarum, qua Marte, qua arte, sibi obnoxios redderent. Eorum primus Jabal (a proventibus Hebraeis dictus) rationem multiplicandorum pecorum et jumentorum monstravit mortalibus. Alter Jubal a cornibus arietinis ducto nomine, cornibus animalium et intestinis ad laetitiam et bella uti docuit. Tertius Tubalcain (ex quo gentibus Dei Vulcani nomen) ipso nomine orbis imperium Caino pollicitus, ferramentorum et armorum faciendorum artem primus adinvenit. Itaque Lamechus tali prole elatus, caedibus grassari nihil dubitavit, majoremque sibi, quam avo olim fuisset, fundendi sanguinis impunitatem arrogavit publice. Sic anno mundi 500 libido insana caedesque, exemplis introductae pessimis, vires in mundo sumsere.

HENOCHUS.

IGitur visum Deo est generatione hominum septima singularem plane virum excitare de Sethi familia. Natus anno mundi 622 Jaredo Henochus (Latine melioris mundi dedicatorem dixeris) magno spiritu impiis Dei ob oculos posuit judicium, deque beatiore seculo piis praeparato, ultra 300 annos fidentissime concionatus, tandem non gustata morte ad superos vivus transiit, universae posteritati specimen pietatis perenne, praemiorumque ejus quasi sponsor futurus. Itaque cum anno mundi 930 humani generis parens Adamus diem extremum clausisset, ne ex communi mortis lege somniare pergerent mali, nihil inter se Deique filios interesse, quod uni fato utrique debeientur, per Enochi vitam, migrationemque

3

beatam patuit, nimium eos falli, qui in hujus mundi caeno spem universam desigunt, aeternitatis cognitione ex animis plane deleta. vivebant eo tempore, quando Enochus ad Deum raptus est, majores ejus, Patriarchae merito dicti, solus Adamus ante 57 annos obierat. Videbat Enochum Lamechus, e Mathusale filio nepos; filius ipse Mathusales extremum mundi casum, diutissime omnium vivendo pene assecutus, patris sui exemplum omnibus posteris, pro efficacissimo ad pietatem spectaculo, jugiter memoravit.

NOES.


SExagesimo nono post avi translationem anno nascebatur Lamecho Noes, a quo pater refectionem speravit in terra, divinis diris obnoxia. Noes usque ad annum aetatis 500 ipso etiam conjugio abstinuit, vitamque plane divinam in confertissima improborum hominum multitudine constantissime duxit. Nam Cainaei nihil Enochi exemplo meliores, subinde deterius profecerant, totique jam rapinis foedisque voluptatibus dediti, totius dominium orbis quocunque modo sibi vindicare non cessabant. Unde filiarum ex illis prognatarum venustate (nam accendendis libidinibus se totas componebant) illecti Dei familiares, amores illarum divino amori praetulere, moxque ipsa conjugia in augmentum impietatis et tyrannidis vertere. nam progenitiex illis paterno maternoque jure, sibi dominatum asserebant mundi: cumque artes et violentiam Cainitarum imitarentur, stemmatis etiam et titulorum dignitate, corporumque grandium mole, scelerum turpitudinem velabant. Quare Noes mundi morum pertaesus, implicari matrimonio noluit, vitae longitudinem ad pietatis et justitiae incrementum, non ad diuturniorem voluptatum usum divinitus dari, professus. At cum surdis ille divina judicia ingereret, pervicaciam eorum detestatus Omnipotens, universos delere minatur, nisi intra 120 annos a viis, quas elegerant, pessimis in poenitentiam mutarentur. At vero conspicatus Noes incassum minas cadere, ac stare sententiam Dei de exitio mundi immotam, gratiam sibi humiliter precatus impetravit, ductaque uxore, conservando hominum generi, tres ex ea filios sustulit, Semum, Japhetum et Chamum, anno mundi 1556. Nec interim segnius incubuit officio, si quos approperantis poenae metu ex incendio posset eripere. Ferunt, eum duabus columnis, uni lateritiae, alteri lapideae, coelestium rerum scientiam inscripsisse, e quibus lapideam suo tempore superfuisse narrat Josephus in Syria. Inde siliis de matrimonio prospiciens, ut essent reparandi generis seminarium, omnia tanquam ad finem mundo imminentem comparavit, mandato Dei Arcam, ad instar navis struens, in qua ipse cum uxore, tribusque filiis ac nuribus servaretur. Longitudo erat trecentum cubitorum, 50 latitudo, altitudo 30. Eam in tria tabulata distinxit, omnia undique cellulis et promptuariis intersecans, ut animantes recte secludi, et suus singulis cibus commode ministrari posset. Habuit et fenestram Arca superne, per quam lucis aliquid ad habitationem penetraret, Tectum quoque ad altitudinem cubiti extans super Arcam, sub quo aer commearet, et per tubos ad singulas mansiones se diffunderet. Interim Lamechus pater Noae, quinquennio antequam minae Dei in nervum erumperent; Mathusales vero avus ipsomet exitii anno mortem obiere. Tandem Noes a Deo monitus, Arcam cum suis intrat, procurante Dei manu, ut ex omnibus animalibus, ad vermiculum usque minimum aliqua, ex immundis bina, ex mundis septena, in Arcam convenirent, instaurando deinceps mundo vivum semen praebitura. Tum vero occluso Arcae ostio, derepente omnes abyssi fontes, aetherisque cataractae patuerunt, pluitque Deus diebus continuis 40, a 17 die mensis secundi, qui romanis Aprilis est, usque ad Maii vicesimum tertium. Sic adeo invaluerunt
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   133


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət