Ana səhifə

Ad christianissimum invictissimumque francorum regem ludovicum duodecimum


Yüklə 0.67 Mb.
səhifə1/6
tarix07.05.2016
ölçüsü0.67 Mb.
  1   2   3   4   5   6

ANDRELINO (Fausto) AMORES SIVE LIVIA (2654 vers)

AD CHRISTIANISSIMUM INVICTISSIMUMQUE FRANCORUM REGEM LUDOVICUM DUODECIMUM

CARMEN


v.1 Scilicet haec tenui modulata poemata cantu

2 non sunt a tanto principe digna legi.

3 Ut tua contingunt summum fastigia caelum,

4 classica sic grandi pulsa Marone petunt.

5 Post tamen argutos strepitans placet anser olores,

6 grataque post altas stridet avena tubas,

7 et lyra delectat trunco formata saligno,

8 aptaque cenosis rana coaxat aquis,

9 rauca nec intenso spreta est ardore cicada :

10 saepe movent magnum thura minuta Jovem.


LIBER PRIMUS

A1_1 v.1 Horrida grandisonis alter canat arma cothurnis,

2 anxia quae Gallo Roma sub hoste tulit,

3 vel canat Othrysio madefactos sanguine campos,

4 sparsa vel Emathio membra cruenta solo,

5 mutua fraternae referat seu vulnera dextrae,

6 Troica seu Danaa regna subacta manu.

7 Ista decent clarum sublimia gesta poetam,

8 inclyta cui magnum Musa ministrat opus.

9 Dum puer audaci nimium petit ardua cursu,

10 Icarus in vitreas praecipitatur aquas.

11 Cum regeret Phaeton vetitos temerarius axes,

12 decidit a summo lapsus ad ima polo.

13 Sic ego proruptos tentem si verrere fluctus,

14 Nostra sub ingenti pondere cymba ruet.

15 Non mihi sunt valido firmatae robore vires,

16 nec mea scit vastas findere puppis aquas ;

17 proxima vix intrat tangentes littora fluctus,

18 discat ut ignotas per freta summa vias.

19 Pristina materni linquens vestigia nidi,

20 non facit aerium protinus ales iter.

21 Illa sed in ramis volitans assuescit opacis ;

22 inde secat posito quemque timore locum.

23 Omnia qui recto metitur pondera sensu,

24 non timet eventus fata sinistra sui.

25 Ipse canam viridi cithara leviore sub aevo,

26 ut grave flagranti pectore vulnus alam,

27 ut fera dent misero tetricae mihi fila sorores,

28 quantaque mutata gaudia sorte feram.

29 Scilicet insano dulces in amore dolores

30 inque hilari tristis pectore cura viget.

31 Hoc bene conveniens humili modulamen avenae ;

32 pondera sunt humeris ista ferenda meis.

33 Prima Cupidineis aetas manet apta triumphis :

34 non gaudet veteri sanguine mollis amor.

35 At, si fata sinent, veniet cum serior aetas

36 plenaque Castalio pocula fonte bibam,

37 non nisi magnanimo deductos sanguine reges

38 promptior ingenti spiritus ore canet.

39 Tu quoque magna feres vigilati dona laboris

40 cumque tuo, princeps, vate superstes eris.

41 Et mea quae cinxit viridanti tempora lauro,

42 Martia divinum Roma videbit opus.

43 Optima non metuunt rodentes carmina blattas,

44 missa nec irato tela trisulca Jove,

45 nec spatiosa timent cariosi tempora saecli,

46 illa licet rabido gutture cuncta vorent.

47 Libera majori dabimus cum carbasa vento,

48 amplaque non humili meta teretur equo,

49 attollam excelso tumefactas vertice cristas ;

50 sera licet veniat gloria, grata tamen.

51 Nec minus ipsa suo sese jactabit alumno

52 notior ingenio Livica terra meo.

53 Gaudet et ut magno tellus Andina Marone,

54 sic novus Aemilio splendor in orbe ferar.

55 Nuper ut oppositis adversum umbonibus agmen

56 rejiciam intrepida fortior ipse manu.

57 Ante triumphales, populo plaudente, quadrigas

58 livida cum rabido pectora dente traham.

59 Ingenua supplex venia donabitur hostis :

60 quae datur ex victo, gloria sola juvat.

61 Tam bona speramus venturae insignia palmae :

62 noscit ab ingenio quisque futura suo.

63 Inclyta sed valeant tantae praeconia famae :

64 in mea nunc facilis vota puella sat est.

A1_2 v.1 Heu mea quam saevis carpuntur viscera flammis,

2 intima furtivus quam premit ossa vapor !

3 Torrida Sicaniis veluti calet Aetna cavernis,

4 sic mea ferventi corda furore calent.

5 Non mihi Vesviacis rupti fornacibus ignes,

6 nec gravis Icarei sideris ardor obest ;

7 non Phaethontei, passa est quos terra, calores,

8 sicca nec exusto caumata facta polo.

9 Tanta cruentato pariunt incendia vati

10 semper in exitium lumina visa meum.

11 Ut liquefacta cremant rapidae cito sulphura flammae,

12 sic mea sunt subita membra cremata face.

13 Saucia tam celeri stupuerunt pectora telo,

14 morsa repentino ceu stupet agna lupo,

15 tenderet aut vitrei gelidas cum fontis ad undas,

16 intempestivo cerva fugata cane,

17 aut streperet fragili cum lentus harundine pastor,

18 quem ferit ignota missa sagitta manu ;

19 risit inassueto strictas fervore medullas

20 et puer illato vulnere laetus abit

21 qualis, in Aemathiis prostrato montibus angue,

22 Cynthius inflata mente superbus abit ;

23 qualis abit victor caesa Tirynthius hydra,

24 qualis et Eoo Bacchus ab orbe redit.

25 At rudis insolitum veluti fert taurus aratrum,

26 ecce novo ferimus colla subacta jugo,

27 utque ferox validis sonipes retinetur habenis,

28 qui modo pugnaci fronte timendus erat,

29 arta catenato cohibent sic vincula nodo.

30 Heu male mutata jura paterna vice !

31 Nulla queat tantos solvisse potentia nexus :

32 tam mea sunt forti pectora vincta manu.

33 Prima rudem nitidis juvenem si flexit ocellis

34 Livia, nil mirum est : mollis et aptus eram.

35 Ut liquida in varias formatur caera figuras,

36 sic capiunt quemvis membra tenella modum.

37 Si semel hanc videat, totum qui concutit orbem,

38 protinus, ut visa Gorgone, marmor erit.

39 Haec rigidum traheret, ceu vis Magnesia, ferrum.

40 Haec daret indomitas sub sua jura feras.

41 Ureret haec Orcum, terram, mare, sidera, caelum :

42 tanta sub ardenti lumine flamma micat.

43 Haec utinam aeternos facies paritura dolores

44 esset adhuc oculis conspicienda meis !

45 Impia non facerem toti convicia caelo,

46 cum videam duros in mea vota deos.

47 Squalida non miseros macies obduceret artus,

48 nec lentos caperent ora coacta cibos ;

49 tracta nec exirent imo suspiria corde,

50 dum queror ad surdas, nocte silente, fores ;

51 ipsa nec incautum tacito me luderet astu

52 jam totiens pactae conscia noctis anus

53 publica nec fierem mordentis fabula vulgi,

54 dum vagus incerti turbinis instar agor ;

55 nec premeret dubius suspectum terror amantem

56 ne sit in externo Livia nixa sinu.

57 Vivat amica licet Dictynna castior ipsa,

58 nulla tamen vario forma timore caret.

59 At postquam infixum est natali sidus ab hora,

60 ut nostrum aeterno ferveat igne jecur,

61 fortiter ipse feram scopulo patientior illo,

62 sedula quem vasti percutit unda maris.

63 Forsitan haec nullo patientia victa labore

64 mansueta versos sentiet aure deos.

65 Quae fuit asperior rabidoque ferocior urso,

66 Parrhasis est multa flexa puella prece.

67 Praestitit ipsa suo duram se Lesbia vati,

68 atque insperanti facta benigna viro est.

69 Mallet et in teneris cecidisse Propertius annis

70 quam sua femineo colla dedisse jugo,

71 tanta sed optata suscepit gaudia nocte,

72 nullus ut in tota laetior urbe foret.

73 Difficilis miserum Nemesis torquebat amantem,

74 ad duram insomnem passa jacere domum.

75 Gramina Phasiacis decocta bibisset ahenis

76 ipsaque Circaea structa venena manu,

77 et lectam Haemoniis hausisset collibus herbam

78 et gravidum indomitae quod parit inguen equae,

79 ferrea si solos Nemesis vertisset ocellos,

80 ferrea sed, quamvis ferrea, versa tamen.

81 O quotiens Naso lacrimis suffusus abortis

82 "Pande fores", dixit, "pande, Corinna, fores".

83 At rapienda dabat celeri sua verba procellae,

84 et vano ingratas sparserat ore preces.

85 Longa tamen rigidum domuit constantia pectus,

86 et modo jam pulsus saepe receptus erat.

87 Non amet aut discat duros tolerare labores,

88 optati compos qui velit esse sui.

A1_3 v.1 Quis furor, o demens ? Quae tanta superbia formae ?

2 Quid nimio audaci fronte decore tumes ?

3 Non secus incluso taurinus flamine follis

4 et gravis extenso femina ventre tumet.

5 Non pila, non alio plena est vesica tumore,

6 quam jacit assueta turba jocosa manu.

7 Puniet ipsa tuos ultrix Rhamnusia fastus,

8 ut sit delicto congrua poena suo.

9 Hancne putas viridi mansuram in corpore dotem,

10 nec caritura suis levia membra bonis ?

11 Falleris : ista fugit numquam reditura juventus,

12 et quaecumque brevi tempore forma perit,

13 utque levis tenues vanescit fumus in auras,

14 sparsaque ceu modico rore favilla cadit.

15 Florida vernanti laetatur terra colore ;

16 sicca sub aestivo mox jacet illa Cane.

17 Invida praecipiti labuntur tempora cursu,

18 labitur ut volucri pulsa carina Noto.

19 Hinc tacitum festinat iter cum morte profunda

20 non intellecto curva senecta gradu.

21 Hinc Genium fragili succensum flore piabant,

22 ut memor exigui temporis ille foret.

23 Ut corrupta fluunt cunctarum semina rerum,

24 omnia sic illis quattuor orta fluunt.

25 At tu, si parili mecum certabis amore,

26 vives post nullos interitura dies.

27 Edita sint tenui quamvis mea carmina rivo,

28 magnus et in parva piscis abundat aqua.

29 Sunt data pro minimis grandissima praemia gemmis :

30 quaelibet est proprio res satis ampla bono.

31 Si vaga contemnis victurae murmura famae,

32 ipsa cades brutas inter habenda feras.

33 Scilicet humano quivis de sanguine cretus

34 gaudet ab aeterna posteritate legi.

35 Testis adhuc superest fausti memorator Achillis,

36 quod bene Maeonio carmine notus erat,

37 crebraque cum largo fudit suspiria fletu,

38 Quod non, heu, tanto dictus ab ore foret.

39 Aurea neglecto mavis si praemia versu,

40 irrita pro stabili munera laude petis.

41 Cetera vanescunt dubiae ludibria sortis,

42 sola sed aeternum carmina nomen habent.

43 Quid Nova Carthago, clarae quid Pergama Trojae,

44 ipsa quid, ablato carmine, Roma foret ?

45 Hoc Libycos orbes, hoc Inda monilia vincit,

46 cedit et huic aurum, Parthica terra, tuum.

47 Felix, quae fuerit sacro celebrata poetae,

48 cujus honorato carmine nasus inest !

49 Non bene quisque dato celeri pede currere signo

50 missus ab Eleo carcere novit equus.

51 Alter erit, fateor, Narcisso pulchrior ipso,

52 tanta sed in nullo vivet amante fides.

53 Ipsa juvat potius fidei constantia purae,

54 quam mala quae ficto corpore forma viret.

55 Si Gnosis fidum sortita fuisset amantem,

56 non flesset rabidis sola relicta feris ;

57 icta nec arsisset letali vulnere Dido,

58 nec foret infanda Phyllis adempta nece.

59 Forsitan exili natum de semine vatem

60 despicis, illustri conspicienda domo.

61 Si mea non rutilant antiquis atria ceris,

62 ipse nec insigni stemmate clarus eo,

63 alta tamen nostrae dedimus primordia genti,

64 sumque meae primus nobilitatis honor.

65 Scilicet est aliquid propriam sibi quaerere laudem

66 atque suo ex humili surgere Marte loco.

67 Quem relevat virtus multo sudata labore,

68 nobilior Paulis ille duobus erit.

69 Heu, quotiens, cernes sparsos cum vertice canos

70 factaque sublato crispa colore, gemes !

71 Heu, quotiens referes, tensis ad sidera palmis :

72 "Me miseram, qualis Faustus amator erat !

73 Ast ego sum numquam juvenem miserata querentem,

74 nostraque nescio quo lapsa juventa modo est !

75 O utinam expertis cantatae viribus herbae

76 demeret annosum saga perita situm,

77 dempsit ut effeti rugosos Aesonis artus,

78 quae male fraterno tincta cruore fuit !

79 Non ego fraudarem geniali dote juventam,

80 nec sinerem cassos stulta perire dies.

81 O nimium cauto sapiens in pectore sensus,

82 qui sciat oblata commoditate frui ! "

83 Haec et plura tuis interpellata querelis

84 sub bibulo sterilis condet arena loco.

85 In sua jam carpas abeuntes semina fructus :

86 tota datur merito vita fruenda suo.

A1_4 v.1 O penitus nostris facies infixa medullis !

2 O desiderii maxima cura mei !

3 Cur sinis ut tanto feriam mea pectora planctu,

4 maestaque continuis fletibus ora rigem ?

5 Hos ego si totiens fudissem ad marmora luctus,

6 mota forent lacrimis marmora dura meis.

7 Vota, preces, tormenta, dolor, suspiria, questus,

8 et data sunt celeri verba ferenda Noto.

9 Ferrea montano circumdata viscera saxo

10 et rigida fultum Gorgone pectus habes.

11 Immiti rabidae possunt tibi cedere tigres

12 ortaque silvestri torva leaena jugo.

13 Usibus assiduis longum terit omnia tempus,

14 at tua flat nullo molliter aura die.

15 Excute tam duro clausas sub pectore cautes

16 et non humanae rustica corda ferae.

17 Ut periit primus tauri fabricator aheni,

18 sic fera supplicio digna puella suo est.

19 Mollia conveniunt tenerae praecordia formae,

20 nec tumidus roseo fastus in ore decet.

21 Quaelibet ingenuo pietas in corpore regnat ;

22 saevities diris convenit ipsa feris.

23 Displicet et nulla placabilis arte puella ;

24 mitia cum facili pectora mente placent.

25 Iasis abjicitur surda truculentior unda ;

26 laudatur cupido blanda Lacaena Pari.

27 Ipsa dedit tenerae specimen natura puellae,

28 ne desit numeris illa vel illa suis.

29 Etsi nostra cavo contusa est marmore lympha,

30 haec erit obsequiis vita dicata tuis.

31 Rebus in angustis verus spectatur amator :

32 certus amor nulla sorte perire potest.

33 Sic docet in Danaum juvenis Phoceus Orestem,

34 et rea quos Phrygii sanguinis hasta tolit,

35 sic fera quos Siculi religarunt claustra tyranni,

36 et qui fraterna morte redemptus obit.

37 Sed manet inprudens duri sectator amoris :

38 non facit ad talem finis honesta virum.

39 Ille, licet Croesus, misero fit vilior Iro,

40 sentit et aeternam fama sinistra notam.

41 Si saperem, crudas odissem jure puellas :

42 spernere quae vellem, tela coactus amo.

43 Displicet et sumpta est aegro medicina jacenti,

44 gaudet ab invisa postmodo liber ope.

45 Tensa sed ancipiti quamvis sint carbasa vento,

46 detulit in tutos saepe procella sinus.

A1_5 v.1 Hei mihi, quam durum est alieno vivere sensu,

2 quam durum est ipsi subdere colla jugo !

3 Ecce miser dominam per devia rura vagantem

4 cogor et invitus, qua jubet illa, sequi.

5 Ibimus ad calidi longinquam Gangis harenam,

6 ibimus Herculeas, si velit illa, vias,

7 ibimus extremas mundi quascumque per oras,

8 invia qua nullo sunt loca trita pede,

9 longa nec incerti tardabit semita cursus :

10 tam levis est ipso passus amore labor.

11 Libera qui molli subjecit colla catenae,

12 non timet ille tuos, curva Malea, sinus.

13 Non hunc Scylla rapax terret, non vasta Carybdis,

14 non ea quae duplex littora Syrtis habet,

15 non gravis exustos findit cum Sirius agros,

16 non, quae cocta novo frigore torpet hyems.

17 Non timet arenti sitientes gutture fauces,

18 et valido duram sustinet ore famem.

19 Multa licet faciat Curio damnanda severo,

20 nil praeter facilem curat amator heram.

21 Femineum fortis stamen versavit Achilles,

22 dum cupit amplexus, Deidamia, tuos.

23 Nec minus Alcidem memorant data pensa trahentem

24 illa, qua fuerant monstra subacta, manu.

25 Adde quod herboso tauros de monte Pheraeos

26 rusticus ad vilem duxit Apollo casam.

27 Cogitur immensi quaecumque potentia mundi

28 dura pharetrati frena subire dei.

29 Ne me igitur, tetrici, mollem damnate, Catones ;

30 ipse ego sum dempto sanctus amore Numa :

31 lascivum genitrix vatem natura creavit ;

32 improba sint quamvis, quae dedit illa, sequor.

33 Provida quae mandant naturae jura potentis,

34 inviolata suis legibus illa manent.

35 Ignoscenda venit tanti sed culpa furoris :

36 invidiosa mei causa furoris adest

37 qua sine nocturna lux est obscurior umbra

38 qua sine viventi nil mihi dulce reor.

39 Hermionem superat, superat Nycteida, tuque,

40 pulchra, stupes tanto victa decore, Venus.

41 Est aliqua in raram virtus periisse puellam :

42 quae venit ex turpi, sordida fama venit.

43 Ite procul, timidi, procul hinc discedite, segnes :

44 non nisi magnanimis est Venus apta viris.

A1_6 v.1 Annua versatis mandantur semina sulcis,

2 pinguis ut exculta messis abundet humo.

3 Junguntur teneris praecelsae vitibus ulmi,

4 ut sua veloci pressa sit uva pede.

5 Ut capiat longo speratas tempore merces,

6 anxius in mediis navita sudat aquis.

7 Vitalem intensos segetem formica per aestus

8 servat, ut a gelida tuta sit illa nive.

9 Quam suavis, quam blanda quies, quam grata voluptas,

10 quam nihil optata spe cecidisse juvat !

11 At nos fallaci stultam sub amore juventam

12 trivimus, ut nostro certa sit aura malo.

13 Sed mea vesanis agitata est cymba procellis,

14 in caecisque fuit paene sepulta vadis,

15 fidaque cum tuti sperarem littora portus,

16 saevior infesti nunc maris unda tumet.

17 Non semper media pugnat gladiator arena :

18 sedulus e nostro corde triumphat Amor.

19 Ast ego sim quamvis letali saucius ictu,

20 apparent nullo vulnera facta loco,

21 illaque putrescunt cunctis ignota medelis :

22 multiplicat vires abdita flamma suas.

23 Nota licet fieret tantorum causa malorum,

24 non ego Paeonia liber ab arte forem.

25 Non rapidis praeceps undis exstingueret Hebrus,

26 nec cantata meas tolleret herba faces.

27 Non levat hunc Paean, non hunc Medea furorem

28 hic superimpositis auctior ardet aquis,

29 ardet ut immensis sparsum magis imbribus arvum,

30 quod proprio arboreas non cremat igne comas,

31 utque Hiera in medio vastas vomit aequore flammas.

32 O natura modis prodigiosa tuis !

33 Non tamen haec perdit morientes flamma medullas,

34 major ut assiduo poena dolore fluat :

35 sic male Caucasea religatus rupe Prometheus,

36 sic Tityus saevam pascit inultus avem.

37 Livia sola potest nostros lenire dolores,

38 improbus incauto quam mihi junxit Amor.

39 Sola cruentato latum quod pectore vulnus

40 fixit, Achilleo tollere more potest.

41 Fervere perpetuo debent si nostra vapore

42 membra, salutiferum non habitura modum,

43 vos, o ducentes mortalia pensa sorores,

44 in quarum arbitrio morsque salusque manet,

45 hanc, precor, hanc animam tantis exsolvite poenis

46 ut saltem hoc possim morte carere malo.

47 Ipse licet miti felix in amore triumphes,

48 impia tam gratum toxica nectar habet.

A1_7 v.1 Perdita si miseri mens est tibi subdita vatis,

2 cur possessa fero sub pede colla premis ?

3 An proba sublimis merito tibi fama triumphi est,

4 si tua jam strato saeviat ira viro ?

5 Ah nimium facilis res est, mihi crede, jacentem

6 vincere, qui nulla se tueatur ope !

7 Inclyta paganae praeponit Olympia palmae,

8 qui velit invicto digna trophaea viro.

9 Semper ab excelso quaerenda est fama triumpho :

10 maxima nam summis gloria rebus inest.

11 In nova magnanimi pugnant armenta leones,

12 nec facit ad tantam praeda minuta sitim.

13 Lemnia turbato quae suggerit arma Tonanti,

14 non nisi se magno sanguine pascit avis.

15 Ipse ferox elephas, niveo qui dente superbit,

16 horribili parvas non petit ore feras.

17 Vilia si modico domuisset monstra labore,

18 non foret Herculeae gloria tanta manus.

19 Tu quoque, cunctarum dux invictissime rerum,

20 ne vaga de minimo nomina vate geras,

21 grandius armigerum decus est superare Tonantem

22 et dare luctantes sub tua jura deos.

23 Si tamen humana clarum de laude triumphum

24 concupis, unde tibi palma petatur, habes.

25 Impia quae nostros praedata est Livia sensus,

26 fortia fac dextrae sentiat arma tuae.

27 Major erit, pharetrate puer, tibi gloria, quam si

28 vincta forent laqueis numina cuncta tuis.

29 Pulchrius hac nihil est, nihil est hac durius una :

30 forma quidem digna est vivere, corda mori.

31 Da, puer, arguto pulsandas pectine cordas,

32 da Methymnaeo cymbia plena mero.

33 Qui modo durus erat, tigrique immanior ipsa,

34 annuit et dextro sternuit ore deus.

35 Ut rigidum assidua teritur rubigine ferrum,

36 sic gravis assidua flectitur ira prece.

A1_8 v.1 Qualia odorato sudant opobalsama ligno,

2 qualia vel dives cinnama mittit Arabs,

3 qualia fumantes fragrant pia thura per aras,

4 qualis et e fracto cortice nardus olet,

5 talia nunc sumpsi luctantibus oscula linguis,

6 oscula per longas continuata moras.

7 Ac veluti demens stimulanti concitus oestro,

8 signabam innumeris morsa labella notis.

9 Murmura Chaonias superabant nostra columbas,

10 quaeque salax verno tempore passer habet.

11 Non secus implicitae flexis sunt vitibus ulmi,

12 non secus est hederis hasta revincta suis,

13 quam mea sunt valido circumdata brachia nexu,

14 quam mea pectoribus pectora juncta tuis.

15 Omnia dum prodest lapsi discrimina casus

16 et mala jam tepido passa referre sinu,

17 oscula ruperunt medias iterata querelas

18 mixtaque cum blandis dulcia verba jocis.

19 Non tot avara dedit poscenti Lesbia vati,

20 illa licet nulla sint numeranda die.

21 Talia non rapuit geminata basia nocte,

22 cum sua furtivus gaudia cepit amans.

23 Talia non dederat, totum quae pulsa per orbem

24 agresti tandem de bove facta dea est,

25 nec regit incertos fido quae sidere nautas,

26 dum micat Arctoo Parrhasis Ursa polo,

27 talia non Danae turrim servata per altam,

28 dum fluit in teneros aurea gutta sinus,

29 lusa nec albentis falsa sub imagine cygni,

30 ipsa nec a ficto vecta puella bove,

31 talia non Semele telis exusta trisulcis,

32 nec quaecumque suum flexit amica Jovem.

33 Tam bene mellitus redolentis spiritus oris

34 tinctaque tam suavi nectare labra juvant.

35 Aliger o laetis nimium puer invide rebus,

36 o puer optatis insidiose meis,

37 cetera cur fraudas felici gaudia fine,

38 ut mediis sitiam Tantalus alter aquis ?

39 Cur jam pene suos tangentia lintea portus

40 deseris, et coepta non sinis ire via ?

41 In mea cum dederas nudatam jura puellam,

42 linea cur voto est quinta negata meo ?

43 Quam mare, quam tellus, quam numina cuncta tremiscunt,

  1   2   3   4   5   6


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©anasahife.org 2016
rəhbərliyinə müraciət